장음표시 사용
231쪽
urbe Hispani , Ligures, Macedones iuniores feretro sub biere , cujus frons triumphis erat Macedonicis exornata.
Nec minor fuit gloria Trebii , qui populi ' Romani h
meris in rogum impositus est .. Iulium Caesarem magistratus Germanicum ' tribuni centurionesque ; Numam , Syllam , Augustum ' senatores: Severum imp. ' consules extulerunt . Interim. Vero dum pompa funebris procedebat , puer egregia forma muscas a cadavere abigebat non thure quidem & funibus huc illuc tractis, ut Accursus perperam existimavit, sed pennarum ventilatione, quare in Hetrustae lacrimis poeta cecinit; nec modus est pennis . Hoc ventilationis officium fuisse antiquisiunum apud
Graecos Homerus docet, a quo ipsa Thetis repraesenta: tur a Patrocli cadavere muscas abigens: At conabor ego importuna examina muscas
Arcere: bae comedunt , bello quos eripit hostis. VI. Post feretrum non cognati, non necessarii, non clientes modo capillo passo ac veste pulla, quorum aliqui , more apud Hebraeos perusitato, prae doloris impatientia ' scindebant vestes ., sed seri hae etiam ac viatore S magistratibus aderant ac senatoribus , qui vultu habituque ' ad moestitiam composito , Se immutatis annulis , inversisque fascibus incedebant, quare apud Albinovanum dicitur I
stuos primum vidi fasces in funere Oidi
Et vidi everDI. Nonnullorum autem hanc esse opinionem miror, sena
tores a Plin. Η V XVΠB Stat Sila. III XUbilin. is Pretiniab Set ei. yuι 84. g Ihad. II.
232쪽
tores di magistratus positis insignibus cadaver antecessisi se, quum apud veteres ea lex fuerit, ut praecedente se- retro vivi sequerentur, tanquam haud multo post m rituri : funus, inquit Comicus,procedit,sequimur e ubi Donatus, bene , ait, funusprocedit, nos sequimur, quasi postea morittiri, unde exequiae dicuntur . Imperatores quidem , magi liratus virique illustres quotquot ad exequias convenerant, non omnes pompam usque ad pyram comitabantur , sed alii ad laudationem tantum, alii ad rogum profecti, conjectis in ignem muneribus discedebant, inibi relictis iis, quorum proprium ossa cineresque colligere munus erat, ut in Augusti ' funere factum est. Aliquos etiam prae dolore extra portam exiville, sed ire lectum jussisse lentius eum animo atque oculis prosequutos poeta cecinit: 'Si piguit portas ultra procedere , at illus Iussisses, lectum lentius ire metim. Fuerit hoc privati luctus , certe fuere publici, quae supra dixi. Senatum interea magistratusque obsoleto vestitu equites comitabantur, promiscua in postremo agmine populi multitudine confluente; atque hac ratione pompa funebris claudebatur ardentibus passim facibus ' taedisque undique collucentibus, quae ex stirpis erant fragilibus palustribusque i, ac detracto cortice luminibus & funeribus inserviebant. Aliquando sacerdotum collegia ' in veste pulla, feretrum praecesserunt, quod in Syllae funere tanquam quid inusitatum ac singulare commemoratur. VII. Interea vero quacunque pompa transiret, lectulo pleri
233쪽
plerique flores dc corollas, nonnulli odores , alii ' taeianias , alii alia dona congerebant, donec ad rostra ventum esset, ubi oratio funebris habebatur. Illustrium in virorum funeribus laudationis ritus fuit antiquissimus apud gentes, licet varia elset ratio commendationis. Nam Aegyptiorum mortuo rege sacerdos in suggestu ejus di cta& facta omnia recensebat, quae si laude digna inveniebantur, summus erat demortui honor, secus vero, si vitia ' praevalebant. Apud Indos extincti vita pro foribus descripta ' exponebatur. Libyci hymnos, & paeana laeta voce cantabant in eorum exequiis , qui aut in Venationibus contra elephantos, aut in praeliis occubuerant. Apud Graecos quis primus hoc laudationis genere uti coeperit, incertum est, aliis ' Periclem, Solonem aliis ' hujus instituti auctorem depraedicantibus . Apud Etruscos
in mortuorum laudem non tam fortasse orationes, quam
academiae haberi publice consueverunt , sicut indicat in musto Etrusco , spectatu dignissimum quoddam marmor , ubi tunicati togatique sex sedent viri, quorum aliqui vel
clausum, vel explicatum volumen habent, atque ab his quidem laudes naeniasque concini, eum vero, qui sedens in medio gestus edit, cantorum moderatorem ac principem esse dixeris cum Gorio interprete, qui inde arguit Tuscos sedentes suprema haec officia persolvis le . Romae primus omnium Valerius ' Publicola , mortuo Bruto , postremas ejus laudes accurata pro iis temporibus oratione dicitur prosequutus . Hoc institutum in urbe reli
234쪽
giosissi ne obs ervatum est, nisi quid aliud conditio temporum orationis loco, proponeret, quod raro contigit, imo nunquam, si bene memini praeterquam in funere Iulii Caesaris, in quo M. Antonius pro laudatione per praeconem ' pronunciavit SCtum, quo omnia ei divina dc humana decernebantur, itemque jusjurandum, . quo se cuncti pro salute ejus adstrinxerant, quibus ipse verba perpau- ea dicitur addidisse ..HII. Solebat in urbe oratio funebris haberi a filio , vel a propinquo aliquo, . nisi haec cura. ex SCto magistratibus mandaretur, S: Romae id fieri aliquando consuevisse
Quinctilianus scribit, de id factum in municipiis nonnulli lapides palam faciunt In hujusmodi laudationibus in primis. mortui, tum aliorum etiam, quorum adestent ' imagines, . ratio habebatur . . Cievit, ut cetera, haec ostenta-
tio , & duplex. in funere haberi oratio coepit Augusti aetate , qui Octaviam sororem jam publice ab se laudatam jussit a Druso ' iterum commendari r Drusus ipse bifariam laudatus est a Tiberio in foro, ab Augusto pro rostris r Augustus ' pro aede D.Julii a Tiberio, pro rostris veteribus a Druse Tiberii filio: Antoninus Pius t a M. Se Lucio Uero , utroque pro rostris laudatus fuit - Notanda hoc loco pietas Romanorum , apud quos postrema hac oratione ii quoque celebrabantur, qui inter reos fuissent mortui , necdum , incerta adhuc lire , ab iudicibus ab-seluti,. ut Appio Claudio contigit, cujus extincti laudes tam aequis auribus accepit populus , quam vivi audive- Iat accusationem . . Ac quod frequenter in praesens , id olim
235쪽
olim etiam non semel in more fuit, ut nonnulli oratio. nes recitarent alieno studio elaboratas. Nam P. Tubero Africanum avunculum laudans scripto ' usus est C. Laelii; Serranus ' Ciceronis, qui aliis recitandas dedit funebres aliorum quoque orationes, uti Porciae, M. Varronis, & Ollii , quas quum emendasset relegissetque , vix sibi eas legisse credidit . Aliena quoque recitavisse haud dubito de Tiberium , de Caligulam , quorum alter novem annos natus patrem, alter ' adhuc praetextatus proaviam Liviam laudabus extulerunt. Oratio haec funebris quaeri fortasse potest, boni ne an mali plus attulisse rei publice videatur Polybius quidem est auctor, iuventu tem his orationibus provocatam ita ad gloriam fuisse , ut ' nihiI non pro reipublicae commodo ferendum subiret: sed, ut ait Livius non parum inde mendacior historia essecta est, ad rem acute dicente Plinio, se historiis delectari, quasifunebribus ' laudationibus, feris quidem , sed tanto magis veris . Haec dum oratio haberetur, opinio est a Polybii Appiani auctoritate minime abhorren S, imagines mortuorum cereas, ejusque potissimum, qui id temporis lugebatur, quibusdam fuisse machinamentis ita in conspectu statutas omnium , i ut hinc inde Versari facile possent, quemadmodum ex Appiano discimus, Antonium ostendisse populo statuam Caesaris lecto impositam, eo artificio factam, ut versatilis esset, te singula Iulio inflicta vulnera omnium oculis aperiret. IX. Oratione habita eodem, quo antea, ordine ad py
236쪽
Tam procedebatur, quae licet iussu XII. tab. ' esse deberet ex lignis rudibus & impolitis, fieri tamen post heroica Romanorum tempora non solum coepit ex dolatis, sed etiam ' pictis, de alternatim positis, ut facile accenderentur . De ejus altitudine nihil certi constitui potest : Patrocli rogus ad centum pedes protensus fuit ue Hectori extructus eX immensa materia ; omnium maximum fuisse Archemori docet ' Statius. Construebatur in arae modum nunc quadrangulari, nunc triangulari ' forma, lateribus aequis, & alta plane instar turris, qualis haud raro cernitur in numismatibus. Quatuor constabat tabulatis, in quorum primo erant stramina, quae facile flammam conciperent ; in proximo flores; in tertio thura & aromata;
in quarto vestes ex bysso , pii spura , auro argentoque. placeat audire Statium rem graphice describentem: 'ima virent agresti stramina culta, Proxima gramineis operosior area sertis Et picturatus morituris floribus agger et Tertius assurgens Arabum frue tollitur ordo , Eoas complexus opes incanaque glebis Nura , O ab antiquo durantia cinnama Telo ;Summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro Molle sepercilium, tereterique hinc indeque gemmae
Haec tabulata instar phari decrescentia intus aridis fomitibus oppleri, extra vero intextis auro stragulis, atque eburneis signis , de variis quoque picturis nonnunquam exornabantur. Certis demurn gradibus atque januis pyra distinguebatur: Virgil. Aen. IV. E e gram
237쪽
Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Supra pyram velum expandebatur circumstantibus foriataste trabibus. sustentatum, ut cadaveris integritati consuta Ieretur: ita Patrocli cadaver Deorum beneficio defensum fingitur immissa nube, quae pro umbraculo deserviret: Huic ngram nubem induxit divinus Apollo, Mantum Occupabat cadaver, ne prius vis folis
Siccaret circumcirca corpus nervos in membra ..
Ad rogum ustores ' cadaver Aligerio interprete palmata tunica nudabant secus ait Livius num. V. & ejus loco
tunicam. induebant assuestino confectam lino, cui ea erat vis, ut combusto cadavere integra remaneret, reIiquasque corporis favillas servaret a rogi cineribus. inviolatas ..Hanc opinionem etsi refellit cura veterum in Iegendis ossibus ac cineribus, uti animadvertit Riccius ': tamen Ma-
hudelo q quicquid de amianto scribitur esse fabulam opinanti assentire me prohibet urna sepuIcratis sn bibliotheca
Vaticana, ubi linteum servatur integrum ex eo lapide nunc in Italia obvio, quem nescio quis nullo veterum testimonio ait pluris olim, quam gemmaS, habitum et non id facile affirmaverim . Texendae illius telae ars refloruit in Academia physicomathematica apud Cl. Praesulem Clampinium. X. Mortuo in rogum illato ossicium a ' consanguineis praestabatur ungendi osculandique, tum murrata potio XII. tab. vetita , tanquam coena novissima indebatur , quasi mortuo in caelum aditus aperiretur: nam Diis ad pulvinaria murrata potio diebus ' solemnibus apponebatur.
238쪽
Indita hac potione oculi mortuo aperiebantur, ac descendebant e rogo consanguinei: liberti interea dona vestes.
que Attalicas ' disponebant , tum populi ' multitudo, aliquando ipsi quoque pontisces rogum ambiendo lustrabant sulphure taedisque accensis, quibus manes maxime placari ' arbitrabantur a Umbra venit, cuperent Iustrari sequa darentur Sulphura cum ibaedis. Post lustrationem praefica lamentabili ' carmine populum ad lacrimas provocante, pyra averso vultu a consanguineis, vel amicis, aut SCto a magistratibus, & aliquanda a consulibus accendebatur : postea in rogum munera conjiciebantur, quibus deferendis interdum satis esse vix dies potuit . In rogum munera quum funderentur, boves variaeque victimae mactabantur, nec aliquando humano sanguini parcebatur , captivorum praesertim ac servorum , malo pravoque ingenio : his peractis ustores coenam in rogum Diis manibus ingerebant, tum qui bustum per noctem servarent, praeficiebantur, ac demum redeundi domum cuique libera facultas erat . Postridie ejus diei gallinicio collectas reliquias in urnam conjiciebant plerunque marmoream , quandoque argenteam , nonnunquam auream, quod Arippina in Germanici, de alii in aliorum funere factitarunt. Ad ea, quae funus Virorum principum commendabant, nunc addere convivium
lautissimum, & populo data munera, ludosque funebres oporteret: sed de his dicendi occasio erit alibi opportunior. E e a XI. Laus
a Properi. III. Ig., Gurber. lac. cit.
239쪽
. DE GLOR. NOD. POST XI. Laus hic danda viris amplissimis , qui singulari modestia praediti omnem sibi funebrem pompam interis
dictam esse voluerunt, indictivo nimirum funeri tacitum anteponentes quammaxime ab eorum insania abhorruerunt,
qui supra modum soliciti de pompa funebri splendidissima non praesentes modo, sed & amicos, aut clientes, aut liberos, qui peregre forte aberant, aut extra Romam
domicilium habebant, ad postrema haec sibi solvenda officia legato aliquo ' invitabant . Fuit ab hac superbia , vel potius dementia vacuus ille M. Aemilius Lepidus, princeps senatus, qui sine linteis, sine purpura, sine tibia cine ac praeficis fieri sibi funus decedens iussit: item Pomponius Atticus elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat,
sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis N max a vulgi frequentia , ut tradit in ejus vita Cornelius Nepos . Annaeus Seneca ita, ut codicillis jusserat, sine ullo funeris ' apparatu crematus est : Otho quoque imperator celeriter parvo cultu ' sese voluit funerari di Julius Frontinus non exequias tantum splendidas, sed &monumentum sibi omnino feri vetuit, additis etiam his verbis Romanae gravitatis plenissimis : impens monumenti supervacanea est: memυria nostra durabit, si v tam merMImus . . M. Varro more Pythagorico in myrti Scoleae foliis, in ' urna fictili positus est, sicut in amphoris quoque reconditos olim heroum cineres Homerus scribit, defixa ad eorum tumulos columella . Exinde apparet, Romanos saepenumero consuevisse , quum decederent, aut testamentum facerent, modum praescribere sui funeris de apparatum ue quod liquido Augusti Caesaris exem
s Valens in Lsi issi de Legat. 3, 4 Dio m.
240쪽
plo eonstat, qui mandata ' de funere δεο, uns volumine complexus es . Ceterum veteres Romani heroes, ut de Tuscis ait praeclare ' Gorius, sicut in vita, sic post mortem contenti fuere urnis ' ollisque fictilibus , quum Deos viderent nec fictiles essigies suas , nec ornamenta in templorum fastigiis fictilia aspemari, sed de in sacri-sciis pateras ae sympuvia capedinesque & cetera sacra vascula, fictilia omnia acceptissima habere & jucundissima.
Romanis, qui sepulcralem pompam neglexerunt, nisi Xenophontis Cyropoedia inter romanenses fabulas recenser tur addendus est et Cyrus, qui corpus suum noluisse dicitur 6 neque in auro condi, neque in argento, sed terrae reddi, nihil beatius este existimans, quam terrae misceri, quippe quae bona omnia gignat enutriatque. XII. Ad sepulcri locum venio, qui bonis & fortibus civibus ac de repub. bene meritis tanquam quid singulare a senatu decernebatur. Olim quidem heroum cineres in montibus ' condebantur , atque inde sacri cultus in montibus origo fuit, quoniam illic data heroibus sepultura . Neque ab eo ritu abhorruerunt Israelitae : nam de Aaron in monte Hur, &Iosue in Ephraim sepulti sunt, de quo instituto plura scire cupientibus praesto adest Zor- nil bibliotheca. Romani, quos Cascas appellat Ennius, tam in urbe, quam extra sepeliebantur: sed Cn. Duillio,& C. Lutatio Coll. id fieri desitum est, ac, ne quis intra pomoerium sepeliretur, senatus censuit , a quo viris amplissimis sepulcri locus decerni coepit . Quanquam Vero statuae multis decretae fuerint, sepultura tamen s est data