Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

291 DE LAUDE MILIT POST

rae honorem promeretur expensa . Ultima haec pietatis ossicia quanto cum dolore superstites viris fortibus exhiberent, testis est Virgilius non uno in loco , dc Tacitus. haec ' habet de clade Variana Romanus exercitus sextum p si cladis annum legionum ossa, nullo noscente , aliena , an horum humo tegeret , omnes sit coniunctos erconsanguineos , aucta in hostem ira, maestis simul ac offensi condebant . Nec multitudinis tantum enituit. dolor , sed ipsorum etiam imperatorum. Nam Julium Caesarem audita caede Turriana barbam & capillum ' submisisse compertum est , idemque fecisse Augustum non ignoramus cladis Varianae accepto nuntio, sicut M. de Antonio Plutarchus scribit. V. Quod hactenus de funere, idem de sepulcro dicendum est . Nullo enim discrimine multitudo militumi communi tumulo mandabatur . Ea vero sepulcra. dicta. sunt Polyandria, quo item nomine apud Hebraeos numcupata sunt sepulcreta erecta publice ' peregrinis . Ad. multitudinis cineres excipiendos urbes aliquando eYtrum ctas legimus, Antinoen ' scilicet ab Hadriano, Bucepha- Iiam ab Alexandro, Taphosyrim ab Aegyptiis, de aliasi alibi in amplam formam, magnisque impendiis aedifica

tas. Communi militum tumulo communis quoque titu

Ius addebatur, quo breviter, sed honorifice eorum gradus, de legio, resque gesta declararetur. Talis est apud. Livium inscriptio illa, quam Acarnanes in bellum ituri

sibi decreverant, si occidissent. HIC SITI SUNT ACARNANES QUI ADUERSUS UIM ATQUE INIURIAM AETO

322쪽

AETOLORUM PRO PATRIA PUGNANTES MOM

TEM OPPETIERUNT . Qitum vero apud Ciceronem in Philippicis leges pro militibus in bello Mutinensi ab Antonio caesis senatum censuisse , ut C.. Pansa, dc A. Hirtius consules, alter, ambove iis, qui pro patria sanguinem profuditient , monumentum quamamplissimum locandum faciendumque quaestoribus urbanis curarent, Scad eam rem pecuniam dare, contribuere , set vere juberent , ut monumentum extaret ad memoriam posteritatis

sempiternami, ne statim putes id honoris, fuisse habitum omnibus militibus, qui pro re publica fortiter pugnantes occubuissent. Illud enim decoris novum fuisse fatetur Ci-eero , multosque exercitus bellis Punicis, Gallicis, It licis perillustres, tale genus honoris non habuisse. Communi enim tumulo conditi sunt , addita columella cum brevi epigraphe , ex quarum numero hanc esse Ferret-.tius ' putat, sed perperam: nana ab eruditis inter spurias.

H. Dicendum & de Classiariis aliquid, pro quibus

alius erat ritus, si in navi, alius, si in mari essent moria tui . Pontifices , siquis in navi necatus in mare projectus esset, illius heredem extra porcam esse ' voluerunt, hoc est nullo illum piaculo obligarunt .squis vero in mari mortuus esset, ejus heredem triduum ferias celebrare, M

323쪽

porco semina piaculum pati iusserunt . De mortuis iamari haec Graecorum opinio ' fuit, animam extingui penitus elementi contrarietate. Iccirco Homerus in Odissea in duplici mortuorum censu nusquam Ajacis mentionem, facit , quasi ejus anima in inseris non adesset , utpote mari extinctae

Aiax interiit, postquam falsam bibit iandam .

Achilles quoque fingitur, mortem in aqua maxime formidasse. Ab hisce Graecorum insomniis minime Virgilium abhorruisse patet: quippe apud eum Palinurus ' ab

Aenea sepulcrum impetraturus ait, nequaquam se in mari mortuum, sed occisum 3 itemque Aeneas ' tempestate perculsus terque quaterque beatos nuncupat , quibus obire in terra patria datum est. Ovidius autem unam hanc mortem sibi videri horribilem, cetera quaecunque exitii genera sese praedicat loco muneris habiturum: 'Demite natistagiam, mors mihi munus erit. Romanos pontifices haec poetarum figmenta nec probavisse penitus existimaverim, nec penitus repudiasse . Nam in navi mortuos a naufragis distinguebant, & inter utrunque mortis genus aliquid esse discriminis voluerunt, non

ita vero, ut animam credere viderentur contrario in elemento penitus interire. Lex erat, parricidas insutos culeo in profluentem projici , ne os supra terram extaret rlaudaturque apud Senecam ' ille juvenis, cui quum fratrem parricidam pater puniendum tradidisset, ille reum non insuit culeo , sed navi imposuit sine velo, sine gubernaculo , sine remis , ubi scilicet perire aliter, quam naufragio poterat. Discrimen igitur inter haec mortis genera

324쪽

uera admittebant , quod autem: aquis penitus extingui animam Opinari non. viderentur ,. conjectura sumitur ex diverso sepulturae genere, quam dabant naufragis, aut justam scilicet, aut inanem: justa. quidem ,. si os supra ter ram extaret,. si minus inanem .. Pro iis enim quorum eorpora non inventa, vel cenotaphiae ponebant, . quae inania spulcra Virgilius ' nuncupat, vel additis quibusdam sacris solemnibus ter jactam. terram. pro sepultura habebant . Cadavera in litus ejecta vel sepulcro mandabant, vel injecta gleba sepeliebant, quod legimus enixe poscere Archi tam ' & ' Palinurum.. Nefas enimvero habeba-

tur , insepultum cadaver praeterire non terrae gleba injecta, vel pulvere, aut arena , atqu: hac ratione sepulti

proprie dicebantur ' SITI, non ita quidem , ut quibus cunque in lapidibus. legimus OSSA . SITA , ibi cum Gu

therio arbitremur iam ortem. designari aut bellicam, aut pe-:regrinam . . A praetereuntibus ter gleba jacta tam praesento, quam absente cadavere, ab illa distinguebatur , . quae fiebat cineribus jam rite sepulcro conditis, qua terna glebae injectione credebatur 3 sepulerum fieri religiosum .. VII. Qui porro ad splendidum quempiam militiae gradum ascenderant, ii certe funere pro dignitate honorifico, efferebantur. Ac primum nemini dubium est , quin in bellis navalibus terrestribusque, caesa nobilium corpora, si tempus ac locus sineret, in patriam transmitterentur , cujus quidem ritus exempla, ceteris omissis , Uir

gilius praebet, ubi ait: 'adetectaque partim Finia

325쪽

Finitimos tollunt in agros, uebique remittunt . ASupellectilis eorum funebris erant ornamenta militaria , galeae, ocreae, enses, lanceae, fibulae, annuli, vexilla& signa, siquae fusis hostibus pugnando coeperant , a

millae quoque, dona Romanorum ' propria, non extemnorum, torques praeterea argentei, si cives ; aurei, si auxiliares erant ue item phalarae, hastae purae , coronae,' quas primus ex auro dedit A. Posthumius ad lacum Regillum s cetera demum munera, quibus ab ineunte aetate ab imperatoribus donati fuerant. Quod ad haec dona pertinet, florente republica si milites, quibus ea promis sa fuerant, pro patria occidissent, eorum parentibus , liberis , fratribus, aut conjugibus ' solvebantur. Longae coinronae pariter erant funeris militaris ornamenta propria Nec enim earum nomine serta qualiacunque significa tur , sed coronae donaticae ac militares , quae ' capitis magnitudinem superabant , dc collo gestabantur inetorquis ' morem , ideoque in antiquis numismatibus non sunt capiti impositae, sed nummo circumsignatae. Militaria haec decora XII. tabulae non tam forti viro, qui ea obtinuerat, quam ejus parentibus imposita post mortem esse jusserunt. Gestabantur vero haec ornamenta vel in sella curuli, si magistratum curulem gessisset mortuus , vel extincti lectulo imponebantur, aut lectulis , si multiadessent , ut in nobilium funeribus consueviile in antecedenti disertatione probatum est. De centurionum tribunorum, aliorumque ducum vestibus, de sociorum lacrimis , de clangore tubarum , de hostium spoliis, captiviss

326쪽

vis, variisque victimis in pyram conjectis , non oportet me plura dicere: facile enim haec omnia colligentur ex iis , quae mox de imperatoris in acie extincti solemni funere dicenda sunt. VIII. Necatis praeterea ab hoste duo persaepe funera, domi forisque scilicet data sunt . Nam reliquo, ubi occiderant, combusto corpore, abscissum membrum aliquod, Sc compositi in urna cineres in patriam referebantur, ubi justa fiebant iterum a consanguineis ; atque hoc nimirum est , quod suo Propertius timebat Posthumo, quum dixit: - μυe aliquid de te flendum referatur in urna. Sic redeunt, illis qui cecidere locis. Hac de causa vir aeque ob sacram ac profanam eruditionem in litteraria republica valde notus P. Baldinus Congregationis Somaschae Praep. Generalis , quum An. D. I7 2. ad S. Caesarei reperta fuissent antiqua vascula sepulcralia, in singulisque eorum singula osticuIa, suspicatus est ossa fuisse hominum, qui procul a patria decesistant. Probabiliter quidem, non certo assirmateque hoc dixit prudentissimus vir. Nam in omnibus funeribus ritus erat , ante combustionem membrum aliquod, nempe digitum abscindi mortuo , ut ad ' hasce reliquias saepe alias justa ferent, lugubresque funeris caeremoniae rellis

quo combusto corpore renovarentur . In cadaverum ad patriam translatione hoc Servius ' observatum notat auctoritate Uarronis, & Uerrii Flacci, quod si filius familias extra urbem decessisset, liberti & amici obviam procedebant, & sub noctem corpus ad urbem facibus prae-

a Meg. III la. e Fest in v Mombrum. b Uid. Disserti Academ cortexens 4 iaceneni. XI.

327쪽

lucentibus in templum Cereris inferebatur nemine ad ejus exequias invitato . Cur haec cadavera ad Cereris trans. portarentur , causam Gutherius ' excogitavit, quod videlicet raptam Proserpinam Ceres luctu perdita cum laminpadibus ' conquisivit nocturno tempore, ideo in antiquo marmore ' prope currum Cereris quaerentis filiam adstat noctis simulacrum , velata nimirum semina obscurum protendens Velum . Obiter noto , corpora jam sepulcro condita alio transferri non potuiste n i si facultate a pontificibus, aut a principe, dc in provinciis a praeside ' impetrata. In thesauro Cruteriano dicuntur reliquiae traje

ctae III. NON FEBR. EX PERMISSU COLLEGII PONTIFICUM PIACULO FACTO . Adde sine ponti

facum venia monumentum ne refici quidem , nec nisi volente principe ' corpus in alio marmore collocari licuisse. Ceterum ne ab re discedam, veteres philosophi, in primis Stoici de cadaveris in patriam transvectione nihil erant soli citi. Anaxagoras enim ' Lampsaci moriens interrogatus, velletne Claromenas in patriam, siquid ei accidisset, transferri nihil, inquit, necesse est : undique enim ad inferos tantundem viae est. Damonax, dicent quopiam, fore turpe, ' si ipsus corpus post mortem volucribus & canibus dilaniandum objiceretur; atqui nihil , inquit, absurdum est, si mortuus quoque nonnullis animalibus utilis sum futurus. Secus penitus Lacedaemones is Etenim ituri in praelium ad brachia tesseras alligabant,

ut cognosci quisque post mortem posset , & condi in

328쪽

gentili, aut proprio monumento et tam ardens iis cupido insederat in solo patrio cum majorum cineribus quiescendi. Romani milites olim in rebus trepidis nam ' extra magnum periculum jure ordinario testamentum faciebant

IN , vel ENDO PROCINCTU, qui postea mos ' exo

levit , scutis manus inserentes, & accingentes saga , tribus ' aut quatuor testibus testamentum facientes de sepulcro potisIimum cogitabant. Anno MDCCXLIX. nobilissimus Marchio Locatellius celeberrimae Cortonensi academiae , in qua Lucumonis persenam multa cum laude gessit, sardonychem dono dedit, insignem nomine artificis Apollodori, ubi prope extinctum commilitonem jacet miles fortasse saucius inter clypeos , in quorum uno, qui coram sustinetur, scribit, ni fallor, languente dextera testamentum . Hanc demum solicitudinem , quam hactenus explicavimus, illa quoque inscriptio Favonii Iucundi evincit apud Aldum Manutium ' , qui sane titulus licet inter spurios merito collocetur , rei tamen nostrae utcunque favet, quia ejus auctorem patet juris pontificii consultissimum extitisse. IX. Militum sepulcris elogia ponere cujusque nomen virtutemque testantia aeque Graecorum, ac Latinorum commune fuit . Lycurgus tametsi nomina inscribi sepulcro vetuit, excepit tamen tam milites in praelio ca sos, quam puerperas ' in partu extinctas. In titulis militaribus praeter praenomen, nomen , tribum , cognomen, legionem , dignitatesque, dona etiam accepta inscribebanis tur . Exemplum e sexcentis hoc habe unum Taurini po-

P p a situm

329쪽

stum in Pedemontio.

Classiarii post sua nomina inscribebant eIassem, puta prae toriam Misenensem , trierem , sive triremem, ejusque nOmen , v. g. Chimaeram , Isidem , Minervam, Nept num &e. deinde addebant nationem suam , quae plerumque erat ex regionibus maritimis. Permultae id genus imicriptiones inventae sunt Ravennae in instauranda Ecclesia principer illic enim, Miseni stativa erant classium celeberrima , de quibus Vegetius, ejusque interpres Steme-chius est consulendus. Titulis addebantur aliqua virtutis symbola, quibus sepulti gloria illustraretur . Ita ad Hectoris tumulum extitit columella, cui impositus elypeus cum leonis symbolo , cujus schema Fabretius ' exhibet in Homerica tabula. Nec ducum sepulcris eorum imagines defuisse auctor est Philostratus , qui ' Achillis tumulo statuam, quae ejus erat imago, adjectam scribit, hoc de honore silentibus Homero,& Herodiano. Bellicae hoc quoque

330쪽

que gloriae concessum est , ut sepulcris militiae insignia defigerentur: nam Elpenori strenuo viro & insigni remigi ab Ulysse ' arma busto aggesto , & remum defixum legimus, quod ossicium & Aeneas Miseno praestitit, ac

viro nautico:

ingenti mole sepulcrum

ponit, Daque arma viro , remumque tubamque. Festiva ad rem est Senecae in controversiis narratio: vir

fortis in acie amissis armis, de sepulcro viri fortis arma tulit , fortiter pugnavit & reposuit. Quod scribit Sen ca de exteriore sepulcri ornatu, idem pariter de occlusa cum cineribus supellectile intelligendum est. Nam ubi olim praelio dimicatum fuerat, saepe illic cum eadaveribus arma inventa sunt. Ne diu perperam verser in re notis. sima, soli inter Graecos Elei ' testes sunto: hi enim I

nonis aedem sartam tectam locaverant; atque inter tab latum & scandulare tectum invenere cadaver integrum saucii hominis cum gravi armatura, ibidemque , quum Romanus quidam vir senatorius, palmam olympicam consequutus, statuam ex aere, victoriae monumentum, sibi ponendam curaret, tum qui opus conduxerant, armill rum, scutorum, fraenorum, pilorum, sparorumque fragmenta plurima repererunt. In Italia satis certam hujus ritus vel una facit, eruditionis ac litterarum sedes, COrtona - fidem. Siquidem in agro Cortonensi, qua vergit ad lacum Trasimenum , saepe inveniri armorum fragmina, tetrae caedis , quam die Iunii ' xxI. Annibal Flaminio intulit , testis mihi oculatus refert P. Urbanus T setius, Cortonae antea, nunc in Collegio NaZareno m

SEARCH

MENU NAVIGATION