장음표시 사용
381쪽
sum omni prorsus, siquem habere debui, timore vacuus. Etenim diuturno didicimus experimento , sapientiae laudem, quum solida, quum vera est , humanitatis plenissimam esse rem. Neque enim alibi paratiorem , quam ubi in- schia dominatur , stomachus habet locum . Haec igitur dissertatio, si in lucem venerit auspicio tuo, non est, cur verear , ne mihi id quispiam audaciae vertat 3 illud vereor, ne vitio tribuat, quod, quum de tui similibus tacere praestet, quam pauca dicere, vix ego quicquam de tuis laudibus delibaverim. Is vero hoc secum animadvertat velim, decere maxime, quo verior est , eo breviorem esse commendationem. Nulla enim, quamlibet copiosa, est tanti oratio, quanti Veritas. I. Uirorum ingenio, ac bonis artibus excellentium ,
qui, magna praesertim sapientium penuria , eruditionis M. doctrinae suae perpetuum omnibus desiderium reliquerunt, honores postumi, te Lector benevole, ad se invitant, in quibus recensendis eundem , quem in toto hoc opusculo , tenebo ordinem , daboque operam , seu potius ludam, primo ut cineres, deinde imagines, quam honorifice apud veteres litterarum amatores habitae sint , intelligi aliqua
ex parte facile postit. Atque ut a funere exordiar, dolendum est quidem vehementer, non multos olim doctrinae laude commemorabiles extitisse , quibus fuerit luctu civitatis publico parentatum : gloria vero eorum haberi dc esse maxima debet , quorum cineribus non in patria
solum , sed in alieni stimis etiam regionibus justa soluta sunt. Quibus patria in hoc ossicii genere se gratam praebuit, eorum ordinem ducunt Bias, Cleobolus, Pittacus; alterum scilicet Prienei , Lindii alterum, ter Dum Mitylenaei sepulcri honore donarunt, laudesque tumulo inscri-
382쪽
pserunt, quas Laertius interire non sivit. Pomponius Mela scribit, Aratum Astronomicum poetam, cujus phoenomena transtulit latinis versibus Cicero , Sc Germanicus Caesar, juxta Solos, sive Pompejopolin Ciliciae, ejus patriam, sepultum in parvo tumulo, ideo memorando, quod, ignotum quam ob causam , jacta ad id saxa desilirent . Saltu descenderent λ rem vere mirami si Pomponius vidit. Athenienses, qui Tyrthaetim, atque Astydamantem aerea jam imagine honoratum, mentis impotes judicarunt, de Socrate autem audierunt ab Euripide in Palamede:
Occidistis occidissis summe sapientem,
Innocuamque pbilomelam , musam, Athenienses, inquam , tum Zenoni sepulcrum in Ceramico , ubi tantum condebantur viri pro patria in bello extim' i , auctoritate sumtuque publico decreverunt ' ;tum per legatos Euripidis ossa ab Archelao ' Macedone postularunt. Nec me mirum : is enim & Athenarum decus, & theatri veluti luscinia quaedam est appellatus, a quo ipsae etiam recrearentur Musae : cujus propterea interitum Sophocles ita luxit,. ut ipse major natu amictus pulla veste , mimos sine coronis in scenam venire jusserit: adeo ejus gloriae ' non invidit. Sophocli Athenis habitus pothmortem honor ex ejus sepulcro, de quo inferius, facilis est conjectura. Iidem Athenienses Lycurgum oratorem,cjusque ex consanguineis nonnullos sepulcris publicis decorarunt; quae usque ad Plutarchi ' aetatem pervenerunt, coram deprecatrice Minerva in hortis Melanthii philosophi . Platonis cadaver terrae mandatum in academia tan
383쪽
luxuriaret. Athenis in philosophorum gymnasiis sepeliri
magnus erat honor, summus in academiae iccirco Serv. Sulpicio, ut Marcellum , in quo vellet, gymnasio conderet , quum permissum fuis et , ipse academiam delegit, tanquam nobilissimum ' orbis terrarum locum . Theophrastus, quanquam Eres natus, quia tamen Athenis de probe vixit , de singulariter floruit , ab Atheniensibus , velut civis, ea frequentia elatus est, quae discipulorum
numero responderet ; hunc autem numerum fuisse accepimus V duorum millium , parem scilicet divino nomini, quod a suavitate dicendi Attica ' nactus est .. Nec Menandrum , Theophrasti auditorem, funeris de sepulcri magnis centia caruisse reor, quem frustra reges Aegypti, NMacedoniae ' classe, legatione, praemiis invitarunt, non quidem, uti existimat Harduinus ', Philadelphus, de Archelaus : siquidem regnante Ptolomaeo Sotere natantem in Piraeo submersum historia narrat, de inibi tumulatum iaAt jam satis de Athenis multa. Civitatem quippe litterarum parentem optimam extrema ossicia sapientibus persolvisse ceteri honores docent, quibus breviter mox patebit eorum memoriam celebrasse. Antequam e Graeeiae
discedam , Archimedem adire libet . Non a patria quidem , quacum habuit commune fatum , in patria vero fatis magnifice sepultus est Marcelli jussu , qui propinquis etiam inquisitis praesidio esse voluit nomen ac memoriam tanti viri, quemadmodum Pindari fama de suis penatibus , Alexandro Thebas evertente, de Thebis ipsis, Lacedaemoniis in reliquam Boeotiam saevientibus, saluti fuit. II. In
384쪽
II. In Italia sepulcri honore prae ceteris claruerunt artis poeticae ipsa lumina, Ennius, S Uirgilius . Alterum etsi ex janiculo in patriam translatum nonnulli putent φ, tamen in monumento Scipionum fuisse conditum assirmare videntur Cicero ', N Ovidius, non minus ejus
de statua, quam de cineribus illic sitis uterque fortasse loquens, hic potissimum ubi ait: 'Ennius emeruit Calabris in montibus ortus
Contiguus poni, Scipio magne, tibi: alterius monumktum Neapoli Silius Italicus ' veluti tem plum frequenter adire consueVit . Hadrianus imperator Voconatum poetam ' amicum suum singulari hoc hon re prosequutus est, quod ejus tumulum suis ipse versibus exornavit . M. Aurelium praeceptoribus suis L. Iunio Rustico , Claudio Severo, Cinnae Catullo Stoicis, & Sexto Cherronensi, Plutarchi nepoti pompam funeris suae in eos benevolentiae haud imparem decrevisse , hinc conjicio, quod eorum sepulcra non tantum hostiis, &floribus, sed etiam aditu saepenumero honorabat. Quod si splendorem
testantia in doctorum funeribus multa non extant vetera monumenta, haec sane penuria non tempori potius, quam eorum ipsorum modestiae tribuenda est . Ac ne Graeco. rum testimoniis utar, inter Latinos id sane probant exemplo suo Pomponius Atticus, Annaeus' Seneca, de i Froniatinus . Sed fuerint olim litteratorum cineres honorati,
magnificeque conditi: nullum quidem spectaculum in hoe genere praestabilius tota vidit antiquitas, quam quod Pa-
385쪽
tavii , sacrario musarum maxime venerando, superior a
las . Anno salutis MCDXIlI. ad S. Iustinae reperta est plumbea capsula, & ex T. Livii inscriptione tum statim habita de eredita ubique fuit urna sepulcralis Livii historici: itaque nulla interposita mora, consensu civitatis unanimi , di frequentia populi inustata , viris nobilissimis oneri succedentibus ex succollantibus , insigni spectabilique pompa, in foro judiciorum ad occidentalem partem cum inscriptione, & essigie praeclarissimi auctoris imposita est ad cultum Se memoriam sempiarnam . Quidam praeterea optimates privata pecunia nobilissimum mon mentum Livio pollicebantur , si prope suas aedes transferre cineres licuisset: duo in primis hac de re acerrime contenderunt, Ludovicus Burracarinus, & Henricus ScrOvinius : honore autem non impetrato, Scrovinius equeSCl. unus ex iis esse voluit , qui pretiosum, ut erat Opinio, pondus in aulam praetorii amplissimam transportarunt .. Theodorus ' Zuingerus , Laurentius ' Pignorius,
Sertorius ' Ursatus, Jacobus ' Cavaccia, & alii rei magnificentiam praeesare describunt , accurate & diligenter . Quanquam vero Marquardi Gudii doctrina deinde fecerit, ne quis in hac re hircum mulgeret , mulgentibusve cribrum supponeret , is tamen error hoc boni habuit , quod & civi optimo urbs clarissima, & historicorum principi viri nobilitate doctrinaque principes quaedam veluti justa magnificentissime persolverunt . Ceterum, ne diutius immorer extra rem , Graecorum, Latinorumque communem adnoto consuetudinem . Siquis
doctrina clarus interiret, ejus quidem sectatores, ut sapien
, De Origis. XVILe Epist. VIIId Hibi. S. Iustitute rixam
386쪽
tes decet, a femineis ululatibus abhorrebant, sed tam erant in demortui laudibus, quam qui maxime, occupati. Hoc de Euripide apud Graecos , hoc de Sophocle paulo ante monui , atque hoc idem apud Latinos prae ceteris ostendit
Cicero ' in morte Hortensii oratoris, cujus laudes ita prosequutus est, ut vir gravissimus aetatis nostrae, Cardinalis Turnonii, cujus in aeternitate memoria est, ad Sinarum imperatorem in celeberrima legatione socius Abbas Corderius mihi haud semel dixerit, eam laudationem sese persaepe , vix nunquam sine lacrimis percurrisse . Idem hoc institutum C. ille Cilnius Mecoenatis docet , ita d Iorem suum testatus in morte Horatii Flacci: Lugens te , mea vita, nec 'aragdos, Territos neque, Flacce, nec nitentes
Semper candida qMaero margaritas ,
Me quos GFnica lima perpolivit Annellos, nec jaspios lapillos.
III. Inter eos, quorum funus alienigenae celebrarunt,
Homerus principem habet locum , cujus sepulcro Martianus Capella dixit Naxon insulam venerandam . Sed minus fortas e recte . Nam Herodotus ' Homerum scribite Samo ad Jon delatum , illic non aegritudine quidem , quod ridiculo nautarum aenigmati dissolvendo impar fuisset, sed gravi morbo enectum ab amicis in litore sepultum esse, atque Ietas multo post tempore , quando ejus carmina jam erant omnibus admirationi, sepulcrum versibus exornasse . Ac sicut ejus de natali solo non levis inter Graecos dissensio fuit, ita & de sepulcro contentio intercessit . Nam de Parentii civitas tu titria hane sibi laudem
a Ditio in a se libeli. de vis. Homeri. b Lib. VI.
387쪽
dem vindicavit, ut conject uram praebet inscriptio quae dam, quam jure Muratorius ' confictam ab aliquo existimat illius civitatis assentatore - Herodoti opinionem se quutus est M. Varro in libro de imaginibus ' primo, ubi summi poetae imagini epigramma apposuit, quod extat in seq. Classe . Post Homerum primas Chiloni defero , cui Pisae vita functo in complexu victoris filii , quotquot ad Iudos Olympicos convenerant justa solvere contenderunt: secundas Anaxagorae tribuendas puto , quem Lampsaci morti proximum principibus interrogantibus , nunquid fieri mandaret petiisse ferunt, ut pueris quotannis, quo die defecisset, ludere ' permitteretur 3 quod Lampsaceni
fieri decreverunt, cineribusque magno cum honore conditis impensa publica, ejus quoque tumulum elogio illustrarunt. Ad Euripidis mortem cohonestandam aeque civium, atque alienigenarum benevolentiam concurrille se tur . Athenienses enim, ut antea dixi, illius reliquias per legatos ab Archelao Macedone petierunt : hic vero eorum precibus repudiatis, tonso crine publice poetam luxit,
ejus cineres Pellam ' transferri jussit, ac magnifice sepeliri. Si fuit Euripidis haec magna laus , sui veluti designatorem funeris trabuiste regem, profecto nescio , an Alcaeus multo gloriosior habendus si , cujus mortem non passo, non sordidato, sed usque ad cutem attonso crine juxisse Graeciam universam auctor est Antipater: 'Attonso implexo vertice ad usqMe citi tim. Demonactem natione Cyprium Athenienses publice sepelie-
388쪽
petierunt tam honorifica quidem pompa , ut nemo illius funus non sit comitatus, ac potissimum ex philosophis,
quorum humeris cadaver ad sepulcrum elatum est. Hactenus enumeratis aut philosophis , aut poetis , in patria, vel peregre extinctis, hoc quidem honoris genere, jure Stesichorum antepono. Illi enim ad laudem poeseos immor. talem hoc datum fuit, ut Phalaridem tyrannum omnium immanissimum nonnihil permoverit, Si ' post mortem ab eodem fuerit splendidissime decoratus - IU. De Latinis pauca subeunt, quae commemorem. Desiderius Lignaminaeus ' sepulcrum Mia Tullii Cicer nis in Lacyntho insula apud sacellum S. Mariae cognomento Gratiosae effossum narrat cum ejusmodi epitaphio
Addit inventas urnulas vitreas, in quibus cineres de mOre fuerint de amicorum lacrimae adservatae: in fundo etiam masoris urnulae fuisse inseriptum AUE MAR. TUL. In theatro funebri a Dodone Richea additur etiam tetrasti con ' , in quo princeps oratorum dicitur una cum conjuge tumulatus, quem sane titulum aut ad oratorem non pertinere, aut nothis adscribendum esse nemo non videt, qui probe noverit non dicam Terentiae nomen , divortium, secundas cum Sallustio nuptias, sed ejus aetatem , quae ad annum pervenit tertium supra centesimum . Ovidium in Ponto exulem pompa funeris non caruisse
389쪽
sepulcrum indicat , quod versibus elegiacis inscriptum
sed caprificis ac sentibus coopertum ' non longe ab E . xino mari prope Tomos, vulgo Rioviam, in amoena valle, 'hostem dum insequerentur, Poloni milites invenerunt A. D. M DLXXXI. Gnesnam marmor delatum est, atque illinc erat Cracoviam ferendum restaurandumque , nisi mors regis Stephani ilatercessisset . Illa inventio , quae volonis militibus gaudio pariter, Sc laudi fuit, in mentem revocat honoris amplitudinem, qua vir bellicis artibus celeberrimus philosophum aetatis suae claris Itinum jam pridem mortuum exceptum voluit . Sigisnundus Mala- testa Veneti exercitus imperator , rebus contra Turcas in Peloponneso praeclare gestis cum antiquorum gloria comparandus, pro singulari, quo in litteras, ac litteratos homines ferebatur, studio , Themistii celebris sua tempestate' philosophi reliquias Ariminum perhonorifice deportavit, ubi ad sinistrum latus S. Francisci adhuc extat sarcophagus, quem mihi olim Ariminenses delicias invisenti gratulabundus ostendit, qui me hospitio perbenigne exceperat, Ludovicus Battaglinus patricius Ariminensis, Iosephi frater, quorum ut amicitia mirum in modum gaudeo, maximeque glorior, sic virtutis ac doctrinae famam collegio Na-Zareno, in quo uterque summa cum ingenii probitatisque laude versatus est, prodesse plurimum vehementer laetor . Praedicto sarcophago additus hic est titulus quatuor lineis e
390쪽
REGEM IMP. OB INGENTEM QIO ERUDITORvM FLAGRATAMOREM HUC EFFERENDUM INTRO in MITTENDYM CVRAVIT
Hie ille Themistius ' cognomento Euphrades , cui licet religio Christiana defuit, eam tamen nonnihil ' tutatus est, Valente imp. in Orthodoxos , quibus erat iratior, mitigato ; praetor a Constantio, praefectus urbis Constantinopolitanae a Iuliano creatus est ; floruit a Constantio ad Theodosum , S: Arcadii primordia. U. Litteratis hoc quoque datum, eorum ut sepulcra doctrinae, qua quisque claruerat, & facultatis symbolis ornarentur . Itaque Sophoclis , qui in poecile cum cithara pingi meruit, siren sepulcro imposita: Xenophontis monumentum noctua distinguebat: Lycurgi oratoris ibis, fortasse quia ut ibes avertunt ab Aegypto pestem,
nempe angues Volucres ex ' vastitate Libyae vento Africo invectos, ita Lycurgus reipublicae pestem, facinorosos scilicet ac nefarios homines profligavit , adeo ut Sophistatum scomma sit tritum, Lycurgum non atramento , sed fato H calamum contra improbos illinentem conscribere. Isocratis in cippo erat aries cubitorum sex , supra quem apum domuncula ' cubitis alta septem, ad ejus in dicendo suavitatem significandam , cujus gratia una ipsius oratio viginti talentis fuit, idest XII. M. philippeis . Mensa praeterea sepulcro inerat poetas continens, I cratis praeceptores, in quibus Prodicus Chius, Tisias Syracusanus, ac Gorgias Leontinus ad sphaeram astrologicam respiciens, bclsocrates eam porrigens. De Archimedis se-