Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tera honoris decora exolevere, & ceras luxuria perdidit . Itaque priscis caruere atria ornamentis, excellentesque imagines, sicuti animorum , sic etiam corporum neglectae sunt. At quid respondendum Tibullo contra sentienti Non tua maiorum contenta est gloria fama , Nec quaeris, quid quaque index sib imagine dicat. Quid Senecae dicenti vides V bas imagines, quae implevere Caesarum atriuml quid Ovidio Non te decipiant veteri cincta atria cera ἀ

Quid denique Juvenali q

Tota licet veteres exornent undique cerae Atria . Equidem non contendo , statim ac Augustus rerum potitus est , antiqua instituta omnia occidisse . Sed quum eo imperante, & deinceps sub ceteris imperatoribus luxus in immensum excreverit, tum pro cereis opinor aeneas argenteasque , nedum cedrinas dc marmoreas coepiste imagines celebrari . Ceras veteres , ubi adessent, & magni

habitas , & diligenter ab atriensibus custoditas , diebus etiam solemnibus apertas esse non nego, quum i4 in Floriano VopiscuS memoret; itS vero immixtae erant facies argenteae furdo ' figurarum discrimine , ut inquit ille:

adeo materiam omnes malebant conspici, quam se nosci .. Etenim Plinius rei testis, qua de nunc agimuS , Oculatus cereos ut Vultus jampridem antiquatos doceat , non patres laudat, sed majores, apud quos simplices e cera imagines spectabantur , non signa externorum artificum aerea, aut marmorea; neque signorum nomine haud tute vides, non tam esectas collo tenus e Egies, quam statuas.. Z b, IV ad in I. a san Um. , De Coint. aI Po . a Plin. Ioc, est. e Lib. L . emor. 8.

262쪽

DIssERTATIO III. 1 3

tuas integras designari , quales ex Herodiano in antecedenti dissertatione ' delatas diximus in Pertinacis apotheosi . Quum ergo statui veteris fuisse moris exprimi cera vultus tantummodo mortuorum , non id intelligas velim de lignis aeneis ; haec enim luxuria dominante aeque vivis ac mortuis in atrio dedicabantur. Notum est enim in divites illud scomma : imagines pecuniae, non suas, re

finquunt. De signo fortasse hujusmodi Iuvenalis loquitur, ubi ' de Sejani capite & facie scribit: Ardet adoratum populo caput, tr crepat ingens Sejanus, deinde e facie toto orbe fecunda Fiunt urceoli, pelves, fartago , patellae . Quod si mavis Satiricum de statua ejus ' aenea in theatro proposita loquutum esse, certe ad privati alicujus atrium respexit, ubi dixit: Frangenda mifram funestat imagine gentem. Itaque ubi auctores laudant imagines post rempublicam,

si cereas nominant, de veteribus, si imagines tantum, aeque de vetere ac de novitio invento interpretandi sunt. Nec tacendum, jam vergente ad occasum republica potentiores non habuisse , ut olim, in magno pretio veterem parsimoniam. Nam Pompeji M. imago ex pretiosis margaritis , rarum ' luxuriae exemplum , conspecta fuit. Quanto gloriosor Africanus i cujus imaginem legimus non in atrio, sed in cella Iovis positam , illinc peti consuevisse ,

quum funus aliquod Corneliae gentis celebraretur. XXIII. Hae imagines sive ex cera , sive ex metallo in parte prima aedium cum toto familiae stemmate collocabantur, quod quisque pro superbia, quam commune H li 1 nobi-

263쪽

nobilitatis malum Sallustius nominat , alte petere conabatur, quare Persus: Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis ..Imo nonnulli, sicut urbium ' solebant, sic gentis originem consecrabant; nam praeter Iulium, qui ad Venerem , Fabios, qui ' ad Herculcm, Galba non ad Metellos cum Alexandro ' Severo, sed paternam originem ad Iovem , maternam ad Pasiphaen Minois conjugem in suo stemmate referebat. Vanissima id genus stemmata Lucia nus, credo, non tanquam superbiae deliramenta, sed inventa astrologiae pulcherrima commendaverit. Sicut enim contendit cum ineptissimae illius artis legibus omnes priscorum fabulas maxime consentire, ita derivandi de caelo generis atque nobilitatis morem iisdem fontibus tribuendum existimet necesse est . Etenim postquam doctrinae hujusmodi vetustatem laudavit, dixitque inventum esse priscorum regum, quos Dii amabant, hoc demum ' pacto ratiocinatur, ut ipse autumat, ut ego arbitror, solemnia insanit. Solos si excipias Arcades, qui ob hujus a tis imperitiam dictitabant A se luna esse antiquiores, fuit prisca gens astrorum contemplationi apprime dedita, Nad perpetuos illos caelorum ignes, diversosque eorum ortus conversionesque Omnia referendo , quo dominante sidere quispiam natus erat, tanquam ab illo genitum, illiusque veluti filium existimabat. Neque enim, exempli causa, ubi Aeneas dicitur Veneris fuisse filius, Minos Jovis, Ascalaphus Martis, Mercurii Autolycus, aliud in mentem venit ,

264쪽

nit, quam quod eos nascentes, hunc Venus, illum Iupiter , alium Mars , Mercurius alium respexisset, sibique similem produxisset colore, forma , factis, animo. Itaque

dum aliquam vel civitatem a Diis conditam , vel domum a Diis ortam aut legimus , aut audimus , id quidem ex astrologiae legibus metiendum est, illa nimirum domus, itemque civitas dicenda est non Deorum, ut Vulgo creditur , sed siderum auspicio condita Sc propagata. Haec ad Luciani mentem, hoc est sycophantiam, dicta sunto. At circulatorum haec monstra merasque gerras sibi Lucianus habeat. Tantum abest, poetarum figmenta e puri L simis astrorum ignibus dura anasse , ut potius astrologiam constet a poetarum fabulis derivatam , quam merito dc Prophetarum oracula detestantur, & S. Hieroymus esse disputat idololatriae genus, N Ecclesiae Patres unanimi consensu censent infra mortuos amandandam , & superiore aetate Joannes ille Picus Mirandulanus tam feliciter resutavit & copia tanta, ut vix ullum perierit argumentum . Veterum igitur illa stemmata, quae Deorum nomina ostentabant, sive a Diis essent, sive a sideribus derivata, levitatis erant & superbiae monumenta. Ita autem in nobilium atriis collocabantur, ut lineis ad imagines discurrentibus varii cognationum gradus designarentur . De atrio

sermonem faciens suspicabar aliquando, ibi quoque perhonorificum habuisse locum aut familiae patronos , aut qui apud principes essent omnium gratiosissimi, eo ferme pacto, quo his temporibus clientes solent patronorum im gines in loco domus clarissimo dedicare. Suspicioni huic meae dat ansam Plinius , qui si dormitare in aliquibus videtur, non certe in patriis institutis, iisque potissimum , quorum spectator fuit. Is ergo inquit, statuarum capia

265쪽

DE GLOR. NOS T. POST. capita permutantur , vulgatis ' jampridem salibus etiam

earminiam. Hunc ego morem, nisi somnio Vigilans, nostro parem interpretor. Hoc enim aevo si patronorum mutatio sat , non imagines a plerisque , sed capita permutantur . Sub Caesaribus autem , quum frequentes essent hujusmodi gratiosorum hominum mutationes , frequens Min statuis erat mutatio capitum, unde sales Vulgabantur, quorum in numero illum colloco, quo Satiricus ait e facie toto orbe secunda fieri urceolos, pelves, sartagines, patellas. Numerum quippe statuarum , quas senatores,

equites, tribus, primarii Viri Sejano, utriusque fortunae exemplo, posuerunt, inire facile nemo possit, ut inquit Dio ' , ad quas pariter , tanquam ad Tiberii, sacrificabant,

imagines etiam aureas ' passim colebant, quas omnes populus dejecit, confregit, raptavit. XUR Servabantur praeterea in Pinacotheca, seu Parthenone - virorum illustrium imagines , quarum multas habebat ' Atticus , quibus ipse addiderat quatuor aut quinque versus praeclare ab iis gesta breviter exprimentes. Inter ceteras collocarat Ahalae , N: Bruti effigies , quarum in conspectu videtur Cicero cum Attico de modo egisse, quo Brutus ad caedem Caesaris excitaretur. Haec

Attici inventio, acuti stimi iudicio M viri occasionem numismati argenteo praebuisse videtur , in quo Ahalae,& Bruti capita conspiciuntur In annulis ' etiam majorum imagines insculptae sunt, ac Scipioni superioris Africani filio praeturam petenti , quod candidam togam turpiter

a H. N. De. cit., Dio LVIII.

s Epist. citie. XIII. 38. et confers. Midiet. In vis. Cic. Tom.

I. Aa

266쪽

piter maculis obsolefactam in campum detulisset , inter cetera probra annulus , in quo gerebat caput ' Africani insculptum, detractus est . Argenteas insuper aureasque imagines in templis dedicabant , legabantque usque ad

centum pondo, ut inferorum supplicia evitarent: 'Da Capitolinis aeternum sedibus aurum , uo niteant sacri centeno pondere vultus Caesaris, ex propriae signent cultricis amorem . Sic ego nec stirias, nec deteriora videbo Tartara , er Elinas felix admittar ad oras. Quemadmodum supra dixi damnatorum imagines in pompis non adfuisse , sic nunc addo reorum effigies graphice ex prellas in crucem tolli aliquando consuevisse, quod Celso contigit testimonio ' Pollionis. Nobilissimis autem viris ac de re publica benemeritis honor maximus habebatur, si eorum statuae decreto publico in locis urbis clarillimis ' collocarentur, de quo honore dicam aliqua insequenti dissertatione . Hic tantum noto , statuas hujusmodi non tam Romae , quam in Graecia perhonorifice fuisse habitas . Nam quum Harmodii , & ' Aristogitonis effigies aeneas Xerses Athenis victis, quas ii a tyrannideliberare conati fuerant, in Persidem transtulisset, & postea Seleucus in sedem pristinam reportandas curasset, easdem

Rhodii urbi suae appulsas & hospitio publico excepe

runt, dc in sacris pulvinaribus collocarunt. XXV. Ab omnibus imaginum generibus hactenus enumeratiS omnino distinguebantur imagines Cubiculares in Larario domestico relio iose adservatae. Erant illae fortas-

Ie aeneae , Sc apud lautiores aureae, vel argenteae , pa

267쪽

rum forma dissimiles antiquis numismatibus . Marmor capitolinum, quod ad publicam utilitatem typis tradendum curavit antiquitatis amantissimus Rodulphinus Ue- nutus, tacite innuere videtur , veteribus fuiste in more positum, ut illius, qui vel deliciae familiae cujuspiam fuerat, Vel ejus maximum ornamentum, imago non in lararii cubiculo, sed ad caput lectuli servaretur. Nam in laudato na armose jacet in lecto senex morti proximus, qui praesente scriba testamentum facit, supra ejus caput pendente imagine, certe illius , cujus erat ei memoria jucundissima . Libet suspicari ex iis imaginibus illam fuisse unam , quam Suetonium Hadriano imperatori , cujus a secretis erat, dono dedisse legimus. Numisma erat aeneum, litterae vero ferreae, quibus nomen inscribebatur TVRINUS, ac eruditorum opinio est, ita nuncupatum Augustum adhuc puerum, vel in memoriam majorum, qui Turini oppidum incoluerant, vel in honorem facinoris prope illud oppidum contra fugitivos aliquos a Patre Octavio fortiter gesti. Illud porro muneris fuit acceptissimum Hadriano , qui ei locum esse voluit inter heroum imagines in larario suo . De la rario, ejusque custodibus jam dixi obiter in I. Dis . num. XVIII. Illic inter Lares sacro De O-rum ritu Caesarum imagines aureae vel argenteae colebantur . Verum quid dixi Caesarum i Eorum quoque libertis impurissimis aliquando ibidem est habitus divinus honor . Nam L. Vitellius ' Vitellii imperatoris pater insignis adulator , Narcissi, & Pallantis, quibus nihil turpius id temporis hoc imperium vidit, Claudii libertorum imagines coluit aureas inter Lare S. XXVI. Denique virorum fortium ac nobilium , qu

Tum 2 svet. Octav. a. h Idem in Vileia 2.

268쪽

DISSERTATIO III. 2AE'rum virtus patriae salutaris fuerat, imagines inclypeis, quos Poeni aureos ' factitabant, in templis fuisse assi xas docent omnia ferme Romanae historiae monumenta. Heroicis quidem temporibus arma duntaxat hostium Diis offerebantur , quod sene memorat tum Graeca ' , tum sacra historia, ἰM regum sapientissimus ubi cecinit : μetit turris David collum tuum , quae aedificata est cum propugnaculis et mille clypei pendent ex ea , omnis armatura ' fortium. Quum porro duces in clypeis aut suas, aut majorum imagines haberent , ideo persaepe heroum effgies olim in templis positae referuntur , & hac de

causa sive apud Argivos in Iunonis , sive apud Milesios in ApolIinis templo Pythagoras in Laertio inquit suam ipsus imaginem se cognovisse in Euphorbi clypeo, cujus personam gesserat in bello Trojano , sicut deinceps dicitur a poetis in Homerum, in pavonem , postremo in Ennium revixisse:

Cor iubet hoc Ens, postquam desiertuit esse

Maeonides kuintus pavone ex Pythagoreo . Quod Graecos, S: Phili itaeos, aliosque populos fecisse accepimus, id & Romanis placuit, hostilia nempe arma, in primis clypeos , certa bellicae fortitudinis argumenta publice exponere . L. Martius Carthaginiensium victor clypeum argenteum pondo librarum CXXXVIII. cum imagine Barchini Asdrubalis suspensam posteritati ' tradidit in templo capitolino. Summus interea virtutis splendor, quum praesertim accesserit antiquitati debita veneratio ,

Ii id

269쪽

id boni effecit interprete Bonarrotio, ut ea spolia, quae ad hostium dedecus posita primum fuerant, rerum cognitione, ut fit , paulatim evanescente: in gloriam mutata sint. Hinc Romae clypei praeclaris civibus. dedicati: quid di eo civibus t etiam Diis : nam Virgilianus interpres refert clypeum in capitolio dedicatum , ita inscriptum: GE

NIO URBIS ROMAE SIVE MAS SIUE FEMINA .

Primus omnium Appius Claudius Consul A. R. 239. intemplo ' Bellonae, vel in foro majorum suorum imagines in clypeis dedicavit. Eidem consuli senatus auctoritatem facultatemque dedit decernendi, quibus. deceret tribui hunc honorem, non dari silitum, nisi strenuis Mnobilibus .. Suetonius' narrat, hanc facultatem interdum Decurionibus datam esse, quod etiam Lipsius ' arguit ex vetere inscriptione . In clypeis dedicandis datum de more fuisse epulum docet vetus lapis Nepete ' inventus . In templo Fortunae Reducis suspendi clypeus nota poterat

nisi certus sestertiorum numerub solveretur, testimonio antiqui marmoris apud ' Cruterum . . Clypeorum materia aeS.

vel argentum fuit , aliquando inauratum , qualia. fuere clypea in fastigioJovis aedis a Livio commendata . Remi

apposite facetam admodum refert Plinius Ioco citato: veterum Romanorum in hac re scribit tantam securitatem

extitisse, ut A. V. 37s. M. Aufidius tutelae capitolii redemtor patres docuerit, argenteos esse clypeos, qui pro aereis per aliquot jam lustra assignabantur . . Fiebant etiam , sed raro, ex auro clypei, qualis totius senatus ' judicio Claudio Gothico decretus fuit, & in Romana curia col

locara Plis XXXV. 3.b In Cale. 16.

270쪽

DISSERTATIO III. a I

locatus. Honor enim clypei summus erat, quum auctoritate senatus , vel alicujus publici ordinis dabatur viris de republica benemeritis. Hujusmodi laudis memoria seris vatur in Augusti , Tiberii, Neronis , aliorumque imperatorum ' numismatibus; in his vero signati clypei carent imagine, descripta duntaxat causa dedicationis , Scordine dedicante , ad quam rem Agrippa narrat apud Philonem ', positos Tiberii clypeos a Pilato in regia Herodis, quanquam imaginem non haberent , Caesaream tamen, ut seditio tolleretur, transferendos fuisse . Clypei imaginibus insigniti perperam a Capro quodam ' aliisque Grammaticis M, quos arguunt ' Charisius , oc Isidorus, dicti sunt clupea sive clypea .. Imagines porro non semper insculpebantur caelo, sed quandoque etiam acu, vel penicillo iis in thoracibus pingebantur , uti ediscitur ex Bernardini Baldi Lexico Vitruviano: arte demum plumaria fingebantur a mulieribus, cujus rei testimonium praebet Al-

delmus Anglus . Clypei nobilium , de quibus sermo ,

vocabantur etiam orbiculi , qui fuerunt in usu antiquae Ecclesiae ad sacras imagines η exprimendas: item thoraces , thoracides, thoractetae h, de thoraciculi vocati ' sunt: nam Se Martialis protoma Minervae thoracem nuncupat: de Russinus in scribit, thoraces Serapidis Alexandriae in domorum parietibus, in ingressibus, in fenestris, in postibus extitisse. Ita aliquando suspendebantur e templo rum parietibus , ut evelli facile possent , aliquando in

Vid. Patis. Bonarrol. De Legatione ad CHum.

SEARCH

MENU NAVIGATION