De initiis ecclesiae Forojuliensis dissertatio, historica, chronologica, critica, profanosacra. Accessere appendices tres 1. Praesulum forojuliensium ... 2. Diatribam de ecclesia ... 3. Notas uberiores in Concilium Arelatense, ... Auctore Josepho Ant

발행: 1680년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

8 DE INITIIS prodiderit. Avide id operis ab aulicis susceptum ut solent

imperiti pluris nugas, quam veritatem facere : dumque omnium manibus teritur, illique in theatro plausus publicus decernitur , in domibus pueris ediscendus traditur, alte retineu-tur fabulae, & sincera vitae acta rejiciuntur , quae sic in pulvere consepulta , ut otiosius a blattis corroderentur, mox intercidunt. Haec sane viderat , perlegeratque ille nugivenditor, Unde enim commentum suum tot genuinis gestis in farsisset ESed forte per summum nefas pretiosissimas illas merces omnino sustulit, quo mangonium suum magis esset in pretio. At

quidquid de hae fraude alij senserint, illud saltem habeo pro

comperto vitam illam, quae tribus libris circumfertur, ex Feraudi centonibus consutam fuisse.

SED etsi grande ejus, aliorumque qui his operam impenderunt piaculum , levior in eo jactura, quod praecipua Lirinensis Fundatoris acta in aureo illo Hilarii Arelatensis sermone Panegyrico , tam sincere quam splendide consignata sunt Gravissima siquidem omnium plane fuit, cum nugator illo

populari aura, quam ex primo conatu captaverat, intume cens, scopum infeliciter prosequendo, SS. Torpetis, Leont ij, Armentarii, aliorumque (quorum aut nulla, aut tenuis extat aliunde notitia) Dioeceseos, aut Provinciae Tutelarium vitas,

ausus est stylo suo rursus contingere: nam Se illae nihilo secius depravatae, & interpolatae legentis stomachum ad nauseam provocant nisi ( ut ait Baronius, quem quisquiliae illae non latuerant sit is plane ferrem, ignorantia rubigine undique obductus. Penes me sunt S. Armentarii vitae M. S. Codices, aliique inciderant in manus P. L. Dufour, qui Leonti j res gestas complectebantur , ut testatur in suo Leontio saepilis, quorum quamvis auctorem ipse non indicet, se ipse satis prodit ex his quae ibi adducuntur, in nullo ferme, a vitae S. Honorati narrat .

tione, discrepantia.

112쪽

ECCLESIAE,FOROJULIENSIS. di

HAEC autem omnia opuscula in eadem ossicina procusa ,

ex Canonum praescripto, notanterque LXIII. Concilij Quini. Sexti igni tradenda, & sub anathematis districtione legi prohibita , ( quid in auctorem non statutum , si talia Catholicos ausos esse persuasum Patribus, qui infideles solum tum

insequebantur .. Haec, inquam, opera, quae duram olim artifici poenam i praemium tum meruere. Nam pingui canone,& Prioratu ex Monasterii Lirinensis appendicibus, Regia liberalitate muneratus , non multo post huic Sodalitio nomen dedit, in quo sub Torcarb praenomine diem obiisse asseverat, ex plurium testimonio, Jo. Nostradamus in vittis Toetar. Provinciat. Queis assentiri suadet etiam insignis Codex membraneus politior, aut autographus, aut ex autographo descrip- tus an. MCCCXLIII. vitam S. Honorati, Martyriique S. Porcari j genuina acta una complectens, prout extant fu si ora apud Vinc. Barralem in thronol. Lirin. quae, religioso in

Patronum affectu, eidem vitae conjunxisse Porcarium non ab

nuerem.

SED dum M. S. Codicem tam bonae notae laudare audis, nunquid animum cogitatio pulsat , in eodem etiam , germana S. Honorati vitae acta consgnata esset Ut quid enim tantum chartae , atquae operae perditum fuisset Et hoc ego existimaveram , cum apud Calidianum, vulgo talian, cujus oppidi Sacerdotium ad Lirinenses olim pertinuerat, incidi in Libellum illum exquisito opere compactum, cum hac speciosa inscriptione: De mita, gess s S. Honorati, & ad calcem et hic liber eg Prioratis . datus Prioratui, in non Priori, reservato tamen usu Priori. Vides hic rem summi

preti j venditari, quippe quae inter ipsa Sacerdotij bona immobilia conscribebatur : at illa praeter memoratam Porcari jagonis narrationem, hanc ipsam S. Honorati vitam spuriam repraesentat. Unde neminem inficias iturum putamus B. viri

113쪽

8o DE INITIIS

gestorum informem illam notitiam, ex coenosis poeticorum conceptuum Feraudi, seu Poriarib fluentis exhaustam suisse , pedestrique stilo Latinam factam , sic ad posteros derivasse et adeoque semper Poetae purus putus, non foetus , sed abortus censeri debeti qui beatiori illo otio, quo in Monasterio potiebatur , ad illas fabulas consarcinandas abutens, cum totum secus in illis ad sincerae fidei normam reducendis debuisset impendere , plus forte garrulitate, & vaniloquentia Lirinensium, nostrumque, SS. Tutelaribus nocumento , quam ad exploranda acta primigenia, componendaque, labores, vigiliae, impensaeque omnimodae juvamini esse poterunt. Interim tamen in quo cum aliis sinceris documentis concordat( ut certe in istis praestat Frauu Di) audiri potest: in reliquis aut ejus fides omnino reprobanda, aut illi summa cautela prostanda est.

H A c in Libelli, ejusque veri artificis censuram et caetera autem omnia proferre non piguit , tanquam firmissima argumenta, quae Leontij invictum in debellandis errorum monstris animum, & operam prodanti quamque ultro pro

ossici j debito in suos etiam Lirinenses impendiisse, si ad eos aliqua pravi dogmatis seintilla tum , evolasset, cuncta sua

dent.

CAPUT

114쪽

i. CAPUT XVII. Caelestiui, Bonifaej P P. ad Leontium Epimia:

Z, mr m causa, et fidei Liriuensium defensio.

a is Tocie A illa solicitudo Leontii, quae ab erroris

es, A Aluspicione suos Lirinenses, pro tune saltem, liberos redis sn. dit,ipui etiam elypeum praeparat adversus tela quibus impetigii posset illius fama, Osaia is I. S. vim Tapae, Leontio nostro , & aliis Galliarum Episcopis inscripta, qua eorum s. silentium subaccusat, in eausa quorundam Sacerdotum nova molientium. Sic autem res se habebat. h. . C u M ex Occasione Commentariorum quos adversus Pelata granos ediderat S. Augustinus, multae Galliarum, sed Proin vinciae m-primis Ecclesiae vehementi perturbatione commotae,io Oiqnx, acci dote quidam , quorum erant signiferi Massilienisiti dici , tot laculli profligatae haereseos fuligine adhue tincti, con- i. cpui um errorem e uggestu suscitare annitebantur. Hine praevalente eorum in Episcopos audacia, quam forte plebeius favor adaugebat, eo periculi adductam rem viderunt Prosper, & Hilarius acerrimi, laudatissimique Augustiinae doctrinae

vindices, ut quamcitissime Coelestinum, rem omnem patefac- 'turi , convenerint, ne iterum caput, forte quam antea infelicius Pelagiana haeresis extolleret. Quo nuntio Pontifex pacis Ecclesiae itudiosissimus aemulator, eruditam illam Meneno, Marino , Leontio , Auxanio , Arcadio , Siliacis , ali ue per Gadi

et conscribit Epistolam, qua, rursus commen-cata S. Augustini memoria, atque doctrina , repressa inferio-

115쪽

la DE INITII s

rum Sacerdotum petulanti loquacitate , incitatisque vehemem ter ad sanioris doctrinae praedicationem Episcopis, damnum imminens feliciter amolitur. Nobile Sedis Apostolicae, indestilentisque illius fidei monimentum : quod proinde Vinccntius Lirinensis ( quanquam, ex quorundam sententia, in adversum sensum ) in Commonii. cap. ultimo, adversus omnes haereses pro tempore exurgentes opponi posse docet, Prosperque ,

dc Photius multum commendavere.

Nos est igitur, cur exista Epistola de culpabili illa taciturnitate subargui possit Leontius, etsi enim memoratis scissuris

vexatam illius Ecclesam, ilim ex enci clyca Coelestini Leontio nos ninatim inscripta, tum ex viciniae Massiliensium importuna tunc opportunitate suspicio esset, tumultus illos e vestigio compescuisse Pontifeem censere compellunt, quae de illius adversus haereticos exanitatis laboribus, ejusque in hac re commendatione , supra delibavimus. u on si Praesulum hac in Epistola memoratorum , neque probata sanctitas, neque alia idonea testimonia ab hac taciturnitatis culpa liberent, possunt saltem omnes, a qualicumque haereseos nota immunes asseri, quod tunc transmarinae Au gustini voces , Se defensones, licet impense commendatae. nondum tamen in Oracula consurrexissent; unde habere potuit , ut vere habuit, Semipelagianorum secta defensores, at tum non fecit haereticos. Quanto plus igitur excusandi nunc venirent ipsi Lirinenses, si , decurrente eo saeculo, nondum conclamatae doctrinae tutelam, citra fraudem, suscepissent EEo magis sane, quod ipse S. Augustinus, de S. Prosper hos non mogo excusatione, sed de laude dignissimos illos, qui qui fuerint , ejus doctrinae adversantes pronuntiaverint, necsemel claros, egregios, est omnium virtutum Eudiosos viros, de quod his

potius est , Catholicas, O sanctissi a fratres, Cri sui dilectores praedicaverint, in ipsis operibus, in quibus aperto marte eorum

116쪽

risio

atic n

ECCLESIAE FOROJULIEN SI S. 8s

errores impetunt. Praepostere igitur, ne dicam impudenter, velut haeretici infamarentur , quos aevo suo Catholicos, Catholici venerati sunt, prava quantumlibet fide imbutos; quod ipsa, Ecclesiae judicio, nondum proscripta , non magis ipsorum satastitati, de opes, Iesu , quam rebaptisantium opinio Cypriani fidei , notaeque gloriae ossicere posset, cum ex illis etiam plures Ecclesia Catholica suis Fastis adscripserit. FAC EssANT igitur omnes in Provinciales querelae, quos nuper, majorine injuria , an inscitia, incertum est , maledictis lacessitos audivimns , quod Semipelagianae sectae auc- tores, fautoresque semper extiterint; quasi ipsis, vel Augustino teste, in sic o S. Cypriani lib. III. de Baptin contra Donatitas , in sensu suo abundare fas non fuisset: in io quaestiombis quae nondum eliquatissima perspectione disitis erant f quales sane erant, quae tunc agitabantur , queis etiam non Provinciales sed ipsi S. Augustini conterranei , Adrumetini monachi , alioqui laudatissimi, dc nomen, dc celebritatem primi conciliaverant. Sane ut testatur S. Doctor No. de raedestinatione SS. plurium iam intelligentiam nostrates, auctore Christo, adepti fuerant, seu, ut ipse loquitur: pervenerant ut praeveniri et oluntates hominum Dei gratia faterentur. Quod Cassianus initio negabat, qui ortum quendam bonae voluntatis in nobis, aliaque smilia tota Cossatione decimatertia inculcaverat: ) retenta ergo ( ut persoquitur S. Augustinus a , in qua pervenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt. Hunc iam progressum sane praecipuum nostri fecerant: ad reliqua tunc usquequaque non pervenerunt, quousque insonante Sedis Apostolicae buccina , ad cujus leviores susurros intenti semper Maiores fuerunt, Caesarius Aret tensis Metropolita avitae religionis aemulus, de Augustini cultor studiosus, Coenobij olim Lirinens s lumen , nunc Gallicanae .

Ecclesiae columen , adjunctis sibi Provinciae suae spectandis Praesulibus , quorum primari j ex eodem Lirinensium sodalitio L L

117쪽

8 DE INITII s

ad saerum Episcopatus fastigium subliniati saerant , rem

omnem egregie confecit, in Arauscana II. Synodo , cujus auctoritate S. Hipponensis Antistitis de Divina gratia pri, pofitiones in fidei Canones, & theoremata conflatae sunt. Igitur etsi Lirinenses huic quandoque Semipelagianorum doctrinae, bona fide aurem praebuisse dederimus ; quod contagione patefacta, omnes illius reliquias contriverint, infaustasque radices evulserint, aut plane non cecidisse, aut casus compendium fecisse, praeconio in omnem aetatem propagando, laudari debeant.

o D autem ad Bonifacij primi Epistolam spectat, ad

Spiscopos, per Gallias, O septem Provincias constitutor, in qua etiam Leontius expresse desgnatur; illius scribendae haec fuerat occasio. Maximus Valentinae civitatis Episcopus multorum criminum , saepius apud Sedem Apostolicam, a Clericis suis accusatus fuerat, sed ejus causa, ex praescripto Canonum, ad Provincialem cognitionem cum fuisset remissa , hicque judicium subterfugiens, neutiquam a pravis actibus abstineret, iterum Clerus civitatis, illius condemnationem apud Romanum Pontificem Bonifacium prosequitur. Arque iste, qui sua

cuique jura servanda esse . etiam ex decessorum suorum exemplo , apprime erat edoctus, renuit de causa cognoscere, quam

examinandam, judicandamque ad Frovinciae Episcopos remisit. Quae sane ad usum Ecclesiae, sed in- primis Gallicanae veterem sunt notanda(ait V.Cl. D. Delalande tu suo ad hane P .animal ver. insupplemen concilior. quo ordo ille vigebat ut Comprovinetalium Antistitum in Comprovincialis causa judicium constanter Sedis Apostolicae sententiam praecederet. Data O .sub

die id. An. Monacio V. C. cos. cujus Consulatus cum cadat in an . CCCCXIX. eodem anno, quo erat indictum a Bonifacio Concilium, Valentiae forsitan celebratum esse, de illi interfuisse, sententiamque cum caeteris Episcopis pronunciasse Leontium

118쪽

ECCLESIAE FORO ULIENSIS. 8s

ilostrum arbitramur. Unde & de ea superitis agere ratio tem- .poris postulasset , si h e Annales , non autem Historicam Dissertationem conscriberemus.

CAPUT XVIII.

S. Leontidi Apostolatus nobilia suadam vestigia deprehensa.GA tri Areu M Episcopis celebrioribus solenne fuit pas

toritiae earitatis ossiciis primum in gregem impensis, exterarum etiam Gentium, verbi, & praedicationis ministerio conversionem aggredi. Quod sane ab Apostolicis temporibus exemplum mutuati sunt: nam ut disertus suffragator est Eusebius Histor. Getis lib. III. cap. XXXVII. Apoctolorum disia pali resim patria pererre profecti munm Evangelis arum obiere, ioqui fidei sermonem nondum audivissent. Hique poctquam in remotu quibusdam, ae barbaro regionibu Iundamenta piaci jeccrant, aliosque positores constituerant , eo contenti, ad alio gentes ac regiones , combiante Tei gratia ,-mirtute properabant. Sic olim S. Remigius

inclitam Francorum Gentem , Apostolico vigore, ad nuper bapti sati abs se Regis exemplum, impellere non in seliciter insudavit; quod id ipsum antea, pellucidum Cleri Gallicani

Sydus S. Martinus erga Belgas egregie executus fuerat. Ita S. Eligitis Noviodunensis, non in Belgarum modo , sed etiam Frisonum, Sueuorumque remotas regiones fidei lumen invexit. Quorum & laborum studiosus aemulator S. Lambertus Tun grens s e Sede aliquando pulsus, Taxandrorum populos ab ethnicis superstitionibus ad Christi sincerum cultum revocatavit. Unde de merito tanti Praesules illarum Gentium Apostoli

119쪽

in hanc usque diem cognominati, duplicato honore commendabiles exurgunt , qui tam immenso Lenore concredita talenta multiplicarunt. Igitur & nos qui tam in conquirendis

undequaque germanis Leontij gestis, quam in fictitiis proseri. bendis operam locavimus, quaedam Apostolicae illius solici tu dinis indicia erui posse suspicati eramus, ex illis versiculis di tim decantari ad Laudes ossici j assuetis, quorum hic tenor est:

manas Gentes idolorum fana sequentes , tu chrasti fonti reddis sermone Leonti, &C. At haerebamus in prima voce , quam ad accolas, a Tnesque plebes quadantenus aeco modari, posse conjiciebamus s eo plane sensu , quo apud Livium , Strabonem vel utrumque legisse meminimus Alemannos Francis assines, &moribus non dissimiles, Germanos, quasi illorum fratres dictos fuisse. Qua quidem vocabuli illius interpretatione in proximis Foro viij ditionibus Leontii praedicationem duntaxat insonuisse potior videbatur opinandi ratio. SED dubitationem omnem submovet aliud ex serie Antiphonarum, & Responsoriorum, ut vocant, vetustioris Brevia r ij petitum documentum , quod & prius elucidat, & ex utroque , facto fides omnis praestari posse videtur. Ei autem lectionis tertiae primi Nocturni Responsorium sic praeferens: Iam sparso verbi semine per partes Fordubeas , sub caritatis tegmine, terro petit Germanicas, per fraudes diabolicas decepto sit medela, morbido frcuratio , mortuo suscitario , cuucto mia saluto. Quibus quidem verbis Leonti j ad Germanicas, seu Germanas terras migratio, & Apostolatus, de hic signis, & prodigiis coruscans explicatis Ane proditur , servato utique caritatis ordine, & Apostolica praeceptione, qua non antea filiorum panem exteris dedit , quam ipsum fidei domesticis dispersisset , sementemque illam , ad Evangelicam mensuram aliquando recolligendam per partes Forojusicas disseminasset. Hac ex vetusto Breviario nostro, cujus lectiones om-

120쪽

ECCLESIAE FORO JULIENSIS . sp

i, raesim Patronis, & Tutelaribus recensens, elucidans, dc isti b roque Oi dini ec nitori restituens. illustrissimus Antistes Antoai si viui den. Clermoni, hos tamen antiquos de Leontio Hym- noi, & versiculos intactos manere jussit, plurium (ut in Pitch- i. tione libelli ad id editi, ad Clerum testatur insimum Eectissimis , rum iv co rabbovem imitari volent, quae hujustemodi rithmica carmina. i. taliquam suavisim ,simul ac sinceri ima antiquae lidelium pietato. hise

toncaque meritato monumentam eneranda reputavere. Cur igitur ego

si qui illud etiam confli j valde probaveram, haec in sententiae de contii Apostolatu praesidium in medium proferre detrecta D. sem , cum maxime nullum B. Praesulis facinus isto explicatius . in Tabulariis nostris existat.. E TE Nam de eodem fidem insuper faciunt lectiones aliae ins vetustiori MS. Legendario pergameno a me nuper eruderato , ii in quo hTc leguntur: Nam cum ad istopatus decem ordinatis est, evice Apostolica Legatus Germanicis a Daneorum gente destinatus est, i ad PsalmoerVbi in se implevit testimonium , quod de praedicatonius S. EvangAb dictum est: euntes ibant,re fiebant mittentet seminasua,

mementes autem mentem cum exultatatione portantes manipulos suos.

i Dus octo Mangelicae beatitudines a Leontio adimpletae perhibentur. Sed quae nunc in rem nostram facit ad Germanicas Gentes missio cst, quae etiam paulo clarius hic videtur expressa, dum hanc Apostolica delegatione suceptam esse perhibet Quanquam & ibi quaedam interpolata fuisses mile admodum veri sit; nam cur a Francorum Gente , ad Germanos, etiam accedente Sedis Apostolicae consensu, destinatus fuisset Leontrus , cum ille, quo tempore Fori Julij in Provincia sedcbat , ad Francorum ditionem haec nondum pervenisset E Planius agitur adductum prius e vulgari Breviario videretur testimomum , quo scilicet, caritate Christi perurgente , hoc spontemnis erium adimplere voluisse proditur: dparseae ( ut habet j

SEARCH

MENU NAVIGATION