Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Σ; et, DE LAUDE MILIT POST

rae honorem promeretur expensa . Ultima haec pietatis ossicia quanto cum dolore superstites viris fortibus exhiberent, testis est Virgilius non uno in loco , dc Tacitus. haec habet de clade Variana 3 Romanus exercitus sextum p/st cladis annum legionum ossa, nullo noscente , aliena , an suorum bumo tegeret , omnes fit conjunctos consanguineos , aucta in hostem ira, maestis simul ac offensi condebant. Nec multitudinis tantum enituit. dolor sed ipsorum etiam imperatorum. Nam Julium Caesarem audita caede Turriana barbam de capillum ' submisisse compertum est , idemque fecisse Augustum non ignoramus cladis Varianae ' accepto nuntio, sicut M de Anto nio Plutarchus scribit. V. Quod hactenus de funere , idem de sepulcro dicendum est . Nullo enim discrimine multitudo militum. communi tumulo mandabatur . Ea vero sepulcra. dicta. sunt Polyandria, quo item nomine apud Hebraeos numcupata sunt sepulcreta erecta publice ' peregrinis . Ad. multitudinis cineres excipiendos urbes aliquando. ektrum ctas legimus, Antinoen ' scilicet ab Hadriano, Bueephaliam ab Alexandro, Taphosyrim ab Aegyptiis, M alias. alibi in amplam formam, magnisque impendiis aedifica . tas.. Communi militum tumulo communis quoque titum Ius addebatur, quo breviter, sed honorifice eorum gradus, de legio, resque gesta declararetur. Talis est apud. Livium inscriptio illa, quam Acarnanes in bellum itur,

sibi decreverant, si occidissent. HIC SITI SUNT ACARNANES QUI ADUERSUS VIM ATQUE INIURIAM AETO

312쪽

AETOLORVM PRO PATRIA PUGNANTES MOMTEM OPPETIERUNT . Quum vero apud Cieeronem in Philippicis leges pro militibus in bello Mutinensi ab An

tonio caesis senatum censuisse , ut C. Pansa, & A. Hii lius consules, alter, amboVe iis , qui pro patria sanguinem profuditient , monumentum quamamplissimum locandum faciendumque quaestoribus urbanis curarent, S ad eam rem pecuniam dare, contribuere , set vere juberent , ut monumentum extaret ad memoriam posteritatis sempiternami , ne statim putes id honoris. fuisse habitum omnibus militibus, qui pro re publica fortiter pugnantes occubuissent. IIlud enim decoris novum fuisse fatetur Ci-εero , multosque exercitus bellis Punicis, Gallicis, It licis perillustres, tale genus honoris non habuisse. Communi enim tumulo conditi sunt , addita columella cum brevi epigraphe , ex quarum numero hanc esse Ferret-.tius ' putat , sed perperam nam ab eruditis inter spurias

recensetur OSSA . MIL. V. ET . XIX. LEG. CUM . QVINTIL. V IUSSU . GERMANIC. IMPERAT HUC . COLLATA . QUIESCvNT SI ID. ADUC . MANES. CINERES . ATQLOSSA . SEPULTA MENTIS . HABENT . VOTIs IvBENT . SALVERE . REDUCTASIN,. SUA. SIGNA . AQVILAS . FELIX . FAVSTvuin PRECANTUR. H. Dicendum & de Classiariis aliquid, pro quibus alius erat ritus, si in navi, alius, si in mari essent mortui . Pontifices , siquis in navi necatus in mare projectus esset, illius heredem extra porcam esse ' voluerun , hoc est nullo illum piaculo obligarunt .:. siquis vero in mari mortuus esset, ejus heredem triduum ferias celebrare, de

313쪽

porco semina piaculum pati iusserunt . De mortuis iamari haec Graecorum opinio ' fuit, animam extingui penitus elementi contrarietate. Iccirco Homerus in Odissea in duplici mortuorum censu nusquam Ajacis mentionem facit , quasi ejus anima in inseris non adesset , utpote mari extinctae

Aiax interiit, postquam falsam bibit undam .

Achilles quoque fingitur, mortem in aqua maxime formidasse. Ab hisce Graecorum insomniis minime Virgilium abhorruisse patet: quippe apud eum Palinurus ' ab

Aenea sepulcrum impetraturus ait, nequaquam se in mari mortuum, sed occisum 3 itemque Aeneas' tempestate perculsus terque quaterque beatos nuncupat , quibus obire in terra patria datum est. Ovidius autem unam hanc mortem sibi videri horribilem, cetera quaecunque exitii genera sese praedicat loco muneris habiturum: 'Demite natistagium, mors mihi munus erit . Romanos pontifices haec poetarum figmenta nec probavisse penitus existimaverim, nec penitus repudiasse. Nam in navi mortuos a naufragis diitinguebant, de inter utrunque mortis genus aliquid esse discriminis voluerunt, non ita vero, ut animam credere viderentur contrario in elemento penitus interire. Lex erat, parricidas insutos culeo in profluentem projici , ne os supra terram extaret Ilaudaturque apud Senecam ' ille juvenis, cui quum fratrem parricidam pater puniendum tradidisset, ille reum non insuit culeo , sed navi imposuit sine velo, sine gubernaculo , sine remis , ubi scilicet perire aliter, quam naufragio poterat. Discrimen igitur inter haec mortis genera

314쪽

DIssERTATIO IV. ass

uera admittebant , quod autem aquis penitus extingui ani mam opinari non viderentur ,. conjectura sumitur ex diverso sepulturae genere, quam dabant naufragis, aut justam scilicet, aut inanem: iusta quidem ,. si os supra temram extaret,. si minus inanem .. Pro iis enim , quorum eorpora non inventa, vel cenotaphia ponebant, quae inania sepulcra Virgilius ' nuncupat, vel additis quibusdam sacris solemnibus . ter jactam. terram. pro sepultura habebant . Cadavera in litus ejecta vel sepulcro mandabant, vel injecta gleba sepeliebant, quod legimus enixe posce re Archi tam ' be ' Palinurum. Nefas enimvero habebatur , insepultum cadaver praeterire , non terrae gleba in-jina, vel pulvere, aut arena , atque hac ratione sepulta proprie dicebantur 'SITI, non ita quidem , ut quibuscunque in lapidibus. legimus. OSSA . SITA , ibi eum Gutherio arbitremur in ortem designari aut bellicam, aut peregrinam A praetereuntibus ter gleba jacta tam praesento, quam absente cadavere, ab illa distinguebatur, quae fiebat cineribus jam rite sepulcro conditis, qua terna glebae injectione credebatur sepulcrum fieri religiosum .. VII. Qui porro ad splendidum quempiam militiae gradum ascenderant, ii certe funere pro dignitate honorifico efferebantur. Ac primum nemini dubium est , quin in bellis navalibus terrestribusque, caesa nobilium corpora, si tempus ac locus sineret, in patriam transmitterentur , cujus quidem ritus exempla, ceteris omissis, Uirgilius praebet, ubi ait: 'adetectaque partim Finia

315쪽

18s DE LAUDE MILIT POST

mos, si quosdam excipias barbaros, occupavit, dc ita quidem , ut nec ipso armorum strepitu restingui posset. Exemqplo id constat complurium populorum , ac Romani in primis, de cujus novissimis militiae honoribus haec dissertatio est instituta, hoc quidem ordine, ut primo de exintremis inter artui honoribus generatim aliqua dicenda sint; deinde gregarii militis ac multitudinis ; tertio ducum secundi ordinis ; tum summorum Sc virorum Sc animorum ultima in castris praemia perstringantur . Romanae reipublicae duces , dc augusti semper nominis imperatores, dum milites in acie praeliaturi constiterant, eos accurata Ora tione hortabantur, ut ' pro majorum sepulcris, pro templis Deorum , pro focis ac laribus fortiter decertarent. A pugna respirare ut primum licuit, maxima haec ducibus cura fuit, darent ut militibus sepulturam : cujus consuetudinis non uno in loco mentionem faciunt Virgilius,

Livius , Appianus , Dio , de apud Caesarem ' habentur haec scitu digna: quum in propter vulnera militum , in propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi non potuissent . Ejusdem legis Athenienses adeo

studiosi fuerunt , ut decem imperatores ' a victoria pul cherrima redeuntes capitali judicio exceptos necaverint, quod militum corpora, saevitia maris interpellante , sepulturae non mandavissent. Iccirco Antiochus ' ut Philippum Macedonibus invisum redderet , iis ostendit in Thestalia militum reliquias per ejus negligentiam insepultas , quaS ipso jussit magnifice iumulari . Magnus ille

Pompejus ' hoc idem feciste traditur, nactus eorum cadavera inhumata, qui duce Triario infeliciter adversus Mithri

316쪽

thridatem pugnaverant . Trajanus ' imperator haud ab hoc ritu alienus L militibus suis in Decebatico. bello inte

remtis , ut supremos honores tribueret , araS, erigendas , statuendasque curavit . . Quanquam vero, quae in castris viguit in mortuos pietas , aliquando. in pace relanguit. Illae enim, quae nonnullis in tumulis inscriptae occurrunt, dirae in heredes execrationes , de bonorum jactura, nisi certi quidam ritus statis temporibus observarentur , tacite docent , haud raro hereditates non mortuorum memoriam induxisse , sed oblivionem .. Nec sine causa Plinius ad Albinum scripsit, tam ' raram in amicitiis fidem , tam paratam oblivionem. mortuorum ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria extruere omniaque heredum ossicia praesumere , quemadmodum in superiore dissertatione observatum est ad Canuleji inscriptionem numeroc XIV. . II. . In castris supremae commercia sepulturae. ne ipsis quidem ab hostibus negabantur . . Narni & Turnus ' Palis tanti, S: Aeneas Lauso M postrema haec solatia concesserunt: quo in loco Servius notat, Aeneam Latinis suorum. cadavera donavisse, quia id ossicii existimabat esse debitum universis. . Romani. olla. Gallorum Senonum, condiderunt in media urbe, S: locus Susta Gallica dictus fuit, quae Martianus ' cum Doliolis confundens a Gutherio emendatur ν illa enim juxta Aequimelium ubi nunc Ecclesia S. Andreae, vulgo in Portualia; doliola. vero erant ad cloacam maximam, ubi despuere non licebat. L. Cornelius , & Cn. Pompejus hoc patriae instituto in duces clarissimos usi sunt, quorum alter Hannonem e taber

317쪽

138 DE LAUDE MILIT POST,

naculo suo extulit amplo funere, nec dubitavit acerrimi holtis ipse exequias celebrare: alter Mithridatis cadaver. a Pharnace missum regiis ' Sinopensium sepulcris sumtia etiam suo inferri iussit . Annibal ipse etiamsi pontem e Romanis cadaveribus aedificari jusserit , tamen ut supra' dixi ', ac inserius iterum demonstrabo, suis etiam hosti ibus extrema mortis solatia ultro dedisse legitur . Antonius quoque Archelaum regio prorsus funere decoravit; idemque ad Bruti corpus honestius sepeliendum suum ipse paludamentum injecit , quod interceptum a liberto quodam quum audivisset, in eum illico animadvertit, hae praefatione usus et ' quid i tu ' ignorasti , cujus tibi misi sepulturam commiserim Probum in Africa ' Areadioni cuidam , viro forti singulari certamine interfecto sepulcrum magnificum condidisse historia narrat. Quod de Romanis hactenus , idem de Graecis testantur Pausanias , Polybius , Thucidides, Xenophon, aliique, ac diserte Pl tarchus in Pyrrho, cuius caput a milite abstissum, quum filius patri Demetrio obtulisset, hic scelere contaminatum appellavit filium , ac sceptro percussum abegit: tum ocu

Iis admota clamyde illacrimavit , ac regium corpus ho neste cum capite exornatum rite cremari jussit . Philip pus Alexandri pater devictis ad Chaeronaem Graecis justa persolvit , & eorundem ossa Athenas transferenda cura-Vit . Pietatis paternae filius aemulator hostibus etiam hoc decus abunde praebuit , permisitque Darii matri, ut, quos vellet, ritu patrio sepeliret: Darium vero demta Gbi clamyde, regio plane cultu ornatum , ossiciosa manu tumulo intulit : adeo verum est etia in inter hostes mutuum

318쪽

tuam sepulturae commereium non defuisse. III. Qiu secus fecisset, aeque apud Graecos ae Latiis nos barbarus habebatur. Pausaniae Lacede monio imp. nescio quis suadebat, ut Mardonio Persarum duci par pari referret, ac velut ille Leonidae, Pausaniae patrui, reciso capite , truncum in crucem egerat , ita quoque in illius cadaver saeviret: constanter ille id se facturum negavit, quod barbaros ' deceret potius , quam Graecos . Huc spectat ille Liciniae questus de fratris cadavere ' insepulto, & Vibuleni gregarii militis in haec verba erumpentis accusatio: responde ' 'BDele, ubi cadaver abieceris et ne bostes quidem sepulturam invident . Itaque Romanorum de Judaeis triumphus , nisi pervicax illa natio divinitus paenas luisset scelerum atrocitati debitas, truculentus habendus esset e squidem in ea obsidione, quam Hegesippus describit , sepultura interdicta longe omni supplicio ac morte gravior obsessis erat, quorium plerique suis sibi manibus parabant loculos, in iisque se sponte condebant,

ne morte praeveniente extremum in adversis solatium desiderarent . At quam diversa mortalium mens i Jus hoe sepulcri, quod qui contemnerent , eOS bominem exuere Claudianus ; fas miolare Isdorus Pelusiota; M Leo imperator naturae dedecus facere judicarunt , hoc idem jus, sive ' bominum ritum, ut Lucanus , sive spem communem , ut Lysias vocant , non modo hostibus , sed suis etiam parentibus populi quidam barbari denegarunt. Massagetae, de Derbices parentes N cognatos ' senectute confectos jugulabant, devorabantque: Tibareni in patibu-

319쪽

disci DE LAVDE MILIT POST lis suspendebant: Lotophagi & Ichthyophagi ' projicie

bant in mare et Essedonum ' erat mos, ut parentum funera prosequuti cantibus, mox coetu affinium advocato, ipsi cadaveribus, immistis ovillis carnibus, Vescerentur,& capita auro. Qincta pro poculis adhiberent L Barchaeimoibo ' absumtos tradebant igni, bello extinctos vulturibus , quibus & Bractriani , dc Taxili demortua tradebant corpora; Sabaei cadavera aeque ac stercora ' negligebant, reges etiam detrudebant in sterquiliniae: Hyperborei senes. bene pransos ac sertis redimitos dabant in mare praecipites : Chii combusti cadaveris ossae in mortario contusa, & navigio imposita ventis per cribrum spargere Paeones in stagna, Scythae in nives truncis affixa arboribus cadavera projicere consuevere: Oritarum ' genus habebat pro sepulcris feras, canes Hyrcani , quos ' aia fluenti cibo nutriebant; quare poeta Regia quum lucem posuerunt membra, probatum es. Hyrcanis adbibere canes ..IU.. Sed habeant sibi barbari sepulcra sua . Inducias a Romanis imperatoribus fieri solitas ad sepelienda cadavera, ne diu verser in re notissima, unus id abunde Uirgilius edocet, cujus dictum est illud aureum :Nullum cum victis certamen es' aethere cassis Victoriae indicium. antiquitus fuit jus dc potestas. cadaverum. humandorum . . Est memorabile illud Niciae, qui duos insepultos milites quum reliquisset, re comperta misit illico ad hostes. caduceatorem, qui cadavera ad sepul

320쪽

, DISSERTATIO IR αρ i

turam peteret: maluit enim Plutarcho auctore profundere lauream & decus , quam duos cives relinquere inhumatos. Archidamus dux Lacedaemoniorum vix per praeconem corpora ad sepulturam poposcit, quum hoc esset signum apud Graecos victoriae traditae, hac confessione contenti Thebani signum parcendi dedere. Constitutis induciis mortuorum corpora colligebantur, & aliud quidem erat funus gregariorum militum , aliud nobilium. Siquidem illi tumultuario funere concremati tumulo condebantur, ac si magna fuisset caedes, non cadavera comburi omnia , sed partim integra terrae infodi consueverunt. Efferendorum permitte militum apud Athenien-.ses hic erat mos. Triduo antequam funus ducerent, ta-.bernaculum erigebant , sub eoque ' omnium oculis proponebant mortuorum corpora, ut ferret quisque suis munera dc exequias . Die vero quarto arcas cupressinas a sin

gulis tribubus singulas jubebant vehi, ibique ossa singu-

darum tribuum efferebant , illud pariter observantes , ut eorum sepulcra, qui violenta morte decesserant, hasta adfixa honorarent, quemadmodum Harpocratio apud Gro-

novium ML II. ad imaginem in onyce L. Quintii Cincinnati Quorum vero corpora inveniri non poterant, eorum lectus de more stratus ceterorum ' pompam subsequebatur. Sepulturae causa hoc legitur posterioribus seculis institutum a Romanis legionibus. Milites ad x. saccos, in quibus ' donativi dimidia pars apud signa deponebatur, saccum XI. addiderunt, in quem tota legio particulam stipendii aliquam conferebat , ut siquis ex contubernalibus defecisset, e sacco illo undecimo ad sepultu-

SEARCH

MENU NAVIGATION