Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 477

christianae aerae 3 Equidem quemadmodum, qui anno sere uno Contendere Romam, revertique in Palaestinam potuit; proficisci

o Palaestina, venire Romam, revertique rursum in Palaestinam novem annorum intervallo nequiverit, nullo modo prorsus intelligo. Ac adferre Spanhemius caussam debuerat, quamobrem Putaret, Romam hoc tam longo spatio temporis petere nequivisse

Petrum. Sed nullam attulit. Deinde illud item dabo, an . ix. i

habitam fuisse synodum Ilierosolymis , eique praesuisse Petrum.

Verum a quarto ad nonum intercesserant anni omnino quinque. Itaque Petrus eo temporis spatio contendere in urbem quiverat. Post Synodum autem venisse principem apostolorum Antiochiam facile patior. Ab anno vero ix. ad annum xii. Claudii, imo vero

ad Neronis tempora Antiochiae mansissc Petrum, ibique lanctum episcopatu fuisse, id sane est, quod mihi non inanibus veri, is ,

sed veterum auctoritate ostendi volo. At quod attinet ad annum IX. Salmasius animadvertit ; neque negat, quod est de septem anno

512쪽

4ν 8 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

rum episcopatu, Panvinius. Ego vero Pan vinium IJ non monumentis, sed coniecturis pugnantem , nihil moror. Multo minus Salmasium a). Igitur non erat, cur nos Spanhemius derideret,

quasi codem tempore duas a Petro suisse occupatas sedes sateri cogamur. His oonstitutis, sequitur, ut evinci ab adversariis nequeat, ad Neronis usque tempora mansisse Petrum Antiochiae.

Miror autem nominari a Span hemio Eutychium 3 hominem et

novum, et non historiae scriptorem, sed Collectorem ineptiarum.

Nam ab eo, qui Eusebium negligat, quisquam ne laudari Eutychium seret λ At enim sunt, qui Eutychio plurimum tribuendum

putent. Fateor, si de rebus, quae non multo ante illius aetatem contigerint, sermo sit; sin autem de iis, quae multo ante, ut estiter romanum, martyriumque Petri , nunquam animum inducam

ut satear. Quod do bucheriano calendario idem scribit Spanhemius, salsum est. Nerva enim, et Vestino coss., hoc est an . LXV.

aerae christianorum, qui xi., ut vero Pagius in critica scribit, xi I. Neronis suit obiisse martyrem Petrum tradit, ut supra est demonstratum. Non me movet vetusti illius auctoris sententia, qui

anno post martyrium Petri quinto, Paulum decessisse affirmat 5 .

513쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 4 9

Quis enim sit, ignoramus. Ego Dionysio corinthio i) assentior,

qui utrumque apostolum eodem ann. martyrem obiisse scribit. Ignoto enim, misso scriptore et noto, et Vetere, nemo ex me ut

assentiar extorquebit. Quod Petrus Neronis quarto, quinto, septimoque anno Roma abfuerit, non laboro. Modo octavo , aut nono, aut decimo, aut undecimo, duodecimoque suerit. Non fuisse

autem opus ut Romam post annum Neronis septimum reverteretur, id vero sibi quo iure adversarii sumant, nescio. Nam etsi celebritas tunc romanae ecclesiae magna erat, tamen Petro ecclesiam, quae ipsius Caussa tantam consequuta fuisset celebritatem , invisere opus erat. Tametsi permultae rationes apostolorum principem, ut Romam peteret, impellere potuissent, quae ut ipsi perspectae erant, ita nos propter vetustatem praetereunt. Sed ne multa persequar, et operis brevitas, et festinatio, ut de episcopa tu Petri romano disseram, sunt impedimento. Hoc Certum est:

veterum testimonio principem apostolorum anno XI. atque XII. ac x III. Neronis, qui ex pagio anno Lxv I. aerae vulgaris respondet, quamvis revera annus xII. Neronis aerae sit christianae Lx m.

Neronis Romae fuisse, quo anno martyrio functus est. Id adversarii nurn quam refellere poterunt.

Quod si perierat Simon magus sub Claudio, sunt autem, qui post periisse a) putent, nihilo secius caussae esse multae Petro,

514쪽

ut dixi, Rornam revertendi poterant. Harum fuit una episcopatus,

quo SuScepto, numquam summus apoStolus commisisset, ut si sacta

ipsi redeundi potestas csset, alibi sibi esse perpetuo manendum iudicaret i). Summa est, Petrum anno Claudii secundo, februa .rio mense venisse Romam a, idque non ex Eusebio, Hierony

cum romanorum 6) sive antiquis , sive recentibus modo, sed

aprilis datum negat. sed est id argumentum leti l eum. Nam eatalogi . ui ἱn annis eo umeniunt, ita ininensiuo, die aqua indieandi. δἰ erepatii. Et unim ii

heriantia mamem numerat a. dies is.. eaven,is a. d. F., tot itinua primus m. t. a. vis. . eoib. qua os m. l. d. vim, eoiberii viva Mp . m. Di. d. via. Celeri etsi iv

tem ea alogia. Petrum arv. an. episeopatum romanum g a, uo in talligIine. Quod ii annes ars. ineheatu . Beneompletus nit. pale qua . ut in priore volumina ai. ximus. an. Lot. aeraa vulgatis erues umidis ea . iaman. sita. aerat vulgaris miras Bemam venire potui . Nam a februarii inenati xui. dis M. xia . ad xia. iunii

515쪽

etiam si) ex Dionysio corinthio, ex Irenaeo sa), ex vetustissimo

auctore praedicationum 3 Petri, ex Papia ), ex Clemente alexandrino 5 , ex Tertulliano 6), Origene ), Cypriano, aliis que 8) intelligi, qui in urbem primum doctrinam evangelii a

Petro illatam tradiderunt. Nam eos, qui aut ab Andronico, et

Iunia 9), aut ab Urbano Pauli adiutore io), aut a Barua

t. o. 458. adit. M. 37sa. Cum antam ii aut episeo. pum rematitiis tuisse Pelium, aut ah ao lori tutam e

elesiam romanam tradant. M Ia o tendan . ante Petrum, qui Roma. aposiori munera sungaret ne, extitisse ne mi meis. Sommam aulem hae gratias mecum tiro. ram eon ensionam prudens qu aqua eoniae oria ante ponat spae hemit aeriptoris et no i inna. et in sedem manam male animati.

tariat . cla tendera quisquam ad Androniel. Ina loquae-eralonem in annum aliquem Tiberii, aut Ia an

516쪽

ba i primum inlatam putant, cum nullis idoneis testibus uti

soleant, nihil moror.

Neque me Tertulliani a) locus movet, quem contorquet Ba

nealta. mruerἰaque eapotieret. non modo non eo a

. . inpuli quequa dissast pes orbam ea praeeepto ma A Uiari Dei paraeoti . qtii et ipsi a iudaeii inaeque .. lihea multa perpesia, utiqua pro Mutia veritatis Iu

517쪽

CHRISTIANARUM LIBER I v. 483nagius i , ut essiciat christianos iam usque a Tiberii temporibus

floruisse Romae. Nam Tertullianus cautum a Tiberio fuisse scribit, ne quis christianos ob religionem Vexare auderet; christianos autem Romae ullos suisse, Tiberio imperatore, numquam scribit α).

Extremum est argumentum adversariorum e silentio Lucae, ac Pauli conclusum. Huic autem tantam vim inesse Spanhemius

clamitat 3 , ut mirare hominis acumen non n*atiuum , sed

Positioiam esse arbitretur. Est vero huiusmodi. Quod Lucae memorandum omnino orat, si evenisset, id Lucas silentio non praeterisset. Memorandum autem Lucae Omnino erat romanum, si

susceptum a Petro suisset, iter; sive finem constituendi caput christianae rei publicae , sive Peragratarum ante Syriae, Cappadociae, Galatiae, Ponti, Bithyniae, Graeciae, Illyrici, Siciliae rationem; sive res gestas, ut gentes ad christianam religionem adductas, ut provincias Salutatas, ut Collectas eccleSias , ut patria

chatus institutos, spectes. Igitur cum eius itineris nulla suerit ab Luca facta mentio, susceptum id iter numquam a Petro suisse credendum est. Quid Θ si illius commemorandi occasio Lucae non defuit Θ Quum enim Simonem in Samaria a Petro acriter reprehensum ; quum apostoli eiusdem prosectiones Lyddam, Ioppem , Caesaream etc. , quum res Antiochiae a viris primo cypriis, et cyrenaeis, tum a Paulo, et Barnaba persectas ; quum in vincula principem apostolorum coniectum ; quum illius in hierosolymitana synodo dicta; quum appellatum a Paulo ad Caesarem; quum

γε M. N

518쪽

hule Romam advenienti obviam processisse fratres, narraret, nonne Dactus erat itineris illius commemorandi opportunitatem y Aut enim aderat Petrus, cum Paulus advenit Romam, aut aberat. Si aderat, nominandus ipse; si aberat, caussa, cur abesset, indicanda erat. Adiungit mox Spanhemius, errare Vehementer eos, qui -- gans id esse argumentum censent, si Lucas rem tantam praeterire neque debuerit, neque potuerit. Quamquam ne contemnendum quidem esse arbitretur, tametsi negans habeatur. Eusebium enim negante argumento niti quoties apocrypha respuit. Id ipsum

Baronium, Allatiumque de Marcellino pontifice, deque Iohanna papilisa disputantes sacere. Pergit Spanhemius, ac si potuit, inquit, Lucas: Paulus certe

ad romanos scribens iter Petri tacere, si susceptum fuisset, non potuit. Datam enim epistolam ad romanos a quihusdam dici anno octavo et quinquagesimo, qui secundus Neronis fuerit. Id sibi minime probari, quod vix ante VII. Neronis annum scriptam arbitretur. Petrum autem non fuisse Romae, cum Paulus scribeberet. Eum namque, ut ceteros, salutasset, si Romae eo tempore Versatus esset. Quin etiam ne ante quidem in urbe Petrum suis. se. Paulum enim, qui eos commemoret, quorum opera propagata in urbe religio fuerat, suisse item Petrum commemoraturum. Id cum non secerit, argumento, et quidem satis magno esse, Petrum numquam ante vidisse urbem. Iam vero doctorem gentium,

qui iis ecclesiis, quas apostolorum aliquis instituerat, superaedificare quidpiam nolle se iisdem in litteris ad romanos dicit, venturum nunciandae religionis caussa Romam, si huc Petrus se contulisset, incredibile videri. Deinde Petrum apostolum fuisse iudaeorum, quamobrem in urbem venire non debuisse, in qua perpauci ex ea gente homines versabantur. Romanam autem ecclesiam in ethnicis potissimum coaluisse , qui ad christianam rempublicam se aggregaverant. Denique in epistolis omnibus , quas Paulus Romae scripserit, ut in iis, quae sunt ad philippenses, ad colossenses, ad ephesios, ad Philemonem, ad hebraeos, ad Timotheum 1r., nullam fieri Petri mentionem, cum tamen Clementis,

Lucae, Timothei, Marci, Aristarchi, Demae, Epaphrae fiat. In

epistola autem ad colossenses Aristarchum ab eo, Marcum, Ie-Sum, Suos ex Circumcisione GVH Πους laboris socios nominari. Qu

519쪽

ri praeterea Paulum in posteriore ad Timotheum epistola, sese ab

omnibus esse desertum. Haec vero eo spectare, ut essiciant, Petrum, cum haec Paulus scriberet, aut non suisse Romae, aut si fuit, esse vel perfidiae, vel ignaviae accusandum. Ego vero memorandum omnino Lucae iter Petri romanum fuisse vehementer nego. Non enim committam, ut quod praetermissum est, id suisse ab illo aut oscitantia, aut errore praetermissum vel credam, vel suspicer. Atque historicum sane, qui ea

solum sibi ad scribendum proposuisset, quae a Petro gesta in Iudaea, proximisque provinciis fuerant, silentio ea premere potuisse, quae essent a Petro ipso in reliqua Syria i), inque aliis

regionibus persecta, tam est perspicuum, ut ne oratione quidem egere videatur. Quamobrem etsi Petrum Antiochiam descendisse, reprehensumque suisse, propterea quod dimissis christianis e gentibus, ad hierosolymitas iudaeos metus caussa accessisset, Paulus

narret a), id tamen tacitus praetermisit Lucas, quod ad suum

institutum non pertineret. Rursum Pontum, Galatiam, Cappadociam peragras se Petrum, quamquam est ab antiquis 3 script ribus traditum, omissum nihilo minus ab Luca est. Quod si neganda sunt, quae silentio praetermissa a scriptoribus antiquis cum fuerint, tum memorari debuisse videantiar; vereor ne suturi ali-

Bomam eorum a morare, eum de mar reis narrare . na

520쪽

486 ORIGINUM ET ANTIQUIΤΑΤUM

quando sint, qui res certas, atque testatas non modo revocent in controversiam, sed etiam confidenter negent. Atque vocabitur sor

tasse in periculum Matthaei r fides, qui Herodis iussu insantes Bethleemitas fuisse propter Christum interemptos scribit. Rem enim cuius meminisse Iosephus debuit, si evenisset) ab Iose

pho ipso praetermissam, numquam evenisse defendent homines similes anabaptistarum , e quorum laqueis ut se expedire Spanlidimius queat, non video. Nam hoc illi argumentat,untur modo. Qui indicia crudelitatis Herodis multo minora persequutus est, is maximum, atque gravissimum, si ullum fuisset, silentio non Praeterisset. Fuisset vero nex insantium hethleemitarum maximum, atque gravissimum herodianae saevitiae , crudelitatisque indicium. Eam igitur Iosephus, si contigisset, silentio minime praeterisset. Praetermisit autem. Non igitur contigit. Quid ad haec Spanhemius p Scilicet aut nobis argumentum negans, si contra Positi

in promptu sint, contemnendum aientibus, assentiatur; aut Ma thaeo adimat auctoritatem, et fidem necesse est.

At non desuit Lucae itineris Petri commemorandi occasio. Quasi vero Iosepho defuerit opportunitas iaciendi herodiani illius facinoris mentionem. Immo vero multo opportunior Iosepho oblata Occasio fuit, quam Lucae. Quum enim ille vi in hippodromum sa) optimates iudaeorum coactos, ut post eius regis interitum, Perimerentur, diceret; quid erat caussae, quare de insanti

cidio dicendum non arbitraretur 3 Quod si Macrobius 3 casu de

nece filii Herodis loquens, multos tunc Herodis eiusdem scelere suisse insantes interfectos narrat; cur non item narrat Iosephus, cum suisse scribit ab eo rege in Antipatrum filium animadve

sum Θ Nam quod Lucas Simonem in Samaria vendi sibi Spi

ritum sanctum rogantem repulsum a Petro suisse tradiderit, satis non habuit opportunitatis, ut statim adderet, suisse deinde P trum coercendi Simonis eiusdem caussa prosectum Romam. Mub

is est levius, quod Spanhemius adiungit, de institutis a Petro itineribus Ioppen 5 , Lyddam, ac Caesaream. Ecquis enim sit

SEARCH

MENU NAVIGATION