Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE LAVDE MILIT POST

antiquitate Romana est nomen. inditum, satis ubique celebris Academia, in qua dissertationes, de saepe quidem, easdcmque numeris omnibus nitidissime absolutas , non plaudente solum doctissimorum frequentia hominum , recitavisti, verum etiam , quod doctrinae est tuae laus omnium maxima, tum libenter audiente , tum propalam approbante P.. M. BENEDICTO XIV. Fac igitur, eruditi intelligant , dissertationem abs te meam non repudiari r fili cissimi hoc mihi auspicii de patrocinii loco futurum est. Quanquam vero non is ego sum , cui bene sperare liceat, si patronus huic operi vel . Mutigetes adest et Hercules . . Itaque , ut quod sentio plane expromam , non tam me solicitum pute, de patrocinio velim, quam de mea in te observantia publice significanda. Postquam tota me domus tua singulari prorsus honore affecit , qui possum , obsecro , quin videar unus omnium ingratissimus, non te pariter, ac fratres tuos honoris gratia nominaret Annus

hic est vicesimus, ex quo mihi juventus inhumanioribus studiis instituenda commilia est , &, quae nunquam ab aliis hactenus, hanc mihi a vobis felicitatem non ita pridem oblatam gratulor, quatuor ut essem fratrum laudator potius, quam praeceptor. Siquidem eratis omnes omni commendatione digni. Hinc ut Angelo propter eximiam ejus integritatem, atque candorem animi singularem pr spera semper adprecor & fausta omnia , sic. tanti Leonar dum facio, ut ei similes, & quidem toto hoc annorum cursu, perpaucos noverim , quos aeque in docendo admiratus sim , aeque nunc in audiendo admirer , magis pro secto neminem. Nam dotes animi, quae in illa aetate, si pubescentes. appareant, jure plurimum commendantur,

in eo jam adultae absolutaeque sunt, sive prudentiam cer

nimus a

302쪽

DIs SERTATIO IV. 283

nimus, sive optimarum scientiam facultatum. At ubi Josephus ille, ille inquam, totus S artium similitudine, voluntate tuus ῆ ubi nitidissimi mores ubi litterae ubi mensi ubi animus ad ampla, ad ardua quaelibet parati Dsimus λ O incertos iuventutis exitust O fallaces hominum spest Postquam in armis sui specimen egregium dederat,

spemque sui excitaverat plane maximam, repente Matriti apud Hispaniarum Regem acerbo interitu extinctus est Misellis nempe homunculis non dantur optima , sed commodantur . Suo semper magis, quam nostro tempore, venit mors. At quoniam illius excellens virtus nos alte spectare jubet , sit ille quidem , ut animus auguratur, immortalitatem adeptus: te interea laetor, Virtuti quotidie magis ti bonis artibus inservire ; ita nimirum vivere, ut virum decet iis majoribus ortum , eo patre genitum, isto patruo educatum. Nec vero existi ines, tua hic mihi occurrere avita decora, quae faces addunt, augentque animos ad excelsa. Alios haec laudatores habeant: ego ne

colligo quidem illa, quae nobilissimae genti tuae, ob res domi militiaeque praeclare gestas , a Guido Ubaldo II.

Urbini duce concesta sunt, quaeque hactenus conservata summi Pontisces tradenda posteris confirmarunt, de omni prorsus immunitate privilegia amplissima, eademque cum paucis Iimis adaequanda . At de majoribus tuis s nihil dixero, nihilne etiam de Patre tuo Id enimvero vix salvo ossicio me facere posse intelligo . Etenim nemo unus omnium , quotquot justi ingeniorum ae istimatores sunt. Philippum Antone ilium, cujus expressam in te imaginem intuemur, sive ob doctrinam , sive ob nominis famam, non dignissimum habuit, quem Sc florentem summi, mediocres , infimi singulariter adamarent, dc suo potius, quam N n a fami-

303쪽

18 DE LAVDE MILIT POST

familiae tempore , extinctum publice lugerent Arcades,

litterarumque monumentis ejus memoriam consecrarent.

Summa haec Patris gloria: quae vero Patrui tanta quidem , quanta & magni in primis viri, S doctissimi Prae sulis este potest. De cujus factis, aut scriptis, quae sunt egregie omnia , si quicquam dicere ego auderem , non es sena dignus hoc spiritu , non hac vita , ne homo quidem id enim minus in hominem cadere omnino decet, quam in eum, cui summa debeas, ingratissit num inveniri Unus autem is ego videar necesse est, si quicquam ejus de lati de cogitem, quem Sc in me ipsum expertus sim , quotidieque experiar liberalissimum, de ab omni sui commendatione maxime alienum esse sic probe noverim, ut alienae quamstudiosissimum . Quemadmodum enim summa ejus doctrina est, & probitas doctrinae par, ita utriusque est laudibus muIto modestia major. Jam ergo veniam ad 'rem propositam , quum me praesertim hono animo esserjubeat, quae mihi alias occurrere ipsa solet, singularis illa humanitas tua, Bernardine optime, in quo locum , ubrcons stat, nullum habere gaudeo proverbium illud, multorum Iiberos ac nepotes ingenii gloria felices fore, nisi

'felicium, essent.

I. Ab ingenito parandi sepulcri studio, quod cuique fere populo natura indidit, animorum immortalitatem argui affrmat Cicero : nam ' hoc ait priscis mortalibus fuisse insitum, excedentem e vita hominem non sic deleri, ut funditus interiret, idque e multiS aliis rebus, tum e caeremoniis sepulcrorum facile polle intelligi existimat , quas maximis ingeniis praediti tam religiose non coluissent, nisi ba sisset in eorum mentibus, mortem non esse interi

tum a cis. Tuscul. LDiuitiam by Gorale

304쪽

ium omnia tollentem atque delentem, sed quamdam qua-ρ migrationem commutationemque vitae. Idem in Topicis huc certe spectans, quum pietatem definit esse tripa litam , unam tradit ad Deos superos referendam, ad Manes alteram, tertiam hominibus adscribendam. Hoc pi tatis ossicium in Latio tam justum est semper habitum ,

ut trita sit phrasis justa facere, iusta peragere, jusa fi

'ere z nec sine gravi causa Numa Pompilius religionis amplificator pontificibus ipsis curam justorum' funebrium demandavit. Sophocles quoque ubi de mortuorum inferiis agit, id curare faeinus de gloriosissimum esse ait, Naureo dignum honore habendum . Siquidem sepulcris, tanquam Deorum fanis , opinio erat divinam quandamineile vim: ideoque sicuti Celtae ad busta virorum ' fortium pernoctabant , sic Nasamones Libyae populi quum de ' re aliqua dubia jurandum esset, id sepulcra tangendo praestabant; quum divinandum, ad majorum monum menta effusis precibus dormiebant, & quae per insomnium vidissent, iis divino tanquam oraculo utebantur. Quidn ita sacerent in tantis inscientiae tenebris Nam Clemens Alexandrinus tradit a primis mortalibus sepulcra pro tem plis habita, & mortuos Diis pares ea de causa creditos, quod urbibus aut conditis, aut servatis, inventisque, Vel auctis praeclaris artibus fuissent optime meriti de humano genere universo. Rem confirmat mos Thebanorum,

quibus ea fuit sepulcri selicitudo ac studium , ut domum

structuri primum de tumulo cogitarent , ne Penatium& Larium ' cultus negligeretur. Tanta haec sepulcri cura non Thebanorum modo, sed communiter omnium an

305쪽

28s DE LAUDE NILIT POST

mos , si quosdam excipias barbaros, occupavit, dc ita quidem , ut nec ipso armorum strepitu restingui posset. Exemplo id constat complurium populorum , ac Romani in primis, de cujus novissimis militiae honoribus haec dissertatio est instituta, hoc quidem ordine, ut primo de exintremis inter artui honoribus generatim aliqua dicenda sint; deinde gregarii militis ac multitudinis ; tertio ducum secundi ordinis 3 tum summorum dc virorum dc animorum ultima in castris praemia perstringantur. Romanae reipublicae duces , dc augusti semper nominis imperatores, dum milites in acie praeliaturi constiterant, eos accurata Oratione hortabantur, ut ' pro majorum sepulcris, pro templis Deorum , pro focis ac laribus fortiter decertarent. A pugna respirare ut primum licuit, maxima haec ducibus cura fuit, darent ut militibus sepulturam : cujus consuetudinis non uno in loco mentionem faciunt Virgilius.

Livius, Appianus, Dio, S: apud Caesarem habentur haec scitu digna: quum in propter vulnera militum, e rpropter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos

sequi non potuissent . Ejusdem legis Athenienses adeo

studiosi fuerunt , ut decem imperatores ' a victoria pul cherrima redeuntes capitali judicio exceptos necaverint, quod militum corpora, saevitia maris interpellante , sepulturae non mandavistent . Iccirco Antiochus ' ut Philippum Macedonibus invisum redderet , iis ostendit in Thettalia militum reliquias per ejus negligentiam insepultas , quas ipso jussit magnifice tumulari . Magnus ille

Pompejus ' hoc idem fecisse traditur, namis eorum cadaucra inhumata, qui duce Triario infeliciter adversus Mithri-

306쪽

thridatem pugnaverant . Trajanus ' imperator haud ab hoc ritu alienus , militibus suis in Decebatico. bello inte

remtis, ut suprem OS honores tribueret , araS. erigendas, stituendasque curavit . Quanquam vero, quae in castris viguit in mortuos pietas , aliquando. in pace relanguit. Illae enim, quae nonnullis in tumulis inscriptae Occurrunt, dirae in heredes execrationes , Si bonorum jactura, nisi certi quidam ritus. statis temporibus observarentur, tacite docent, haud raro hereditates non mortuorum memoriam induxisse , sed oblivionem .. Nec sine causa Plinius ad Albinum scripsit, tam raram in amicitiis fidem , tam paratam oblivionem. mortuorum ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria extruere omniaque heredum ossicia praesumere , . quemadmodum in superiore dissertatione observatum est ad Canuleji inscriptionem numeroe XIV. . II. . In castris; supremae commercia sepulturae. ne ipsis quidem ab hostibus negabantur . . Nam. Sc Turnus Palis

lanii , S: Aeneas Lauso ' postrema haec solatiae concesserunt: quo in loco Servius notat, Aeneam Latinis suorum cadavera donavisse , quia id ossicii existimabat esse debitum universis. . Romani. olla. Gallorum Senonum, condiderunt in media urbe, Si locus Susia Gamica dictus fuit, quae Martianus ' cum Doliolis confundens a Gutherio emendatur illa enim juxta Aequimelium ubi nunc. Ecclesias. Andreae, vulgo in Portuallo ; doliola. vero erant ad cloacam maximam, ubi despuere non licebat . . L. Cornelius , S: Cn. Pompejus hoc patriae instituto in duces Uarissimos usi sunt, quorum alter Hannonem e taber

307쪽

138 DE LAUDE MILIT POST,

naculo suo extulit amplo funere , nee dubitavit acerrimi hostis ipse exequias celebrare: alter Mithridatis cadaver

a Pharnace missum regiis ' Sinopensium sepulcris sumta etiam suo inferri iussit . Annibal ipse etiamsi pontem e Romanis cadaveribus aedificari j usserit , tamen ut supra dixi ', ac inserius iterum demonstrabo, suis etiam hosti bus extrema mortis solatia ultro dedisse legitur . Antonius quoque 'Archelaum regio prorsus funere decoravit 3 idemque ad Bruti corpus honestius sepeliendum suum ipse paludamentum injecit , quod interceptum a liberto quodam quum audivisset, in eum illico animadvertit, hae praefatione usus : quid i tu ' ignorasti , cujus tibi viri sepulturam commiserim Probum in Africa ' Arcadioni euidam , viro forti singulari certamine intersecto sepulcrum magnificum condidisse historia narrat. Quod de Romanis hactenus , idem de Graecis testantur Pausanias , Polybius , Thucidides, Xenophon, aliique, ac diserte Plutarchus in Pyrrho, cujus caput a milite abscissum , quum filius patri Demetrio obtulisset, hic scelere contaminatum

appellavit filium , ac sceptro percussum abegit: tum ocu lis admota clamyde illacrimavit , ac regium corpus honeste cum capite exornatum rite cremari jussit . Philippus Alexandri pater devictis ad Chaeronaem Graecis justa persolvit , & eorundem ossa Athenas transferenda cura-Vit . Pietatis paternae filius aemulator hostibus etiam hoc decus abunde praebuit , permisitque Darii matri, ut, quos vellet, ritu patrio sepeliret: Darium vero demta Gbi clamyde, regio plane cultu ornatum , ossiciosa manu tumulo intulit : adeo verum est etiam inter hostes mutuum

308쪽

runm sepulturae commercium non defuisse. III. Qui secus fecisset, aeque apud Graecos ac Latiis nos barbarus habebatur. Pausaniae Lacede monio imp. nescio quis suadebat, ut Mardonio Persarum duci par pari

referret, ac Velut ille Leonidae, Pausaniae patrui, reci capite, truncum in crucem egerat , ita quoque in illius cadaver saeviret: constanter ille id se facturum negavit, quod barbaros ' deceret potitis , quam Graecos . Huc spectat ille Liciniae questus de fratris cadavere insepulto, & Vibuleni gregarii militis in haec verba erumpentis accusatio: responde ' fBlaese, ubi cadaver abieceris r ne bostes quidem sepulturam invident . Itaque Romanorum de Iudaeis triumphus , nisi pervicax illa natio divinitus paenas luisset scelerum atrocitati debitas , truculentus habendus esset r siquidem in ea obsidione, quam Hegesippus describit , sepultura interdicta longe omni supplicio ac morte gravior obsessis erat, quorum plerique suis sbi manibus parabant loculos, in iisque se sponte condebant,

ne morte praeveniente extremum in adversis solatium desiderarent . At quam diversa mortalium mens i Ius hoe sepulcri, quod qui contemnerent , eos bominem exuere Claudianus ; fas cito lare Isidorus Pelusiota ; e& Leo imperator naturae dedecus facere judicarunt , hoc idem jus, sive ' bominum ritum, ut Lucanus , sive spem communem , ut Lysias vocant , non modo hostibus , sed suis etiam parentibus populi quidam barbari denegarunt. Maia

sagetae, de Derbices parentes N cognatos ' senectute confectos jugulabant, devorabantque: Tibareni in patibu-

309쪽

DE L A VD E MIL IT POST lis suspendebant: Lotophagi de Ichthyophagi ' projicie

bant in mare r Essedonum ' erat mos, ut parentum funera prosequuti cantibus, mox coetu affinium advocato, ipsi cadaveribus, immistis ovillis carnibus, Vescerentur , dc capita auro. incta pro poculis adhiberent L Barchaei morbo ' absumtos tradebant igni, bello extinctos vulturibus , quibus de Bractriani , Sc Taxili demortua tradebant corpora; Sabaei cadavera aeque ac stercora ' negligebant, reges etiam detrudebant in sterquilinia: Hyperborei senes bene pransos ac sertis ' redimitos dabant in mare praecipites r Chii combusti cadaveris. ossa in mortario contusa, de navigio imposita ventis per cribrum spargere : Paeones in stagna, Scythae in nives truncis affixa. alboribus cadavera projicere consuevere : Oritarum ' genus habebat pro sepulcris feras, canes Hyrcani , quos '' aD fluenti cibo nutriebant; quare poeta 'Regia quum lucem posuerunt membra, probatum est. Hyrcanis adbibere canes a.

IV. Sed habeant sibi barbari sepulcra sua . Inducias

a Romanis imperatoribus fieri solitas ad sepelienda cadavera, ne diu verser in re notissima, unus id abunde Uirgilius edocet , cujus dictum est illud aureum :Nullum cum mictis certamen Ur aetbere cassis Victoriae. indicium. antiquitus fuit jus dc potestas cadaverum humandorum . Est memorabile illud Niciae, qui duos insepultos milites quum reliquisset, re comperta misit illico ad hostes caduceatorem, qui cadavera ad sepul

310쪽

turam peteret: maluit enim Plutarcho auctore profundere lauream & decus , quam duos cives relinquere inhumatos. Archidamus dux Lacedaemoniorum vix per praeconem corpora ad sepulturam poposcit, quum hoc esset signum apud Graecos victoriae traditae, hac consessione contenti 'Thebani signum parcendi dedere. Constitutis induciis mortuorum corpora colligebantur, & aliud quidem erat funus gregariorum militum , aliud nobilium. Siquidem illi tumultuario funere concremati tumulo con debantur , ac si magna suisset eaedes, non cadavera comburi omnia , sed partim integra terrae infodi consueverunt. Efferendorum permitte militum apud Athenienses hic erat mos. Triduo antequam funus ducerent, ta-.bernaculum erigebant , sub eoque omnium oculis proponebant mortuorum corpora, ut ferret quisque suis munera & exequias. Die vero quarto arcas eupressinas a singulis tribubus singulas jubebant vehi, ibique ossa singularum tribuum efferebant , illud pariter observantes , ut eorum sepulcra, qui violenta morte decesserant, hasta adfixa honorarent, quemadmodum Harpocratio apud Gro- novium ML II. ad imaginem in onyce L. Quintii Cincinnati . Quorum vero corpora inveniri non poterant,

eorum lectus de more stratus ceterorum pompam subsequebatur. Sepulturae causa hoc legitur posterioribus seculis institutum a Romanis legionibus. Milites ad x. saccos, in quibus ' donativi dimidia pars apud signa deponebatur, saccum XI. addiderunt, in quem tota legio particulam stipendii aliquam conferebat , ut siquis ex contubernalibus defecisset, e sacco illo undecimo ad sepultu-

SEARCH

MENU NAVIGATION