Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3σα DE GLO R. LITTERAT POST

pulero facit mentionem Cicero ubi ait: nobilissima Graeciae civitas , quondam vero doctissima oui eivis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset . Nam ad portas Agragianas deambulans illud

dumetis ac vepribus circumseptum vidit recognovitque κquod memoria teneret quosdam senariolos columellae inis scriptos , fgnificantes sphaeram esse sepulcro appositam ac cylindrum, quae ornamenta Archimedem , dum adhue viveret, ab amicis petiisse Plutarchus ' tradit. Diogenis tumulo Laertius scribit columnam additam , & ' canem desuper ex lapide Pario insculptum , Cynicae dicacitatis indicem . Socratis monumento Plutarchus - refert, columnam triginta cubitorum pro aeternitatis symbolo

superimpositam . Metellus Nepos Philagri praeceptoris sui sepulcro condito lapideum defixit corvum, symbolum

longaevae aetatis '; Cicero autem in intelli tenuitatem dixtile fertur: boe sapienter a tefactum : Oolare magis te docuit, quam dicere . Callaeus scribit, Romae extra portam Aureliam poetae monumentum effossum esse, s per cuius reliquias erat Apollinis statua cum imaginibus IX. musarum , praeterea Homeri, Euripidis, Pindari, de Sophoclis. Exclamare hic liceat eum satirico, ob quantum es in rebus inane i Misellus homo tot signis totque omnamentis conatus est artis suae praestantiam apud posteros propagare : nos interea eius etiam nomen desideramus . At enimvero, poetae ut tumulus indicetur, vix quidem sat esse arbitror sarcophagum hoc typo insignem , quo rum unum praegrandi mole cum musarum signis videre licet in Matthanorum hortis, itemque alterum in mu-

392쪽

seo eapitolino cum imaginibus Socratis, & Homeri, qui bus adstant Philosophia, & Poesis, tum in monte Aventino Pythagoram , de more columella distinctum supra: globum caelestem , in sarcophago vides musarum chorum bellissime exprimente . Praeterea in aedibus Matthae-jorum inscriptio est ejusmodi; D . M SACRUM MUSIs atque alia non absimilis in Vaticano inventa est ad S. Petri ;MUSIS SACRUM D. M. SACRUM SEX. IULIO PVLINO SCRIB. AEDIL. CVR.

A UTRONIA PRI SCILLA CONIUGI CARISSIMO

ex quibus inscriptionibus tametsi haud temere suspiceris, aliquando fuisse morem ' litare pro vita functis non tantum Diis manibus, sed etiam musis3 neque tamen in praedictis sarcophagis , neque ubi hae inscriptiones inventae sunt, ibi poetas fuisse conditos , nisi indicium appareat

aliquod multo certius, arbitrere . Non enim ubicunque

musae insculptae sunt, ibi poetam, aut philosephum ja-

eere conditum, judicati prudenter posse, hinc vel maxime conjicimus, quod & conditoria quandoque musea dicta sunt, S: in nummis gentis Pon oniae ille Pomponius Musa, qui nusquam inter poetas est numeratus , mu- fas omnes in parte postica exhibet. Iam tute vides, quanti facienda sit opinio , cujus est auctor Flaminius Uacea. Nam ubi narrat, aetate sua urnas grandiores in Vaticano Mossas, insculptasque figuris togatis, libros & volu-2 mina,

393쪽

36 'GLO R. LITTERAT POST

mina, vel serta manu gestantibus, illic censet, olim sepultos S: philosophos, & poetas; etenim Vaticanus, ut ipse ait, a vatibus derivatur . Quam quidem etymologiam auctoritate Gellii ' merito rejicit Cl. Monifauconius ' : sertis autem Se voluminibus , figurisque togatis conditoria significari philosophorum , aut poetarum ViXquisquam credat necesse est, si in sepulcralibus ornamentis multa tribuat marmorariorum arbitrio, tum sertis ac voluminibus aliquod aut landationis, ut supra ' diximus , aut honoris genus denotari putet commune Omnibus, nedum philosophis, ac poetis. Haec hactenus, reliqua Ordiamur .

VI. Socrates interrogatus , cujatem se esse diceret tMVNDANum respondit: totius quippe , ut ait ' Cicero, semundi incolam S civem arbitrabatur . Ita profecto de viris omnibus doctrinae gloria immortalibus jure sentire decet, quorum non modo fama iisdem , quibus litteraria respublica, terminis continetur, verum etiam imagines in omnes terras mittuntur, ut ubique praesentes esse, ac cerni possint : quin etiam quae olim relictae non fuerant posteritati essigies , eas honesto mendacio fingebant veteres, multoque honestius existimabant ita me tiri, quam mereri, ne quis suas oxpeteret. Perbelle hoc Plinius '; at illud de Homeri aequalibus indecore, quod inter eos , quorum non sunt traditi vultus , Homerum etiam collocavit. Quid porro tanti hominis coaevi indignius facere potuerunt, quam ejus essigiem non posteris commendare, cujus gloriae nulla esset assatura finem aetas Hoc tamen facinus ea tempora admiserunt 3 ide

394쪽

Asinius Pollio, quum in nobilissima bibliotheea , quam

primus Romae de manubiis aperuit, auctorum imagines collocasset, Homeri fictam posuisse ' dicitur , quod veram minime nactus ellet . Veram dico: pictorum enim, scuIptorumque arbitrio efformatae Homeri imagines pas sim vulgatae sunt, postquam Graecia probe novis, quid possideret. Nec aliter esse omnino potuit, nisi arbitremur,

quem Colophonii, Chii , Salaminii , permulti alii praeterea populi, nimirum Rhodii, Smyrnaei, Argivi, Athenienses pugnantes inter se, atque acriter contendentes cuvem esse dicebant suum , illius imaginem ab iisdem neglectam esse, aut Smyrnaeos ' delubrum ejus in oppido, non in delubro essigiem dedicavisse. Hoc vero ne suspicari quidem in mentem venit . Et quanquam res per se loquitur , quoquo modo tamen ut propositum urgeam, versari paululum in nummis placet. Aristoteles ', & Pollux ' Chios assirmant in nummis suis Homeri typum adhibuisse, Fulvius Ursinus ' Smyrnaeos probat eodem hoc typo usos, quem, si Athenas exceperis , alias etiam civitates, quae de illius natalibus contenderunt, usurpavis. se opinor . Et certe Nicaeenses, Naxios s, Amastrianos λ, aliosque populos Homeri imaginem, veluti praecipuum characterem in numismatibus expressisse comper tum est. Amastriani quidem, quia eorum civitas, ex Ursini sententia, Smyrnaeorum colonia erat, in nummis suis non modo oMΗPoC inscripserunt, sed etiam MEΛΗC, nimirum Smyrnae flumen, ubi poeta natus est, & unde Melesi

395쪽

DE GLO R. LITTERAT POST

lesigenes nuncupatus , donec in caecitatem ex ' morbo incidit. Hac de causa, ni fallor, Cicero postquam retulit , Homerum a Colophoniis civem dici suum , a Chiis vendicari , a Salaminiis repeti, concludit dicens, Smyrnaei vero suum esse confirmant a momento scilicet , ac

nota veluti certissima asseverant: quanquam non desint, qui & hoc argumentum in controversiam vocent. Quae summatim hic ego attigi, continuata honorum serie, de

quibus inferius aliquid delibabo , copiosius explicata discere eupientibus adest α Leo Allatius, qui, acriter adversante Daceria , patriam augere suam Homero cive cO-

natur , & Spanhemius, cujus diligentia de poetarum principe complura scitu dignissima scripta sunt, tum Fulvius Ursinus, optime, siquis alius, de litteraria republica meis ritus , ob tot clarorum imagines diligentissime eonquisitas, notis etiam doctissimis illustratas. VII. Urbes olim clarissimas, tanquam singularicharactere, nummos voluiste suos imagine sapientis cujuspiam

hominis insignire, nemo in antiqua re nummaria tam n vus est, qui plane noverit, nec singulatim id genus numismata recensere mihi necessarium duco, neque audientibus utile . Non enim nobis de his historia proposita est , sed brevis tantum commemoratio . Hunc ergo honorem Mitylenaei ' Sapphon , itemque ' Pittaco, Se Alcaeo; Pompejopolitani Arato ἡ Samii Pythagorae; Smyrnaei ' Polemoni, ae Frontino; Locrenses Zaleuco Legislatori , quem per omnia Carondae smilem describit Diodorus Siculus. Nec modo Archytae ', Socratis ,

396쪽

Αnaereontis ', Hippocratis ', Euclidis Megarensis, aliorumque philosophorum , ac poetarum efigies in numis,matibus intuemur, sed illius etiam praestigiatoris Apollonii Tyanaei videre cogimur , cujus sycophantia quum Aurelianus' , S: Caracallus ' delectati sint, iis temporibus suspicatur Fulvius Ursinus illius nummum aereum pro diisse , quem vero nos aevo posteriore cusum existimamus, quum sit ex eo numismatum genere , quae eonturniata

appellantur, in quibus quoque inveniuntur Ovidii, Sauiuitiique imagines . Ea porro numismata praeter nomen ac imaginem, persaepe notam quoque praeseserunt illius rei, qua singulariter excelluit viri virtus: sic in nummo M. Aurelii eth talis Orpheus ' , qualis a Luciano pingitur , in medio sedens, canenti similis , manibus lyram

tenenS , varia animalium multitudine circumstante . Atque ut extat Archytas cum cylindro S cubo, itemque Aristomachus apum speculator in subjecto alveari apes circumvolantes despicit i ita Pythagoras ' radio globum caelestem, sive sphaeram in nummo tangit propter stellam Veneris, cujus naturam is primus omnium deprehendit. Catanae quoque, & Metaponti urbes Carondam Pythagorieum in nummis impressere cornu habentem pro auricula , ad indicandam legum severitatem, aut divinam quandam venerationem instar Iovis Ammonis . Quan quam Graecia universa hunc honorem generatim doctrinae dederit, soli tamen Athenienses , qui supra ceteros floruerunt, nullius vultum in nummis ostendunt suis, sed

vete. . aeri is nisi v g

397쪽

368 DA GLO R. LITTERAT POST

veteris instituti supra fidem tenaces, nihil iis imprimere voluerunt , nisi quod praefectorum , vel archontum arbitrio ad sacros ritus , aut praeclara majorum facinora referri posset, quemadmodum videre licet apud Uaillantium, aliosque viros Cl. , quorum diligentiae plurimum nummaria debet antiqua res. Siquis forte mirabitur, Athenienses suis civibus doctrinae gloria, bellicaeque virtutis Iaude praestantibus id honoris non detulisse , is mirari deserit, ubi serio animadverterit , hanc eos praerogativam augustis quoque Romanorum imperatoribus denegasse , excepto ' Vespasiano , qui libertate Romanis legibus eos uti justat. Siquidem ille nummus vultu Hadriani insignis non ad Atheniensium rempublicam , uti putabat GoltEius , sed ad Scam boni darum populum omnino spectat, sicut ex epigraphe evincit P. Eduardus Corsnus ' , cujus eruditione ac studio complura in Fastis Atticis sive falsa rejiciuntur, sive obscura illustrantur, permulta etiam

nova nec adhuc edita depromuntur. In primis vero, quod ad rem pertinet, qua auctoritatibus , qua conjecturis refellitur illa Ha ymi sententia , qui quum legeret in quodam nummo' ΑΠΕΛAIXa v ApIΣTΟΤΕΛΕΣ , Apellii eo & Ari- soteles, atque in hoc recognosceret Peripateticorum principem, in illo Apellicontem Tejum grammaticum , hoc exemplo statuit, nomina in Atheniensium nummis impressa non monetae praefectos , non archontes Eponymos,

sed cives tantum ' illius reipublicae armis, aut litteris celeberrimos denotare: sed falso. Nihil enim aliud exsculpere exinde licet , quam Vel archontum nomina , Vel praesectorum . Alias porro imperitus grammaticus divi

398쪽

no philosopho ' antepositus non legeretur; nec praecIacra illa nomina Homeri , Platonis . Socratis, Epicuri, aliorumque seu, bellicis artibust, sive litteris excellentium virorum desiderarentur in Atheniensium nummis, quos certe Graecae antiquitatis conquisitores, ac praesertim Laertius . nunquam in . silentio ae tenobris reliquissent. VIII.. Uerum monetam Atticam si nullo vides sapientum nomine, nedum imagine insignitam, non ideo Athenis , . quae maximum & studiorum incitamentum est Selaborum, gloriam laudemque postumam litterarum am toribus defuisse existimaveris D quin imo habeas pro certo

Velim , doctorum vultus in signis, atque picturis illic fuisse quam studiosissime adservatos quorum conspectui plurimum fane debuit Atticae sapientiae laus. Sed infra de statuis Atticis, nunc generatim de gemmis pauca. Utinam celebratissimae illae Scauri se Pompeii Magni, Caesaris dictatoris, Marcelli Octavia geniti Dactyliothecae nunquam intercidissent; ita enim fieret, ut facile quisque posset philosophorum, poetarum, oratorumque, quotquot antiquitas prodidit , libere conspectu perfrui. At quoniam ea jactura minime impedimento fuit , quominus eruditaeimelia , & eadem bene multa, vel ad doctas manus, vel in sanctiora principum conditoria pervenerint , & usque ad hanc diem integra conservata sint , hinc facile conjicimus , de excellentium virorum tradenda Ggie quam soliciti essent majores nostri, illud esse verismum intelligentes, quod poeta cecinit: 'Crede mihi, plus est, quaώ quod mideatur imrgo, Hoc enim & ratio doctis, dc natura barbaris indidit, ut

399쪽

3 o DE GLO R. LITTERAT POST

In qua re animadvertunt alios cum immortalitate nomimis floruisse ,' in ea ipsi studeant excellere, clarescere eminere . Iccirco post tot temporum anfractus adhuc viros,

ac feminas clari nominis in gemmis intuemur, exempli causa Aspasiam Periclis, S: Socratis magistram in jaspide, Antisthenem Cynicorum principem in amethysia, Zenonem in gemma, italice niccolo nuncupata, Sophoclem in sarda , Sappho in canaeo , Aristippum in sarda , a que in aliis alios ., multosque in plurimis , ut Pythagoram , Socratem, Aristotelem, praesertim Platonem , cujus uti eruditione repleta sunt omnia, sic imaginem omnia amaVerunt. Maxima vero gratia habenda est Fulvio Umsino , Gallaeo , Bellorio, Cevartio , Canino, Fabro, Cau- eo, Cronovio, Corio, aliisque viris Cl. , qui communis omnium , ut sapientes decet, utilitatis cupidi , haec musarum praemia in cimeliarchiis delitescere non siverunt. Hujus beneficentiae nomine laus quoque danda est Cl. Praesuli Io. Bottario, cujus opera imagines Virorum illustrium musei capitolini eruditis annotationibus illustratae sunt, tum Cl. Baroni Stoschio , jam toties commendato Abbati Rodulphino Venuto, qui ' paucis abhinc annis Euripidem, hermae simillimum apud Fulvium Ursuum , S Fabrum , primus in gemma prodidit , cujus

pretium raritas auget: nam inter gemmas Euripides hacte-Dus ignotus erat . Gratus animus Sc olim docuit in ci-meliis edere praeceptores cum auditoribus copulatos. Jo.

Faber in sarda Fulvii Ursni artificiosissime incisa ait cum Platone Socratem extitisse: aliam quoque sardam Grono-vius memorat Petri Bembi Cardinatis ςum capitibus Socratis, & Alcibiadis.

400쪽

DII SERTATIO V. 37I

IX. Latinorum gemmae nummique non tot sane suppetunt , quot Graecorum . Volumen Gronovit tertium

nummos profert Horatii Flacci, Ovidii Nasenis, ac Iurinii Rustici, qui est distinctus epigraphe ΗPRA, sive Heros , in gratiam scilicet M. Aurelii , a quo tanti est habitus , ut Sc iterum consul designatus sit, Sc ante praefectos praetorio ' se in per osculo honoratus . Ibidem in gemmis onyce, Sc sarda laudatur Cato major , cognomento Censorius, sui seculi eloquentia primus, de in amethysto cum Plautia uxore Papinianus, juris peritia nobilis . P. Uirgilium habet in nummo Ursinus , in farda Faber, dc Leon . Augustinus item in sarda spectandum exhibet , capillis veluti ab occipite religatis, lemniscis ab laurea dependentibus, cum velamenti genere quod humeris adnectunt

taeniae , ac cum larva ad 'iumerum accedente. In Stephanonii gemma idem poeta laureatus ante larvam sedet alloquenti similis, non toga, ut Liceto placuit, neque pallio , us Leonardo Augustino insedit, sed potius, Gronovio

interprete, segestrio, seu lodicula involutus. Larvam nummo Virgilii aereo, gemmiisque insculptam aegre cum Au gustino pro memoriae symbolo interpretandam reor, quum poeta non invocanti quidem, sed minitanti similis videatur ; multo minus pro larva poetarum scenica sumenda est, propter pennas capiti superstantes , quibus nihil est cum poetarum larvis, nec antiquis cum histrionibus, qui personati carmicia recitabant . Acum, opinor , Cronovius invenit , ratus in Virgiliana larva specimen designari maniunΥ, umbrarumque, quarum aspectu nihil ille perterre- .factus traditur, quum earum secreta aperuit ; nisi mavis inibi aut tristem latere imaginem , quae Aeneae apparuit s

CapitoI. in M.

SEARCH

MENU NAVIGATION