De initiis ecclesiae Forojuliensis dissertatio, historica, chronologica, critica, profanosacra. Accessere appendices tres 1. Praesulum forojuliensium ... 2. Diatribam de ecclesia ... 3. Notas uberiores in Concilium Arelatense, ... Auctore Josepho Ant

발행: 1680년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

xs DE INITII s

pervacanea censeri debent, cum notissima in nostris Pr vinciis similium colluctationum occurrant exempla, multis aliis, seu fide , seu antiquitate praestantia. sub quarti quippe saeculi finem , eas multum commoverant magni nominis Praesules, qui suarum praerogativas, de antiquitatem Sedium , summo contentionis Eelo, tutantes, Ecclesiasticae pacis, de unitatis foedera diremissent, ni provido remedio prospectum fuisset. Etenim protinus indictum fuit Taurinense Concilium , in quo tamen, quod ea, quae ratio praesentis temporis postulare videbatur , duntaxat ordinata essent, rursus, non multo post, in quaestionem adducta sunt. Quae singula quamvis de Metropolitarum juribus fateamur intelligenda , non tamen quis ibit inficias, sicuti & Metropolitas amplificandae Provinciae, ita & inferiores Pontifices ditionis dilatandae, seu amplioris conservandae, fuisse, supra quam dici potest, studiosos. Observantur & crebra iisdem temporibus praefatae solicitudinis argumenta, quorum aliqua speciali capite delibare, aliquod sorte erit operae pretium.

CAPUT VII.

Ex Diaereseos amplitudine Ecclesia antiquitas

adumbratur.

OUi se primus e nostris exhibet, de inuasis Ecclesiis suis:

conquereriem,. is est Arelatensis Antistes ; qui nequaquam tunc , ut alias, Provincialium Episcoporum ordinati nes sibi vindicat; sed expresse apud Apostolicam Sedem unius aut alterius Parochiae, e ditione sua detractae , ut alteri accresceret, restitutionem prosequitur. Super his autem, ita qui Cathedram Petri regebat, eo temporis, dorimus Pontifex ad

62쪽

ECCLESIAE FORO JULI ENSI S. 15

Galliarum Episcopos rescribit: Omnei sani acmonemus, ue quique limbus, territoriisque suis contenti sint i de qua re, ne ad nos querela

ulterius redeat, admonemuri Dedit enim exemplum inrelatensis Ecclesia , quae sibi citharistam , in Gargariam Parochias in territorio suo

sitas incorporari jure desiderat, &c. Ne de caetero ut is Sacerdos in arum terim Sacerdotu praesumat injuriam. Sane quoniam Metropolitana Arelatensium Urbi metus privilegium minime derogandum est, ad quam primum ex hae Sede Trophimm summua Antistes, ex cujua fonte tota Gallia pidei rivulos acceperunt, directus esset idcirco quascumque Taromilias in quibuslibet territonia, etiam extra Tarochias ( al. lectio Provincias suas , ut antiquitu. habuit, intemerata auctoritate fos eat, &c. huc usque Togimus.

v ae autem fuerint Parochiae illae, quas in Arelatensis Praesulis posscssionem postliminio reverti mandat Togimus Pontifex , facili negotio consequi dabitur. De Citharista

enim vetus nobilisque extat memoria, cum in maritimo Antonini itinerario , tum etiam in lib. II. mitae S. Caesari j Arelatensis; estque Oppidum illud, quod in ora maris constitutum nomen obtinet, la Cleutat. At qui , inquies , fieri potuit ut Parochia illa , quae longe ab Arelatensi, & subtus Massiliensem, Orientem versus collocata, & ab eidem duabus positionibus separata, ( ut praefatum exhibet Itinerarium his vel bis:

a Telone Tauroento, &c. a Citharista portu, Minea: a portu in mes, Immandras: ab Immandras, Massilia; qui, inquam, evenire potuit, ut ea, a priori illo repeteretur Episcopo, quae extra fines suos patenter posita, intra Massiliensis , vel saltem Telonensis Antistitis ditionem circumclusa censebatur. Hoc equidem non omnino planum videtur, nosque, qui nonnisi in hujuscemodi gradum figere praesumimus, vix quid definiendum arbitraremur, nis scrupulum omnem sustulissent ipsa Pontificis rescripti verba: quibus speciatim ordinans, ut Parochias omnes, quae antiquitus habuit Arelatensis Ecclesia, in quibus bet terra tortu,

63쪽

3o DE INITIIS

etiam extra Provincias suas, statim recuperet, manifeste signis scat, eas, quae tunc repetebantur, alienis Provinciis & territoriis fuisse suppositas. uo D idipsum de Gargaria Parochia exploratum est: haec enim rursus ab Arelatens Metropoli X. leucis abjuncta, Ma filiam respiciebat quasi intermediam , a qua IV. tantum leucis ad ortum disterminabatur , ut fidem facit vetus tabula illa marmorea, sincera repraesentatione , in schedis Petreficianis exscripta , quae sic habet: Pagaui pagi Lucreti qui Iunisibui tardi

latensium loco Gargano haec autem eruta est, testante eodem Petreficio , in Sacello B. Mariae, cui aliud extat conte minum , quod adhuc Gargaiij nomen retinet, vocaturque , S. fati de Gaetuleres , in agro oppidi Gemenosi, vulgo Gemetios. Vt vel inde omni probatione firmatum maneat, has ab

Arelatensi tractu , licpt longe quam ab aliis, procul positas Parochias, quod illi antiquitus subiectae extitissent, iterum

illius dominio accrevisse. Id autem ob culmen Sedis, & S. Trophimi reverentiam, e eujus fonte , cum nedum Provincia , sed totae Galliae fidei rivulos accepissent, consentaneum plane videbatur, hoc, tantam Cathedram , antiquitate reliquis praelitantem , privilegio communiri; ut etiam in quaruncunque regionum locis, in quae jus sbi in constitutionis Episcopatuum concessione retinuisse probaret , ad illius indiscriminatim possessionem leverterentur: quae albo notanda sunt calculo. Ex His quippe secura quadan tenus , ad antiquam Dioece-seon Provinciae notitiam adipiscendam, reseratur via: inde enim ediscimus hoc apud Majores obtinuisse, ut penes antiis quas . Sedes e quarum ditione Parochias detrahi oporteret, quae recens statuendi Episcopatus dominium componerent, facultas omnimoda remaneret, cum eidem , tractum assignandi,& circumscribendi, tum in eodem, quas liberet Ecclesias, Altaria , o Parochias retinendi, in quibus jure Dioecesiano uti

64쪽

ECCLESIAE FOR O J ULIENSIS . si

sibi liceret. Cujus & consuetudinis exemplum ob oculos postum, constitutique Pontificii vigor,etiam ultra integrum saeculum perseverasse perhibetur et cum illius auctoritate S. Caesarius Arelatensis praefatam Citharistinam Parochiam , Dioece- sano privilegio visitasse testetur ejus synchronus S. Cyprianus Tolonensis lib. II. editae eiusdem et unde dc Togimi rescripti firma

tur auctoritas.

Mos autem ille Provincialium nostrorum plane concordat, seu potius ortum ducere videtur , ex antiquiorum Canonum praescripto, quos non tam primum statuisse, quam renovasse,& confirmasse putamus Africanos Episcopos, in Concilio Carthaginiensi III. an. CCCXCVII. quod vel satis innuit Canon illius XLII. Sic ( ut fert quaedam lectio ) habens: multis Cox-cilita statutum est, ut pubes, quae in Diarcesibus ab Episcopii retinentur, qua Episcopum nunquam habuerunt; non nisi cum ejus moluntate Spiscopi, a quo tenentur, accipiant Episcopos. Et reliqua, quae fusius elucidantur Can. XLVI. in quo conquerentibus Patribus, ordinatos quosdam Episcopor in Diarcesi ( concedente eo Episcopo in cuius potestate crant consstutae) etiam Dioeceses sibi mindicare , statutum est diut ehdem Dioecesis quae permissa est proprium habere Episcopum,

eo honore ita contenta sit, ut nusquam lieeat alienas invadere Parochias seu Dioecesses. Sadem viarcem permissa ( verba sunt sunt Canonis) proprium tantum habeat Episcopum, Ch caeteras sibi non vindicet Diaeceps s quae exempta de se multarum, sola miruit honorem Fcopatus suscipere. HAEC , inquam , primitus ordinata fuerant, nam de in ipsa Carthaginiens prima Synodo sub Grato, cautum praecipue: Ne ullas Coilegae suo iniuriam faceret, ne alienos Des aut plebe: Cursaret. dc Can. XII. Antigonus Madaurensis Episcopus conquessui est . fisi gravem optantium Episcopum injuriam fecisses quippe qui pra plebium divisionem, pacto, se subscriptionibus firmatam, circuiret clam p er alterius, usurparet. Sed cum ita a natura compar tum

65쪽

31 DE INITII s

sit, ut honoris, dc potentiae illecebris semper stimulentur liciamines , & ad utrumque viam facilem adaperiat alienorum, jurium invasio, uno aut altero quantumlibet fota medicamine non potuit tam cito plaga sanari ; quin potius supervenientibus in dies, id genus querelis, supremi medici non semel requisivit industriam. Compertum est enim Innocentium l. rescripsit se hae de re ad Floreotium Episcopum Tiburtinensem alienae Parochiae detentorem .mNeve ab domesticis exemplis plus divertamus, iterum Arelatensis Antistes Leontius, libellum Hilaro Pontifici obtulit . quo jurium Dioecessenorum instaurationem urgebat. Ei Udem fratris ( ait Hilarus j libellas oblatus est nobia , quo perbibet Parochias Arelatensis Ecclesiae a Praedecessore suo Hilario, tu asia quod uou licuit fuisse irati statas; petens issis prisuo juri nostra auctoritate reflui. Notabile illud ( quod nou licuit nec enim

Antistiti fas erat in alios ditionem transferre. t o D superest , referre hic praetermitto epistolas S. Gregorij ad Stagrium Augustodunensem Episcopum , nec non ad Theodoricum, de Theodebertum Reges pro restitutione Parochiatum Taurinensis Episcopi, cui detractae fuerant aliquot, quae recens in illis constituti Episcopi, ditionem conflarent. Has , inquam , similesque ejusdem argumenti literas hic missas facio, quae ad componendas recrudescentes, decurrentibus temporibus , hujuscemodi. controversias remedio simul, ae praesidio fuere. Praetereo etiam Leonem Senonensem Antistitem , Childeberto Regi, Melodiani Episcopum constituere volenti , assensum omnem denegasse et neque Disecessim nostram, inquit , a Deo vobis commissam , βυ usque nuve Pontilicas ordine , Deo propitio cu Zoditam, tanquam negligentes, ac desides, ad alterius permi temus pote qatem transire. De Episcopatu Aristensi in districtu

Ruthenensis Episcopi collocato , & ad ejusdem postea instantiam deleto , nihil similiter attingo: Quod exempla illa paulo posteriora sint. Ex

66쪽

ECCLESIAE FOROJULIENSIS. 33

E x antedictis namque satis jam liquet, prioribus etiam saeculis solicitos maxime fuisse Antistites, ne quid ipsis e propria ditione summoveretur, juraque, ut dicunt, primitus armata fuisse, ne quis in Collegae sui injuriam prorumperet, & fines suos supergrederetur. Sed cum evenisset aliquando, ut certe evenit quarto saeculo ( nulla quippe in Provincia habetur Sedes, quae eo tempore sit recentiori ut, seu Primatum , seu alia Canonica auctoritate , insigniora quaedam oppida Episcopalis Cathedrae dignitatem consequerentur . illud universim

tanquam aequitati, rationique apprime consonum ordinatum esse videtur, quatenus si c antiquiores Sedes, novissime constitutis territorium , & pagos impertirentur, ut retenta semper potiore illorum parte , ta numero , de amplitudine veteres recentibus praestarent. Nec enim suadere potest tantus illorum temporum in vendicandis Dicece sanis iuribus Eelus veli mens, exul sse se veteres, ut novissimos supervestirent, vel ipsis permississe Parochias, quae suas excederent,naut adaequarent. Imo & oppositum ratio probat, de confirmat auctoritas et

enim vero si ( quod docuit nos memorata superius Carthaginiensis III. Synodi disciplinal constitutum fuit a Majoribus, ut ea Dioecesis, seu insignior Parochia quae, vicina consenistiente, permissa erat habere Episcopum, hac praerogativa cohonestata, caeteras haudquaquam moliretur vindicare Dic cesses, quod ipsa quasi di fasce multarum exempta satis obtinuisset, dum Episcopum conseeuta erat: clarum erit quod iam initio proposui; antiquas Sedes, ut plurimum ditione convibcinis potiores, quae subsequenter consimili dignitatis apice decoratae fuere; adeoque & illas censendas esse, reliquas antia quitatis privilegio transcendere , quas sbi in tractus propagatione multum computant inferiores.

Hi Net cum notum sit illud , quam quod maxime, Foro

67쪽

3 DE INITII s

numero plures, seu antiquitate, maximam partem , insgnio. res subjacere, quam iis, quae ante secundum, vel tertium Ecclesiae saeculum Antistites produnt ( Aquensem , Reiensem, Telonensem , Niciensem , aliasque conterminas intelligo )haud temerariam, erroneamque conjecturam meam quis prae

judicabit; qua aut eodem, quo istae tempore , aut quam pro xime ab illo, infulis Pontificiis Civitatem Formuliensem au tam fuisse contendo. Nec causari hic aliquis jure poterit, non ita validum ex illa Dioeces eos amplitudine, argumentum deduci, quae primis saeculis, arctioribus limitibus potuit esse circumscripta , postremisque decurrentibus, seu bellis , seu aliis temporum calamitatibus, ignotisque nobis de causis, in tantam latitudinem fines suos proterminasse. Quidni & aliud ex multis evincitur , ostendunt enim pleraque antiquae, & illibatae prorsus fidei documenta (quorum alibi meminisse locus dabitur ampliori olim tractu potitam L isse Dioecesim, ex eaque plures in dies subtractos fuisse pagos, qui convincinorum ditiones locupletarent. Ne quis tamen haec gratis asserta arbitretur, probatissimum hac de re exemplum proferre juvat, de insigni Coenobio , & Insulis Lirinensibus, inter Dioeces ani territorii loca antiquitus recen stis, quae nunc ad Antipolitanae Sed is dominium, maximo illius decore, & splendoris incremento pervenerunt. Sed quantum a Forojuliensi mutuata est honoris, & gloriae, tantundem tenetur illi in Episcopalis solij decorationis antiquitate rependere , primasque eidem ultro de

ferre.

68쪽

ECCLESIAE FORO JULI ENSIS. 33 CAPUT VIII. Ex Antipolitana Ecclesia antiquitate, Sedis Foroiuliensis

antiquitas magis a ruitur. AN Ticturi sunt omnino quotquot sunt in Provincia Sedes, eaeque, quarum plura e fastis excidere nomina, sub medium quarti, vel iuitium quinti Ecclesiae saeculi Episcopos exhibent, quibus alios prae se demonstrant. Nec immeritor nam obscurae, vel quae in minus celebribus constitutae sunt oppidis Episcopales Cathedrae, & inter plures Vintiensis, re Diniensis. Haec Necharium, altera Eusebium Antistites sibi vindicant probatissimos, circa an CCCLXX. maximo famae praeconio florentes. Quae cum ita sint nullus parem saltem in Antipolitana Ecclesia vetustatem adversabitur, qui attenta illius Civitatis supra alias praestantia , fama , nobilitate , atque momento, incunctanter assereret longe potiorem. Ex AT siquidem Antipolis nobilissimum Galliae Narbo nensis Municipium, Graecorum Massiliensium, inde Roma

norum celebre propugnaculum, horumque operibus tam ma

gnifice illustratum , ut in eo Templa , Thermae , Theatrum Portus, Collegium, caeteraque splendidiora Romani Principatus monimenta multis saeculis conspicua permanserint. .Et potentior inde evasit Civitas, quod ipsi Municipalis honor delatus fuerit, quae erat insignis Urbium praerogativa, quibus utpote proprio jure & legibus uti, Ordinemque, quemadmodum Romae, Decurionibus, Equitibus, & plebe constantem habere dabatur. Unde & in iis multa primariaque nobilitas, quam certe Antipoli tam extitisse frequentem, ex vetustis inscriptionibus, aliisque probatis testimoniis comper-E L

69쪽

tum est, ut vix plures in aliis Provinciae urbibus reperire sessuerit. Tantum autem Municipij splendorem , Majoribus ( qui ne vilesceret Pontificia dignitas, in vicis Episcopos ordinare prohibuerant) istic prius, quam in proximo , multumque inseriori Vintio Nerusiorum oppidulo sacrum religionis fastigium collocare, consilium suggessisse quis ambigata Sane Antipolim , eodem saltem tempore, quo Episcopos recens et Vintium , Episcopali solio decoratam fuisse, hoc est , circa , imo& ante m. CCCLXX. obvium est probare. Nam divisa tunc fuerat Provincia Narbonensis secunda, eique sui Plaesules attributis quod evincunt acta tam Aquileiensis Concilij an. CCCLXXXI. in vi T. ad Galarum Episcopos, quae eorum , pra essecunde Narbonensis expresse meminit; quam Taurinensis, post annos XXI. habiti, eum in eo jus ordinationis in secundae

Narbonensis Episcopos , sibi a Patribus adjudicari postularet Proculus Massiliensis Antistes s Q e dimerso verba sunt Concilij ) ejusdem Regiono Spiscopi aliud defensarent, ac sibi alterim Pro

incla Sacerdotem praeesse non debere contenderent: At Antipolitana

Civitas sub hac secunda Narbonensi censebatur, nec in ea Provincia , si Forumsuli j exeipias, memorato Municipio , forentius animadvertes, ut sic par fuerit illud ab initio instit tronas Sedium , hocce decore cohonestari , proindeque etiam ante horum Conciliorum tempora , sacros habuisse Hierar

A T haec Quantumuis splendida vetusque, seu Sedes, seu Civitas. Forojuliensi, antiquioris Cathedrae praerogativam deferre cogitur , nec quis unquam, in tam antiqua tempora , imo & in Ce melio-Nicienses Protomysta. vel Liguriae tin cuius tractti antiquitus censebatur Apostolos, a quibus fidei lucem hausisse gloriatur, eius Episcopale fastigium retrahet, quin eodem negotio nostrum primatu, seu antiquitate praecellere egregie ostendat. Namque si ambae eadem tempestate

70쪽

ECCLESIAE FORO JULIENSIS. 3

Urbes Episcopales evasissent, haud du bie Antipolitanae juribus cessissent sines ipsi urbani illius territor ij, inter quos est ipsa Lirinensis Insula ; quam Faustus, sua aetate sic Antipolitanos conspexisse asseverat, ut Maximum illius Abbatem , ab ipsis in Praesulem expetitum, territo j ac finium sucrum incolam, Veluti proprium indigenam complecterentur. At haec , licet Antipoli propinquior Insula, in Forojuliensem ditionem ab antiquo transierat, hocque titulo jus illud eidem, Concilij Provincialis suffragiis, sub medium quinti saeculi (ut pluribus dicetur inferius j firmatum fuerat. Tunc autem cum intcr Theodorum Episcopum Forojuliensem de Faustum Abbatem Liri. nensem lapis ille circa Dicdeesanam iurisdictionem moveretur, certe ni germano, & antiquo fundamento Theodori causa stetisset, hoc effugium continenter tentasset vir acerrimi ingeni j Faustus, ut imminentis in se censurae vindiciam eluderet; dixissetque se, alterius Episcopi animadversioni vel subditum , vel subdendum esse. Imo dc fautores ejus Marimus de V

lerianus Episcopi (quibus tam erat in studiis Fausti absolutio 3

ipseque Ravennius Arelatensis primarius controversiaeJudex, de in Lirinenses proclivior ; e quorum forte Asceterio assumptus etiam erat, hoc saltem quaesito colore causam ejus tueri haud praetermisissent. At Forojuliensis Antistitis jus potius, ecantiquius visum est Patribus, tuncque ab iis qua dant enus pis2judicatum (quod intendimus, hujus Civitatem, adepti Episscopatus tempore , convicinam Antipolitanam piae cessisse. NEQu E enim consulte quis posset obtendere, hanc ideo permissam fuisse Foroiuliensibus Episcopis Lirinensis Coenobi jDioeces anam administrationem , quod S. Leontius ejusce Con gregationis institutionem , progressumque promoverit, ejUsque veluti Parens, de alter Fundator existimatus, hanc in se, successoresque praerogativam invexerit: etenim insignis hae equant timuis beneficentia , tantum juris Forojuliensi Sedi tri-

SEARCH

MENU NAVIGATION