De initiis ecclesiae Forojuliensis dissertatio, historica, chronologica, critica, profanosacra. Accessere appendices tres 1. Praesulum forojuliensium ... 2. Diatribam de ecclesia ... 3. Notas uberiores in Concilium Arelatense, ... Auctore Josepho Ant

발행: 1680년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

UNDE cum in hacce electione neutrum horum vestigium appareat, imo & Accepti designationem , urbani duntaxat suffragii via factam esse liqueat: non constans definitumque haberi non poterit, tunc suffectum fuisse Antistitem , qui demor

tui Sedem occuparet, non autem Cathcdiam ibi primum collocatam ; proindeque nullo manente scrupulo asseverandum, Acceptum Forojuliensium Protomystam non esse , aliosque ante eum sedisse Praetules. E T haec , praeter jam memorata , suadent tum honorificae illae totius Episcoporum sacri consessus ad Clerum Literae, quae satis demonstrant , illius in Urbe constitisse coetum , sui sanctitudine, juxta atque numero commendabilem et quem etiam illis temporibus reperiret tam ac ita VPPid; , Cathedrae, summique Sacerdotij fastigiis haud hactenus insignitas, exim ali quot Provincialium Episcoporum subscriptiones , qui Ecclesiis praefuisse dignoscuntur , quae Foroiuliensi antiquitatis honorem ultro deferunt.

Nietur enim cujusquam animum suspicionem pulsare posse arbitramur , de Accepto in Presbyterum tantummodo ordinando eo temporis actum fuisse. Si enim ex dictis firmum

maneat Fori Julii tunc institutam fuisse Sedem , quibus jam Dinia , Uintium , aliaque inferioris dignitatis oppida gloriabantur ; perspicuum est, exurgentem controversam, vel per

proprium Episcopum terminandam fuisse , vel ab ipso met ad Synodum deferendam; cui tandem si interesse haud liberum Forojuliens , ad eum saltem , non autem ad Clerum , & Plebem Foris ulis consistentem Epistola primitus directa esset. Denique Synodi canon I V. de cujus observantia nil remittere posse testantur Valantini Praesules, contra eos latus erat, qui in Episcopos designati, salsa de se crimina prodebant; optimae si iidem fidei Codices M. S. videlicet: Lugduu Rhemen. Anitieu Fusiico. ut notat Sirmondus ita praeferiant: neque enim a

82쪽

sisi is bo potest si in Spis vos se dixerint, quod dictum in alios puniretur. Igitur & Epistola quae hujus desinitionis auctoritate nite. batur, non nisi de primi ordinis Sacerdote statuisse, etiam ex hoc momento perhibetur. Nam aliunde constat Epistolam ipsam Episcopum desgnare , dum Acceptum ad honorem Sacerdotiij postulatum exprimit, sciunt quippe eruditi prioribus saeculis vocem illam Sacerdotii & Sacerdotis simpliciter, de Episcopatu & Episcopo genuine intelligi: Et praeter SS. Patres Cyprianum, Ambrosum, Augustinum, Apollin. Sidonium, Orc. Sacerdotium pro Episcopatu usurpat etiam, Lex 33. qq. d. Ib. de Epipopo l. s. de Fide. caibat. l. I. ne Baptisma. Sed haec clariora sunt. P o Ric o si Acceptus primus Foroiuliensium Hierarcha non fuit , sique alij ante eum Sedem occuparunt: et si obscuri , penitusque ignoti illi sint, insignis ejus Ecclesiae Initia magis ac magis exinde illustrantur, memor itaque Valentinae S Roditempestate , antiquiora esse sacile convincuntur.

83쪽

DE INITIIS

CAPUT XII. Inquiritur suis ab an. CCC LXXIV. halita Valen

tinae Sinodi, Ecclesiam rexerit: Ex qua occasione, Lepori monachi error exponitur, et retractationis ejusdem epoche investigatur. CUM ex memorata Epistola satis superque liqueat, praecessisse Antistites Accepto , nunc venit investigandum quis illi successerit. Irrita enim illius electione judicata , Cleri, populique sanctitas non diuturnius pati debuit interpontificium, Ecclesiaque longum viduata non potuit citi is non recuperasse Pastorem. At quis tandem ille fuerit E Desinire non ita facile. S. Quillinius, ec S. Leontius ambo , inter haec tempora, catalogo Forojuliensium Praesulum inseruntur; at utrique tempus administrationis assignare, de alicui primatum deferre labor, ni excutiantur quae hactenus invaluere de Leomtio, de Lirinensium initiis sententiae. ET E Nili si (quae istorum traditio est Honoratus Lirinum colere caepit clicae G. CCCLXXV. quo tempore Leontium Fori viij degisse Antistitem oportuit , cujus utpote vicinia allectus Caenobiarcha ille, hanc regionem praeelegerit( ut ait ait Hilarius tu his orauione Pavet rica consequens est, ut Quillinius ex fastis nostris expungatur , cum ab inde Leontius Ecclesiam continenter administraxit, usque ad annum CCCCXXXII. nullusque in hocce intervallo detur locus Quillini j regimini, quem tamen contendunt sedisse circa annum CCCCXX.ec XXV. quotquot directam ad eum existiniant epistolam Lepori j Monachi. Nos itaque,qui neque Lirinum floruisse

84쪽

ECCLESIAE FOROJULIENSIS . st

secundum Lirinen sumi computum , neque Epitiolam Lepori jannis praecitatis scriptam esse probabilissimum credimus, haud dissiculter Quillinio aperiemus tempus regiminis, iuraque illius

per nos illaesa servabuntur, donec clariora superveniant. ENIM vero cum receptae de eo traditioni quandantenus concordent quaedam M. S. exemplaria Lirinensia vitae S. Honorati, quae, fusianum alias a'uit num ( quam postremam lectionem observasse mihi testatus es V. Cl. Lud. Morerius) Fori Iuli j Antistitem sedisse , & Leontium in Urbem adventantem summa humanitate excepisse s ratio hucusque pulla suadet, ut hunc veluti supposititium climinemus. Imo cum non occurrat nomen suffecti Antistitis in locum Accepti exauctorati, nil eausae apparet, cur Quillinio & hoc Sedis initium non asssignetur: quod etiam suadet recepta ejus usquequaque Sanctitas, quam decebat esse talem, in eo, qui sanctissimi Accepti

vicem suppleret. Quillinius itaque facile explere potuit annos XXV. saeculi quarti residuos, decennium subsequentis attingere , Intra quod, Leporij, & Africanorum Patrum literas scriptas, & ad

Proculum, de Quillinium (quos Massiliae & Foris ulli Antistites fuisse existimant eruditi) missas, probabile demonstrabitur, postquam Lepori j ipsius gesta paucis mei int elucidata . IL L r igitur Leporius monachus fuit Gallus, & sorte Pro vincialis , ex praecipuis Pelagiam haereseos assertoribus, ut ait Cassianus G. I. de Iucarn. cap. IV. qui cum ab Episcopis Pr

vinciae, sed potissim im a Massiliensi, & Foroiuliensi, Proculo, atque Quillinio, quorum haud dubie juri suberat, correptus,

recta sentire, atque in ordinem regredi renuisset, e Monasterio pulsus in Affricam transfretavit : ubi a S. Augustino versatistimo, parati Junoque ad hosce erroris morbos propcllendos medico senatus, & ab haeres revocatus palinodiam

cantitavit. Attamen cum ejus publicus in Galliis lapius

85쪽

maximo fuisset in Ecclesia scandalo , consentaneum duxit S. Doctor, ut publicum extaret ejus retractationis documentum, quod propriis Episcopis Proculos aeuistinio Leporius inseriberet, quod de diligenter praestitit rutque major testatio que apud illos ejus poenitentiae fides appareret, scripsit ad eos dem ipsemet S. Augustinus, cum Collegis Aurelio Carthaginiensi, Florentio de Secundino , quorum omnium epistolas r qui rito in actis Conciliorum Tom. II. nomismae edit ora. His ita postis, hoc ferme unicum obesse posset receptae sententiae, quae has Literas Qui linio Forojul. dicatas fuisse tradit : si av. CCCCXXVI. ut putat labbeus, XXV. uti Sirmondus, imo & XX. uti opinatur Baronius emissae fuerint; cum hisce temporibus Leontium Sedem tenuisse , cons tans sit. At in anteriorem epocham Literas illas retrahere multa suadent. Primo enim certum videtur, haud publicas factas fuisse annis CCCCXVIII. le XVII. nam cum turic datae fuerant epistolae rari mi ad Patroclum Arelatensem, Clerumque, O ple em Masiliensem , quibus illis intimabatur exauctoratio Pro'. culi, longe antea apud Romanos male audientis, in cujus

etiam locum iubet alium Antistitem subrogari, dubio procul neque sanctissimi Africani Praesules tam honorifice ad Epis , copum scripsissent, jam Apostolicae Sed is judicio damnatum,

neque Leporius proprium Antistitem , vel e Sede sua propulsum, vel mox propellendum tanto studio interpellare curasset. Sed neque opponas damnationem illam Africanos Patres latere potuisse: nam dc hunc dimovet scrupulum altera ToEi mi Papae epistola anno superiori data, nempe CCCCXVII. Honor. I. XI. O avt. II. inqua diserte testatur Ponti sex et

auctoritatem striptorum latere non posse, cui sui Troculi damnationem per dimersa terraram loca j.m publicam secerat. Igitur si ante memoratum annum in notuit censura Proculi, rursum ante eum,

collocare erit Libellum Leeorij, dc Africanorum ad ipsum Prot

86쪽

ECCLESIAE FOROJU LIEN SI s. ss

culum: quod adeoque reliquorum sententiam conficeret, quos, hanc ipsam retractationem, post haec tempora, scriptam velle jam advertimus. Nam & illud adiici debet, Praesul uni Massiliensium tabulas, Paulum Antistitem, & Proculi successorem exhibere anno CCCCXVIII. unde si chrono logia illa genuina est , Proculus, circa eam tempestatem, qua scripsit ZoZimus, aut vitam, aut regimen deseruit.

Ex iis itaque quae innotescunt de Proculo Massiliensi,ad quem

Africanorum Literae directae sunt, pene certum est, eas ante annum CCCCXVII. scriptas fuisse ; nunc erit forte aliud operaeprctium investigare, num ex gestis eorum, qui easdem direxerunt , illarum inscriptio pollit etiam anterius rejici. Et quidem qui subscriptionibus suis Libellum Lepori j firmaverunt praeter Aurelium Carthaginiensem, &S. Augustinum Hipponensem ( qui sub idem tempus Episcopi ad annum saeculi

quinti circiter trigesimum ambo pervenerunt) hi fuere scilicet Florentius Hipponensium Diarritorum , seu Hippoetarri- tensa, Secundus Aquensis, seu Megarmitanus, qui incitae pietatis, ta doctrinae Episcopi variis rebus gestis praestitere se commendabiles. illi enim judices deputati sunt in causa Mauracliij Tuburcensi Sp. an. CCCCUM. de post a'. IV. in Collatione Carthaginiensi primae diei e . C XXXIX. Ab rmiet inter tot, tantaque in Ecclesia Africana egregie praestita, horum Praesulum non occurrit memoria. Florentius saltem non interfuit celebri Concilio Carthag. II. contra Pelagravos an.

C CC C X V I. cui omnes Provinciae Proconsularis, in quasta erat Hippogarritus, praesto adfuerer, nomen quippe illius desderatur , in Epistola Synodali Patrum ad Innocentium Pontificem. Unde tune eum in vivis esse desiste suspicione non caret; aliter siquidem tantus Pontifex Ecclesiae pacis studiosissimus, Pelagianaeque haereseos strenuus profligator , qui tam silicem in Leporii correptione navarat operam, vix adeste

87쪽

s DE INITIIS

neglexisset Provinciae suae Synodo, in qua Pelagius . & Co

Icilius horum dogmatum ante signani damnandi erant. ATQur hae si non respuerentur conjecturae , memorata Libelli Leporij missis etiam ad av. circiter CCCCX. retrahenda esset; forteque in eo haud erroris pollularetur Flavij Dextri Chronicon, Leporij retractationem assignantis ad an . currentis illius saeculi sextum, quem Bivarius ejus Scholiastes, realii tuentur; nec video quid causae sit, cur longe post hoc tem

pus retardetur.

ET ENIM inter haec tempora Proculus erat in ore famae Massiliae; Quilliniumque Foris ut ij tunc sedisse nil vetat. De Leporio non alibi monachum egisse, quam in Coenobiis Provinciae, ubi erant hac tempestate stolentissima, Massiliae in Insulis Stoechadibus , & vicinis regionibus multa suadent: tuin quia Cassiano ibidem notus , atque ab eo admonitus fuisse aliquibus videtur; tum maximc quia Proculus omnium consensu fuit Episcopus Massiliensis , quique adeo nonnisi in sui juris monachum agere potuerat. Ad quid igitur, inquies, Quillinio etiam Libellus inscribitur, cum non fuerit proprius Lepor ij Episcopus E Sed de eo aliae causae intercedere potuerunt et vel enim Leporius divertit ad oppida , vel Monasteria Dice- ces eos Forojuliensis, ubi etiam prava dogmata disseminavit , vel inter Leporij errorum socios ( fuere autem aliqui, ut patet tum ex ejus Libelli subscriptionibus, tum ex titulo eidem apposito in aut quo eo lice Leodiensi M. S. in quo diserte asseritur Leporium per vi Iolam Catholice sutientem reconciliatum esse cum sociusu, quod tamen pauci advertunt i erant Dioeces eos urbanae Quill in ij, ut sic opus fuerit convicinos Episcopos conmmune periculum praecaventes, communem in Leporij, & si ciorum censura operam elocasse: unde merito ad utrumque allorum retractatio emitti debuit.

Quo superest Quillinii nomen in Lirinensibus tabulis.

88쪽

ECCLESIAE FORO ULIEN SI S. ss

utcumque consignatum, haudquaquam etiam des derati in nostris, & tam Κalendarium, quam Litanias M. S. notae antiquissimae S. 'uillinii nomen preferre ( quod in praelo commissis pollea exemplaribus vitiatum est , in illis Euthm 8 nomencla- iura subjecta contendit Vir eruditus ex nostris osephus Vayrac Presbyter, cui sane hac in parte non assentior: Nam longo mentis, & oeulorum nisu , ejus nominis apicibus, in membrana pene obliteratis , discussis, visum est potius Quinnidij nomen , unde & recentiori manu literas n.n. intermedias in P. confictas esse, mentem suspicio interdum pulsat. Haec de Quillinio sacra Initia Forojuliensa , ex ordine temporum investigando, recensenda erant, cujus sane exisstentiam haud usquequaque certam assirmare ausm:& qualem

profecto in eo, qui post eam tempestatem regimen assumpsit, demonstrabit

CAPUT XIII.

In quo S. Leontius Scriptorum testimoniis monimentis omnis aetatis Episcopus Foroiulien is acerrus, celebratus repraesentatur. SArix NTER 1 Majoribus ordinatum est, ut summa fide ,& diligentia Sanctorum gesta conscriberentur , cautumque ne verbum, vel apex unus leviter in eorum actibus insereretur. Fuere tamen , qui tot variis temporibus ab Ecclesia editarum sanctionum vel immemores, vel (quod culpabilius 3 contemptores, dubiis promiscue, & suposititiis, prout suggessit animus, Ecclesasticas tabulas denigrarunt. Quo factum fuit, ut tempore errori, & intempestiuo studio patrocinante, multi

89쪽

ss DE INITII s

peregrina illa plus nimio fuerint tutari: utque apposite Pru dentius in Ommach. lib. I. Sic observatio Vescit Ex atavii quondam male capta, deinde sequutis Tradita temporibus, serisque nepotibus aucta.FuERE & alij qui oppositam viam secuti, & ad extremae damno pari in transverbum acti, a Patribus intemerata fide accepta repudiare . proscindere, vel in dubium revocare non sunt veriti; sicque disceptationibus plus plerunque lavendae

inani curiositati, quam promovendae sincerae pietati accommodatis , etiam cotidie abutuntur operam. Neminem hic carpere mens est, sed ex iis duntaxat, simile praevertendi periculum, studium exurgit. Cum enim Ecclesia nostra S. Leontium uti Patronum agnoscat, de uti Antistitem veneretur, ne in hoc

vel erroris suspicione notari possit in posterum; ( in quem profecto Pictaviensis, Victorinum Petabionensem in superiori Pannonia Episcopum, & Reienss nostra , Prosperum laicum hominem, in dipthyca sua tanquam proprios Episcopos res rentes , inciderant) nunc ejus quae in te est sdei rationem reddere, paratam sese ex bibet. Proptereaque adductis, excussissque externis, domesticisque testimoniis de S. Leontio habentibus, ab aevo quo floruit, ad nostrum, continuata serie deducere festinat s quo posthac omnem sibi praeclusum aditum otiosi intelligant, ad illos movendos limites, quos unanimis Maiorum fides, atque traditio consecrarunt. Ac primum ita de S. Leontio: S. Hilarius Arelatensis Episcopus in oratione Funebri quam habuit in morte S. Honorati decessoris sui.

Hauoratas macantem insulam ob nimietatem Aqua ora, &c. in Ao

90쪽

ECCLEsIAE FORO JULIENSIS. II ccc nubaud longe juga subditam petit , pretersecreti opportunitatem, Sancti, ac

Concilium Arelatense III in causa Theodori Epis. Forojul. de Fausti Abbatis Lirinensis, sub Ravennio Metropolita Arelatens.

Hoc sibi lautummodo miudicabit in Monasterio Theodorus, quod A- ,. et sorsuus Aoctae memoriae Leontiis Episcopio sibi mindicaverat; id est ut clerici, atque altarii minisset a nulla nisi ab ipso, mel cui ipse injunxerit , orditientur et chrisma votivisi ab ipse Oeretur , &c. . H A c de Leontio sanctae memoria Episcopo sub V. saeculi medium : ab inde usque ad X. notitia ejus paulo obscurior: intra ea tamen tempora & forte propius ab hoc V. vel sequenti saeculo revocari debere existimo Ritualem & Sacramentalem librum Ecclesiae nostrae, Gi non tum editum, ante annos circiter septingentos, ex antiquorum exemplarium fide, in politiori membrana conscriptum; in cujus libri Litaniis Sabbato Sancto reo citandis haec leguntur. S. Hilari. ora pro nolis. S. Martiae. or. S. Erici. or. X, S. Leonti. or. S. Maxime. or. S. Verane. Or. dec. I N eam autem anteriorem tempestatem eius libri exarationem ablego , tum ob characterismum qui facile id inducit; tum propter usum illum antiquissimum quem prescribit, ut videlicet, infantes Sabbato Sancto abluti Eucharistiam per- cipiant, hac solenni rubrica: Abstrahatur infavs ter mersus de foutea patrimi es induaturi vestibus albis.'Si Episcopis adesi platim confirmari oportet , in postea communicari. Si Spsopira autem praesens non fuerit, antequam lac etur, aut aliquid accipiat, communiret eum Sacer dat corpore es Sanguioe vomitii, dec. Quam consuetudinem me

SEARCH

MENU NAVIGATION