Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

DE LAUDE MILIT POST

etiam, quorum fit aliquos. apud auctores ' mentio, desiderari. Negligentiae arcesso neminem , ne invidiae quidem , tametsi de hac noverim nonnihil suspiciosius dubitari . Uerum vetustatis insignia, finge ibidem defuisse omnia, ac deesse: jam certa, sodes, tu monumenta ostende, unde veritas elucescat. Quod si contra municipii gloriam, cujus civis, vir sane illustris, a Cicerone in Philippicis honoris gratia nominatur, nihil certi afferri potest, liceat jam Urbinatibus, non Hortensibus ' quidem ,.qui nulli sunt, sed Metaurensibus , qui egregie florent di.

antiquitatem patriae tueri suae , quum praesertim accepta a majoribus decora novis perpetuo honoribus , quihusdam veluti immortalitatis insignibus illustraverint . . Neque enim ullum est genus litterarum pulcherrimarumque artium, in quo illa civitas , magnorum semper ingeniorum augusta mater, non viros in lucem dederit absque comtroversia excellentissimos, digna propterea, quam Cardinalis Benabus, qui viri qui rerum aestimator & animo- rumi alteras' veluti Venetias appellaret. Nuns vero ce-4era si laudum genera praetermittam , quatuor ostentat suos, & rebus quibusque maximis sane pares, praestantissimos in Ecclesia Cardinales. Obiter haec dicta volui , non clarissimae ut civitatis laudator & vindex essem, quae per se ipsa lucet ubique gentium , sed ut beneficiorum memor utcunque haberer , quibus abunde sum cumulatus, quandiu eloquentiae professor in illo fui, quod nunc maxime floret, ordinis mei collegio, perhonorifico Albanae beneficentiae monumento

XVIII. Quemadmodum cenotaphia diximus extructa

352쪽

praesertim fuisse ducibus militari gloria perillustribus, ita

columna inrtutis bellicae proemium fuit proprium ac peculiare. Nulla enim re, inquit Aristoteles ' ad Nicomachum, virorum fortium , qui patriae columen extiterunt, aptius adumbrari virtus de gloria potest , quam percolumnam pro stabilitatis typo ac aeternitatis symbolo usurpatam . Romae quidem ' si L. Minucium Augurem, MAntoninum Pium exceperis, quorum alteri A. U. CCCXIV. propter collata populo beneficia in Annonae praefectura, alteri haec data laus , quod eximius fuerit pacis cultor,

id decretum nemini facile inveneris, nisi viris bellica laude insignibus . C. Menio ' ob priscos Latinos devictos, C. Duillio ob navalem de Poenis triumphum , Augusto ob Sex. Pompejum debellatum , Vespasiano Judaeis, Tra-jano Dacis devictis columna erecta. Claudio quidem imperatori ' columna decreta fuit in portu Ostiens, sed statua columnae superimposita manu hastam tenet, ut hoe proemium illorum proprium quodammodo videatur, qui pugnando magnum aliquid pro republica perpetrassent . Iccirco conversus ad Scipionem Ennius, quantam, inquit. statuam faciet P. R. quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur Non igitur sine causa existimaverim, militatibus in sepulcris ac cenotaphiis inter cetera virtutis insignia non defuisse columnae decus ad ostendendam stabilitatem, quam patriae pepererunt, & quam praeclare gestis adepti sunt, laudem nominis sempiternam. Certe viros nobiles , qui rei militari a pueritia inservierant, suis sepulcris columnas imposuisse testantur ' Servius, de Isidorus . Lucianus hae de re Philonidam sic loquentem

353쪽

314 DE LAUDE MILIT POST inducit: dic, ' Menippe , si, quisumtuosa excelsaque se

pulcra babent in terris , Ur columnas , em imagines , titulos , nihilne apud inferos plebeis defunctis sunt bon ratiores Superbiam hanc ortam arbitror e columellis , quarum in sepulcris antiquitatem testantur Homerus , Cicero , S ex recentioribus ' Rhodiginus; quae consuetudo a Persis , Turcis, Mauris , Judaeis ad haec usque rempora custoditur . Ab initio eae columnae fuerunt saxa rudia de illiterata , ac ad mortui caput adposita sepulturam significabant, nequis imprudens locum essederet religiosum , atque ' ut consanguinei suorum sepulcra noscerent, dc annua iusta persolverent sacrorum laticum effusione. Illis deinde ambitio mortuortam nomina titulosique inscripsit, primo perbreves verillimosque , deinceps N prolixos de mendacissimos . Columellae denique duplices quoque positae, ad caput altera, altera ad pedes, haec quidem vacua, illa ' distincta litteris. Postremo sepulcralis columna quaelibet arae vicem obtinuit, crescente nempe stiperstitione , quae Deos ex mortuis, dc templa ex sepulcris fecit, quare Prudentius dixit: Et tot templa Deum Romae , quot in orbe spulcra . XIX. Columnae honore non erat minor clypeorum , de quibus jam dictum est , de statuarum splendor ,. quas inter honores postumos locum habere volui , quia Viventibus aeque ae mortuis decretae sunt. Rara haec fuit prisca aetate res, de ne ipsis quidem legatis, nisi ferro in legatione interfectis, facile concedebatur . De Servio Sulpicio , qui legatus ad Antonium non ferro obierat, P. Sulpicius sententiam rogatus decernendum ei publice senuis

354쪽

sepulcrum censuit, non vero ' statuam: quanquam Cicero statuam pedestrem aeneam ei erigendam in rostris cem fuerit, addito in basi titulo de mortis. causa, inquam sententiam S. C. Dct una esse scribit Pomponius M, testaturque pro rostris Augusti illam statuam extitisse. Hujus h noris decernendi auctoritas primo penes reges fuit , de . inde ' senatum ac populum. Irrepsit deinde mos, ut qui in magistratu erant , sibi statuas circa forum ponerent; sed a censoribus P. Cornelio Scipione, de M. Popilio omnes sublatae sunt , praeter eas , quae populi ac senatus se tentia ' statutae fuerant . Silentibus inter arma legibus, populus, ut mos est , victoriae favens , hunc honorem dabat abrogabatque . Etenim tribus, quas in vicis omnibus statuas Romae posuerant C. Mario Gratidiano, eandem Syllae ' introitu subverterunt. Venit tandem , ut cotera , hoc jus ad Caesares; ac de Iulio , qui Pompeji M. statuas disjectas reponi jussit , argute Cicero dixit : flamiuas Pompeii collocasii, tuas consabitisi: quibus verbis

Plutarchus utitur in aureo opusculo de utilitate capienda ab inimicis, quos prudentissime ait nec maligne laudandos , nec honore fraudandos esse . Augusti, si moderate suprema uterentur auctoritate, hunc honorem sine assensu senatus nemini concedebant. Sed nobilium ambitio de adulatio clientum iterum coepit sibi aliisque ' statuam quasvis ob causas ponere, ac brevi tempore forum de in domibus privatis factum est atque in atriis , quae intempestiva luxuries rursus compressa i fuit. At Caligula

355쪽

31s DE LAUDE MILIT POST

aion solum vetuit cuiquam viventium , nisi se auctore statuam collocari , sed etiam livore impulsus statuas ab Augusto in campum delatas subvertit ac disjecit, ut restitui salvis titulis non potuerint. Hoc statuae decus tam pro se , quam pro aliis praeclaros viros petere consuevisse 'Seneca clocet, & ' Quintilianus: honestius vero habebatur eas consequi sine petitione , ut honor esset illu

strior, & gloria beneficii major: ideo Apuleius Annonem se loquentem inducit: qui sine molesta ambitus est, duplam gratiam praebentibus debet, O quod non petierit,

quod acceperit . De statuae honore , cujus ambitionem veteres humanissimam ' nuncupabant, scitum est dictum Catonis senioris inter apophlegmata apud Plutarchum: malim ut de me quaerant homines , quamobrem Catoni

non sit posita statua, quam quare sit posita.

XX. Romae statuarum numerus erat magnus in variis locis r in capitolio, ubi tanta fuit eorum multitudo , ut illas Augustus ' ex area capitolina in campum Martium transtulerit. Locus etiam perhonorificus erat in Dinro ' Romano, itemque in aliis foris. Nam ut nihil dicam de ceteris, M. Antoninus philosophus in foro Ulpio multorum nobilium in bello Germanico, sive Marcoma nico occisorum satuas collocavit . Nullus locus fuit ad statuam quidem rostris clarior, ubi inter alias statuae eminuerunt quatuor legatorum, quos Fidenis Rex ' Uejentium Lar Tolumnius interemit, item Cn. Octavii Φ Lao

diceae in gymnasio interfecti, ac C. Popilli in legatio

, Controv. X. a. e Plin. De. cit. 4 Suet. De cit. a Senec. Controv. X. 1.

356쪽

ne eaesi ad Antiochum celeberrima , quod hunc regem , cui senatus nomine denunciaverat , ut ab Alexandria discederet, virgula stantem dubitantemque circumscripsit, coegitque, priusquam e circulo egrederetur ,. responsum dare. Statuae quoque decretae sunt in ' comitio , in curia, in ' templis,. aliquando in ' palatio. Quibusdam denique concestum est , ut ubi ipsi vellent, statua poneretur : exemplo est Tarecia Caia, sive Suffetia, virgo Vestalis,. quae campum ' erat populo gratificata . Statuae porro, quae publice hominibus erigebantur aliqua honesta causa perpetuitatem merentibus, impensa vel propria ,

vel publica ponebantur : si propria, hujusmodi extabant sigia S. P. P-S. C. i. e. sua pecunis ρυnendam sibi curavit: si publica, ita, vel aliis modis inscribebantur : P. M. Aia in IMP. P. P. STAL AER.. COLL. P. P. E. Le. possmortem ad memoriam imperatoris postulante populo si

tua aere collato Publice posita est.. Publice a magistratu decretae statuae tam Romae, quam in municipiis & coloniis , plerunque impensa publica erigebantur ue nonnulli vero solo honore content γ, publicae pecuniae parcebant , quod testantur lapides ita signati r H. C. I. R. i. e. honore contentus impensam remisit: vel H. A. I. R. honore ac

cepto , impensa remi se . Addebantur statuis dignitatum

insignia , quibus. quisque eminuisset o Placuere & nudae, Craecorum more,. tenenteς hastam, quas Achilleas vocabant , familiares erant equestres , loricatae, togatae scurules, triumphales . Equestris statua perelegans decre

ta M. Nonio Balbo, Neapoli nuper inventa est in 'ete-

357쪽

ra Herculano eum hac inscriptione r

His additi etiam currus ' in triumphi memoriam; additae bigae ad eorum laudem, qui praetura functi per circum curru vecti fuissent. Earum status dignissimus habebatur , quum sedentes fingebantur, quod observatum praesertim in Deorum signis, raro in hominum statuis , nisi id historia , vel aliqua honesta ratio postularet. Ad statuas sessiles adde sellas curules magnis viris ad memoriam in theatris possitas , qui honor Valerio ' dictatori, Si Marcello ', aliisque habitus fuit: Germanico autem sedes curulis ' inter Augustales, & Pertinaci tres in theatro ' collocatae : demum & absentibus, ut Tiberio , & Sejano , id honoris decretum legimus. Huic assinis erat in coloniis, ac municipiis honor biselii, ac bigae, de quo luculenter Valerius Chimentellius. De statuarum materia idem sentiendum, quod in I. differt. diximus de simulacris Deorum. Quoad formam corporis, eae quidem ab initio rudes fuerunt , S: hominis , cui positae erant, essgiem in Graecia non referebant , nisi eorum , qui ter victores ecertaminibus Olympicis rediissent . Illud interdum decretum est, ut locus circa statuas ludis & gladiatoribus

concederetur, quae coronabantur pariter modo ex arborum ' frondibus, puta quercus, Oleae, lauri, modo etiam ex auro, quod apud Martialem Carus fecisse dicitur, quieoronam sibi a Domitiano datam, Caesaris statuae reddidit. CLAS-

358쪽

CLASSIS IV

Virorum Bello Illustrium

Μonumenta.

In Agamemnonis scuto. 'usan. in Eliac. I. pag. I 67. ΟΤTΟΣ MEN ΦΟΒΟΣ ΕΣTI BPOT IN O Δ' ExaM ATA MEMNauουτος με Φοβος εm βρρει, , ο p . Amasaeus lib. psg. 243. His pavor es hominum, manibus gerit hunc Agamemnon. Celebris apud Pausaniam Cypseli arca , emblematis Οα-natissima , pugnam exhibebat in uno latere ; multi, in quorum medici erat Helena, cpngressi heroes certabant . praeceteris Agamemnon , cujus in clypeo terror eXpressus erat capite leonino. Pompeius M. haud absimilem habuit annuia Ium , in quo insculptus leo gladium tenens, quem cum il- Iius capite ad se delatum ut vidit Caesar, illacrimavit. Hu- Iarct. in dit. Pomp. I I. Romae in monte Caelio in termino.

Ex Pighio Smelius Ord. III. p. I S.

ΜΙΛΤΙΑΔΗΣ

QVI . PERSAS . BELLO . VICIT . ΜARATHONIS . IN . ARΜIS CIVIBUS . INGRATIS . ET . PATRIA . INTERIIT

Beuita, Miltiader, tua norunt fulmina Persae , Pectoris V Muratbon conseia magnanimi.

359쪽

rao, VIRO R. BELLO ILL V STR. MIN.

. Fulvius Ursinus immortaIis doctcinae Ur, Miltiadis ima ginem primus edidit , in cujus pectore hic versus adscripti sunt. De pugna Marathonia cui fidem habere deceat, tute videris. Cornelius Nep. centum peditum , ct decem equitum . Justinus Il. 9. sexcenta; Valerius MaX. U. 3. treceniata hostium millia devicta fuisse scribunt, ea quidem felici tate , ut hinc viros crederes , indo pecudes . Erroris incenso neminem, adhaereo nemini. Vid. Fuis. Ursin. , Rut er- pium in par. lection Iav. in Rationar.

Plutares. de Herod. malignit. p. 87O.

Cujus sese opera redimisit Graecia serto

Libera, Adimantus conditur hoc tumulo . . Vide in quanta sit gloria Adimantus , quem Herodotus, tanquam proditorem . crebro S acriter insectatur. Hoia mini timido & perduelli neque post mortem tantus honor trabitus esset, neque ipse filium Aristeam nuncupavisset , &filias Nausinicam, Acrothinium, Alexibiam , nominibus ab illius belli gloria desumtis, honoravisset, nisi contra Xerusem pro patria sortissime decertasset. Hutarob. Ioc. est. I V. In Olympia ad statuam Lysandri. Pausan. Eliac. II. p. lgo. EN ΠΟΛΥΘAHTΩI TEMEN EI ΔΙΟΣ ΥHMEΔONTOΣEΣTΗΚ' ANOENTΩN ΔΗMOΣIAI ΣΑΜΙΩΝ

Amasaeus p. 1sq. Supremi Iopu Baee decora in praedivite fano Publicitus Samii constituere et iri. Vide notas sequentis inscriptionis.

360쪽

CLASSIS I V. 33

In Olympia ad statuam Lysandri. Pausan. ibid.

Puod tua Aristieritum , I' patriam Urtute Masi ,

sander meritis sunt monumenta tuis. Scite Pausanias ait, eadem quovis tempore , quae Ionibus, fuit omnium mens, studia ut eorum ad eos essent, qui praestarent opibus atque viribus , propensiora. Samii , &Jones, quemadmodum victorem Alcibiadem, quod apud Pausaniam ibidem liquet, statua aenea honoraverant, ita superatis navali praelio Atheniensibus , Lysandrum. Aristocriti Lacedaemonem, e duabus inscriptionibus altera id testante , in Olympia posuerunt , S commutata rursum fortuna, S

mii in Iunonis , Ephesii in Dianae Cononi , & Timothecistatuas erexerunt. Nimirum populus sequitur foretunam, ut semper, di odit damnator. Iuvenal. Sat. X. 73. v I. Thebis ad statuam Epaminondae. Pausan. in Boeoticis, seu lib. IX. p. 294.

SEARCH

MENU NAVIGATION