Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

data paucis; ideoque quum Dio multos commemoret ab Augusto sepultura publica honoratos, nonnulli prudenter putant, Dionem non de sepulturae loco, sed de funere publico intelligendum. Is vero locus, ut Romae SCto , ita in municipiis Decurionum decreto dari solebat: frequenter enim in lapidibus adsunt hae notae L. D. D.

D. i. e. locus decurionum decreto datus : nec locus tantum , sed illius etiam mensura ac modus definiebatur . Cicero enim ' scribit, ubi actum est in senatu de Sulpicii funere, decretum esse , ut XXX. pedes quoquoversus darentur. In provinciis aliquando &impensa funeris, de sepulturae & statuae locus decernebatur , ut idem testatur Cicero h de Castritii funere verba faciens, cujus cadaver inquit & corona aurea honoratum , S: ab ephebis intra oppidum praeter consuetudinem delatum esse, quae P. Scipioni, quum esset Pergami mortuus, facta non sunt. Romae quidem sepulcri locus omnium honoratissimus erat in campo Martio , nemini sine SCto concedi solitus, raro primis seculis, saepius posterioribus , ut argui ex Silio italico non obscure licet: '

Mantos funeribus vestris gens Itala pus

Dat gemitust tumulus vobis censente Senatu

Mavortis geminus surgit per gramina campo Interdum etiam in campo Esquilino hic honor datus est,tat Serv. Sulpicio ' in legatione mortuo ejusque liberis , totique posteritati. In ipsa quoque urbe egregii Virtutela mines vel ante XII. tabulas , ut Publicola , ut Tuderintras , vel soluti legibus , ut C. Fabricius ' sepulturae lo-ciam habuerunt , itemque auctore Festo gens Cincia , &

Idem Fbilipo. IX. Idem pro Flacco Lib. XIII. 638. a Cie. ThiI IX. e Idem de Leg. II. 23. fi Suet. Tib. L

242쪽

Claudia: tum sacrae virgines , virique triumphales , atque imperatores , quorum primuS id assequutus est Trajanus, cujuS cineres in urna aurea in ejus foro collocati sunt, columna ibi posita ad altitudinem ped. CXLIV. Fabricii stirpem Plutarchus scribit contentam fuisse honore , &eadaveri in forum delato subjecisse facem , qua mox retracta inde auferre mortuum consuevisse, quod & in vita Val. Publicolae memoratur , XIII. Sepulcri rationem non uniuscujusque arbitrium, sed legum sanctitas moderabatur , ideo Tullius ' ubi de sumtu in ollos minuendo agit, in primis ait sepulcrorum magnificentiam esse legibus. definitam .. Servius ' hoc ita serVatuna putat , ut pro cujusque conditione & amplitudine sepulcra vel majora serent, vel minora.. Jure Fabret-tus arguit Κirchmannum , tametsi eruditissimum , perperam opinatum, certis quidem legibus sepulcrorum amplitudinem ' Athenis fuisse inhibitam, Romae vero cujusque in arbitrio fuisse positam . Nam cetera ut missa faciam , quae ibidem Fabretius in medium profert, contrarium aperte colligitur ex Cicerone legum Romanarum peritissimo, qui etsi legis verba ab Attico exquirit, ejus tamen legis sententiam summatim attingens inquit: quoia plus insumtum in monumentum 4set, quam nescio quid, quod lege conceditur , tantundem populo dandum esse .. Quam sane legem ut ipse eluderet, ab epistola I9. & prae

sertim 3 3- lib. XII. usque ad finem Atticum consulit de sepulcro Tulliolae ad fani similitudinem aedis cando. Atque haec legis ludificatio, de qua Tullius cogitabat, quam

243쪽

frequenter usu venerit , permulta in agro Romano & spiei, didissima quidem monumenta ostendunt superne fani speciem praeseserentia, quorum in hypogaeo , specu scilicet subterranea, tumuli & loculi absconditi reperiuntur. Accerte fani speciem ' ostentant sepulcra Caeciliae Metellae

in via Appia, C. Cestii Epulonis in Ostiensi, C. Publicii Bibuli sub Capitolio, Plautiorum in via Tiburtina , gentis

Rusticelliae sub Doliolo monte. Magnifica haec monumenta, quae templa referebant, ΗΡΩΙΑ a Graecis , id eth Heroa appellabantur . Supra hypogaeum non modo armaria, coenacula, aras , verum etiam Deorum signa ac simulacra Sc familiae Genios extitisse, alia si marmora negligantur , unus apud Reinesium ' lapis apertum facit. Atque in hac re , quanta veterum dementia fuerit , exmuseo Veronensi accipe, ubi in funereo monumento pag.

LXXXVII. aedicula conitructa legitur deridiculo illi nefandoque Priapi monstro . Illae igitur insanissimae substructiones non tam sepulcra erant, quam delubra Deorum , quibus erant quandoque addicta de sacra propria , x proprii ' sacerdotes, atque ut nihil magnificentiae deesset, praeter columnas ac cetera ornamenta, inibi fuisse legimus Iucos, viridaria, bibliothecas, quae si omnia fu- perellant, nihil certe spectabilius aut magnificentius opta

remus .

XIV. Sepulcrorum, quae viris illustribus parabantur, extitit forma multiplex Sc varium genus, nec de Romanis minus , quam de Graecis hoc dictu:n volo . Licet enim in suis legibus cavisset Plato, ne sepulcrum altius extrueretur, quam quod quinque homines ' quinque diebus

Fabreti. Ast. Inser. LII. p. a. . e cI. I. 24 .

244쪽

bus absolverent, nec plus e lapide imponeretur , quam quod mortui laudem caperet quatuor heroicis versibus, quos longos appellat Ennius, comprehensam; tamen sepulcra nunc Heroa , nunc Musa ' Craecis in lapidibus nuncupata dubitari omnino prohibent, quin Lycurgi, ac Platonis moderationi, sicut in ceteris, ita in hoc aediliciorum genere derogatum existimemus. Romae quidem, si superstites majestatis latinae reliquias spectes, tria potissimum sepulcrorum, quae omnium judicio excellerent, genera fuisse apparet, Metam videlicet, Molem, Cippum . Metam quadrato ex lapide Tiburtino ad portam trigeminam splendidissime extructam cernimus. Molem Hadriani principis, de qua dictum est obiter in antecedenti disseristatione, qualis de quanta fuerit, ejus ex reliquiis demonstratur . Metellorum cippus ad secundum ab urbe lapidem omnium in se oculos admirationemque convertit, forma rotunda magnifice extructus, & Caeciliae Metellae QMetelli Cretici filiae, uxoris Crassi inscriptione clarus, cui nune Capiti Tubulo nomen est ob insculptum eaput bubulum Sc insignia Cajetanorum , qui forsan infelicissimis iis temporibus, quum familiae nobilium Romanorum in factiones divisae solebant loca urbi proxima in tutelam

partium communire , sepulcrum ' illud in arcem commutaverunt . Quae ab Herodiano' Βασιλεων is, sinsem, proprie mausolea a Mausolo ' rege Cariae nuncupata sunt, tametsi supra dixerim exterorum regum fuisse propria, testante id praesertim Floro ', qui Cleopatram narrat inmausoleum se recepisse ,& maximo, ut solebat, indutam

245쪽

x16 DE GLOR. NO . POST collocavisse: tamen non Augusti modo, sed privati etiam regiam magnificentiam aemulati sunt amplissimis sibi con

ditis mausoleis , quorum claves penes aliquem libertorum& curatorem erant, quaeque nunc maestea ', nunc mein

soleos posteriora secula nuncuparunt. Hoc sane nomen, si, quorum adhuc reliqua vestigia sunt, sepulcra spectes, tum supradictis convenit, tum monumento familiae Arunistiae in via ' Praenestina, ac L. Canuleii ' magistratibus& sacerdotiis celeberrimi , cujus sepulcrum in via Cassia prope Vulsinium Cl. Abbas Adamus tradit se vidisse ' illi omnino par, quod in coemeterio Praetextati describit eruditisIimus Canonicus Boldetius, simillimum scilicet tem

plo Pantheon, si columnaS Corinthias Sc coronam interiorem demas, pollerioris aevi additamentum. Aedificia id genus erant plerunque marmoribus incrustata, multo intus, quam foris, de pretiosioribus Sc elegantius elaboratis et quandoque tantum ex terra coctili facies constabat extima, quam undique coronae Ornabant magnis ex imbri

cibus invicem superimpositis, de postea ', quasi unum de

integrum essent corpus, accurata non caelatura quidem,

sed sculptura distinctis ; ita pro discrimine loquor, quod

artem inter utranque Manutius statuit , ut caelato in opere eminentes, depressae in sculpto imagines videantur. De sepulcrali hoc splendore notare juvat, quod in Etruria non solum gentes quaeque clarissimae sepulcra habebant nobilitati de amplitudini consentanea , quorum bene multorum ichnographia in musto Etrusco perbelle ni

tet a Grat. pag. ccccXCUT D

Vid. Ioc. cis. Lib. I. q. P. Mebinard. Dc. eis.

Hic uuae sit. per epist. lib. II. ep. 9.

246쪽

tet, verum etiam magistratibus & collegiis splendidioribus praecipua fuiste monumenta Panerius ' putat, neque dubitat, quin Lucumones illi ac Suffetes, quorum imperio res Etrusca gubernabatur, magnificentioribus reconis di tumulis ac dignitati paribus consueverint . Cuiquam porro mirum non est, si veteres tam solicite tum sepulcra conderent, tum picturis ac statuis, de quibus multa Bo- narrotius, Demiferus, Gorius, exornarent. Nam Aegyptii , qui auctores superstitionum principes extiterunt, domicilia viventium pro Diverseriis ' habebant , mortuo. rum vero sepulcra Domos aeternas, ut saepe in Romanis lapidibus, nominabant; exemplo est paedagogus ille, qui in II. voL Cl. VII. lepidissimis hendecasyllabis siepuerum alloquitur: HAEC SUNT PARvE TvAE MEAE E SEDES HAEC CERTA EST DOMUS HAEC COLENDA NOBIS HAEC EsT QUAM MIHI sVSCITAvI VIvvs

Iccirco veteres minus erant anxii de domibus, quam de tumulis exornandis , quam profecto curam, squae alia , tacite inscriptio docet L. Canuleji modo commemorati,

Cl. Fabretius ' rei novitatem miratus haesit achaec ver

ba FUNUS FECIT SIBI, laudavitque Carolum H facto Ff α sibi

247쪽

18 DE GLOR. NOTIS. POST . sibi funere singularem. Sed Abbas Adamus omnem facessere dubitationem jubet, quippe qui funeris nomine quicquid ad novissimos honores spectat, prudentissime interpretatur: in iis autem verbis ET TIBI, ET TU di logum inesse mortui cum viatore putat, ita ut hic illi de more dicat Ur tibi sit terra levis , ille huic respondeat

tu etaleas. Perbelle quidem: mihi vero magis ea interpretatio arridet, mortui nempe ad unumquenque viatorum admonitionem inibi contineri, quasi Canulejus hoc spectatori inculcet ta' tibi Ur tu sepulcrum pares neque habeas heredi fidem . Quanquam enim lapides, quorum

nonnullos Κirchmannus' laudat, heredes non defuisse probant, qui testatorum voluntati aut paruerint , aut eam etiam largitate vicerint , permultos tamen ingratissimos

extitisse Plinius in epistolis non tam depraedicat, quam

deplorat . XV. Ethnicorum cura fuit plane maxima in hypogaeo, cuius formam ac partes libet paululum observare . Sepulcrales cryptae non paucis etiam ante Christum seculis aedificatae, uti conjicit ex structura Gorius, haud raro Crucis formam imitabantur more ab Aegyptiis derivato , qui inter sacros characteres habebant Tauticum ad Crueis ' speciem efformatum, quem veluti signum fa-lutiferum in Deorum manibus apponebant , testantibus

obeliscis - & aliis hujusmodi monumentis. Etenim in mu-seo capitolino idolum Aegyptium litteram Tauticam dextra praefert, & O laus Borrichius ' in Isidis templo inventum scribit Serapidis simulacrum sinistra gestans ea iisdem

248쪽

dem litteram, quae Socratis, & Sozomeni testimonio apud Aegyptios significabat vitam venturam. Hypogei ostium

tum Romae, tum in Etruria ' plerunque meridiem spectabat , aliquando occidentem . Fenestrae exiguum habebant hiatum, de extrorsum angustae erant , introrsum vero ' latiores. Cellarum lacunaria purpureo, viridi, flavo , caeruleo aliisque coloribus illita non mediocrem aD ferebant intuentibus Voluptatem, &, quod caput est, eae picturae pulcritudinem elegantiam usque ad aetatem nostram servavere integram illaesamque, quanquam postea detecto apertoque sepulcro colores quidem aliquandiu vividi permanserunt, sed in dies magis magisque evanuere.

Inter hasce delicias loculi sepulcrales in lapideis pariettiabus , dc triplici plerunque ordine, more ab Aegyptiis accepto, ac Romae quoque in Sanctorum Φ Martyrum coe- meteriis usitato , excisi erant ad integra recondenda cadavera consuetudine omnium Vetustissima. Postquam vero, ne hostibus ludibrio essent, atque ut malus odor ex pu ticulis evitaretur, mos Obtinuit cadavera comburendi circa finem reipublicae, tum urnis primo aevo lapideis, deinde marmoreis vel ipsi cineres , vel cadavera commissa sunt: semper enim viguit frustra nonnullis secus existimantibus utraque consuetudo, fidem facientibus Bonar-rotio , & Fabretto , N aliis, qui in potentiorum sepulcris& urnulas cum cineribus, & sarcophagos integris cum camdaveribus repererunt etiam post Syllam, quem aliqui perperam primum in urbe combustum ferunt , ut talionem fugeret ob Marii cadaver erutum: nam is primus combustuS

249쪽

DE GLOR. NOS B. POST stus dieitur ' in Cornelia familia, non primus Romae.. Si in aediculis, aut tribunis, vel soliis, quo facile pateret aditus, hae urnae collocarentur, tum laminulis aereis, illato cadavere claudebantur, quod nusquam in Etruria se Gorius vidisse meminit. Primoribus seculis virorum etiam clarissimorum cineres, aut cadavera in urnis nunc fictilibus, nunc ex lapide Tiburtino, addito tantum demortui nomine, 'condebantur; sed veterum simplex ille Si parsimoniae plenus sepeliendi ritus in puerilem deinceps abiit magnificentiae luxum, S: in eam levitatis plenissimam ambitionem, ut urnae tum pretiosissimae, tum multis inscriptae laudibus ac variis parergis circum ornatae adhiberentur. Etrusci summa quidem brevitate sepulcralibus in inscriptionibus utebantur , ac solum praenomen, nomen, cognomen, aetatisque annos, ac posteriore aetate etiam Tribum adnotabant, praeterea nihil; sed notas litterarum majores aereas de inauratas marmoribus

adfigebant H. XVI. Sepulcra nobilium splendidiora pluribus constabant cellis, sive cryptis, de ex iis una interior erat, quae omnium ornatissima gradus aut scamna habebat e naturali topho, aut structili opera , nunc duplici , nunc triplici circum ordine collocata . Doctorum ' opinio est , in superiore scamno sepulcrales urnas habuisse locum , in imo mortuorum assines in celebrandis sacris anniversariis, habendisque precationibus consedisse . Uerissimum hoc quidem, si sepulcrum in diversas cryptas minime distinctum esset . Secus enim , ubi multae adessent cryptae , cella

250쪽

cella interior erat pura, sedilia vero erant posita ut propinqui illic considentes vel bona mortuis precarentur, vel silicernia celebrarent , idque in via Appia sese Passerius vidisse ' inquit in Columbario elegantissimo , ubi cella erat pura undique sedilibus circumsepta. Non enim stantes, sed sedentes antiqui mortuos venerabantur, quasi eOrum quietem cum piorum consortio placidissimam repraesentarent. Neque obstat, quod iis in sedilibus urnae inventae sint: nam malae mentis homines auri divitiarumque conquisitores eas loco fortasse cedere iussisse docto cum Pasierio opinor. Ornatissimam praeterea cellam non ollis

cinerariis, sed secris fuisse annuis destinatam hinc ' viri ad investigandum diligentissimi suspicantur , quod inter

picturas haberet cardines Sc clavos, quibus encarpi, corollae, candelabra, lumina, faces ex alia donaria fere innumera , praesertim lampades nunc aureae, nunc argenteae Diis Manibus dedicatae suspenderentur a mortuorum assinibus Sc consanguineis , qui illuc statis temporibus convenirent ad inferias celebrandas. Praeter hanc cellam interiorem in sepulcris magnificentioribus erat aliquando exterior quoque cella vestibuli locum tenens , ubi, veluti

apparet in sepulcrali crypta prope antiquum ' Cornetum inventa, parietes egregio opere picti exhibebant mortuorum imagines, quasi Deorum consortio perfruentes, adstantibus hinc inde Geniis, pendentibusque superne vittis, tanquam immortalitatis insignibus . Ad caput imaginum litterae Etruscae cujusque nomina designabant. Uiri nudo corpore, velo aerii coloris ex humeris pendente, aviculas aut citharam gerebant, aut vasculo arbusculum irri

SEARCH

MENU NAVIGATION