De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

rro DE APPELLATIONI Bussormare. Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione Acognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poternutex bona imitatione supplere. Incipiamus ergo, adiuuante Deo di sancto Dei Apostolo Petro, per quem & Apostolatus & Episcopatus in Christo caepit

exordium, ut quoniam saepe plures emerserunt cauta, quae in aliquantis non erant caulae, sed crimina , Ut de caetero solicitudo sit unicuique sacerdoti in sua Ecclesia, curam huiusmodi habere , sicut beatus Ap stolus Paulus praedicat, talem Ecclesiam Deo exhibendam non habemtem maculam aut rugam , ne alicuius morbidae ouis aflatu conscientia nostra contaminata violetur . Proptet eos igitur qui vel ignorantia vel desidia non tenent Ecclesiasticam disciplinam,oc multa non praesume-da praesumunt recte postulasti,ut in illis partibus istiusmodi quam tenet sEcclesia Romana forma seruetur, &c. Ergo ne silentio nostro existimemur his praebere consensum, dicente domino, Videbas furem & currebas cum eo , haec sunt quae deinceps intuitu diuini iudicis omnem catholicum Episcopum expedit custodire. primum, ut extra conscientia Metropolitani Episcopi nullus audeat ordinare episcopum, dic. & se. quuntur I 3. regulae) Haec itaque regula frater carissime si plena vigilantia fuerit ab omnibus Dei sacerdotibus obseruata, cessabit ambitio, di Gsentio conquiescet, haereses & schismata non emergent,locum non accipiet diabolus saeuiendi, Sc. Data I s. Kalendas Martii Honorio Augusto 6. & Aristneto viris clarissimis Consulibus.

APPELLATIO OCTAVA

Eidem Innocentio ab Exuperic Episcopo Tolosano exposita : pro cuius decisione hane sequentem tradidit epistolam. Innocentius, Exuperio Episcopo Tolosano , salutem.

Onsulenti tibi trater carissime,quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae , quae sunt visa respondi, quid sequendum, vel docilis ratio persuaderet, vel authoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Et quidem dilectio tua, instituta sequuta prudentum,ad sedem Apostolicam referte maluit quid de rebus dubiis custodiri deberet, potius quam usurpatione praesumpta, quae sibi viderentur, de singulis obtinere . Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire Mi- Uhi quoque ipsi de collatione docilitas accedit, dum perscrutatis ration, bus, ad propositum spondere compellor : eoque fit ut semper aliquid adistat qui postulatur ut doceat. Proponam igitur singula, sabijciamque responsum . Proposuisti, quid de his obseruari debeat, quos in diacon ij ministerio aut in officio presbyterij positos, incontinentes esse aut fuisse generati filij prodiderunt . De his&diuinatu legumanifesta est disciplina, di beatae recordationis viri Siricij Episc. monita evidentia Ἀ- ia comearunt,Vt continete in ossicijs talibus positi omni Ecclesiastico ho-

292쪽

APPELLATIO NON A

Anno Domini I8. Boniticius patria Romanus munus Pontificis assimpsit , eui contra Maximum Episcopum Appellatio accessit, pro qua resoluenda ac iudicanda sequentem scriptit epistolam. Bonifacius Episcopus, Patroclo. Remigio Maximo, Hilario, Seuerio, Valerio,Iuliano, Dastorio, Leontio, Constantino, Ioanni, Montano, Marino, Muricio, & caeteris Epile opis per Gallias & septem Prouincijs consti tutis.

VAlentinae nos clerici ciuitatis adierunt, proponentes per libellum .

crimina, quae Maximum teste tota prouincia, asserunt commisi 1- μὰ se. Delegata toties cognitione , illum constituta semper subterfugisse iudicia, nec confisam costientia fest inasse, ut si esset innocens, examinatis omnibus, purgaretur , quae toties decreta,ex vestrarum quoque chasetarum instructione cognouimus. Qui e contrario probaui. sede illa quet dicta sunt, cui ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus

meis prouincialis est delegata cognitio, conuentus etiam dicitur euitasse, & adesse minime voluisse . Et nullus dubitat quod ita iudicium nocens subterfugit quemadmodum ut absoluatur qui est innocens quaerit&c. Debueram quidem iam nunc dignam pro eius accusatis in nostro iudicio actibus, qui cognitionem & decretum iudicium saepe declinam do , credidit illudendum ferre sententiam. At ne aliquis praecocem for- stan iudicaret, & sibi, qui absens est,licet si requaesitus a nobis seruatuesse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data differri, cum hoc etiam eius accusatores assererent,de cuius intentionibus & moribus sit securum, Maximum tanto magis damnanda committere , quanto tardius se constituto iudicio praesentarit. Quem Manicheorum inuol tum caligine arguunt turpi secta olim ita , ne eum possit absoluere. an Lmum sordidasse , in probationem obiectae rei gesta synodalia proferemtes , & commissis conuolutum undique flagiti js, nullum eum sanitatis habuisse respectum, occ. Ideoque fratres carissimi, q uia audiendus hic, praesentare se noluit, ne conuictus forsitan ab accusantibus se clericis posset digna tandem aliquando , praesentatus Episcopali iudicio,pronu-ciationis congruae feriri sententia, dic. dilationem tamen dedimus, &decrevimus vestram debere intra prouinciam esse iudicium, & congregari synodum ante diem Kal. Nouemb. ut si adesse voluerit, praesens si confidit, ad obiecta respondeat: si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum

de crimine, qui indulto & toties delegato iudicio purgandi se occasi

ne non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione, princurata toties constet absentia. Nos autem per omnes prouincias literas dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad prouincia venire cogatur, & illic se constituto praesentare iudicio. Quicquid autevestra caritas de hac causa duxerit decerne du,cu ad nos relata fuerisininstravi codecet, necesse est authork.fir D. s. die I.Iun.Monaxio V.C.C.

293쪽

Anno Dom. 423 Cadestinus patria Romanus Pontificiam dignitatem adeptus est,qui a Galliarum Episcopis Appellationem accipiens ea per sequentem epis .iudicauit ac decidit. Dilectissimis fratribus Venerio, Marino , Leontio. Auxonio, Archadio, Sillucio. Ac caeis teris Galliarum Episcopis, Caelestinus.

Apostolici verba praecepti sui apud Iudaeos atqueGentiles sine offensione nos esse debere,dcc Filii nostri praesentes Prosper & Hilarius quorum circa Deum nostrum sollicitudo laudanda est , tantum nescio qnibus presbyteris illic licere, qui dissentioni Ecclesiarum studeant,sut apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium pertinaciter eos dicant praedicare aduertantia veritati. Sed vestrae dilectioni iustius imputamus quando illi supra vos habent copiam disputa-di,&c. Timeo ne magis ipsi loquantur,qui permittunt illis taliter loquii Bin talibus causis non caret suspicione taciturnitas: quia occurreret Verutas si falsitas displiceret,&c. Recurrerunt ad Apostolica pr dicti, sedem haec ipsa nobis, quae tentat perturbatio, conquerentes, Sc. Augustinusanctae recordationis virum, pro vita sua atque in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae supicionis saltem rumor aspersit,quem tantae scientiae olim fuisse meminimus,ut inter magistros optimos etia ante a meis decessoribus haberetur . Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, ut pote qui ubique cunctis N amori fuerit& honori. Vnde resistatur talibus, quos male crescere videmus,&c. Imtelligamus haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere . Quod ita , demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali te in Cposterum quaerela cessauerit. Dominus in columes vos custodiat fratres carissimi.

APPELLATIO UNDECIM A

no Domini o. Leo natione Tuscus Romanus Pontifex electus suit anno Pontificatus sui duodecimo ab Episcopo Narbonsi pro rebus fidei decidendis appellationem re .cepit: sententia autem quam dedit in sequenti continetur Epistola. Leo Episcopus Rustico Narbonensi Episcopo.

Epistolas fraternitatis tuae, quas Hermes Archidiaconus tuis detulit, libenter accepi, diuersarum quidem causarum connexione multiplices,sed non ita patientiae legentis onerosas, ut aliquid earum inter concurrentes undique solicitudines fuerit praetermissum. Unde totius sermonis tui allegatione concepta,& gestis quae in Episcoporum hono- Pratorumque examine confecta sunt,recensitis,Saviniano N Leoni presbyteris actionis suae intelleximus fiduciam defuisse: nec eius iustam superesse quaerimoniam, qui se ab inchoatis disceptationibus sponte subduxerint. Circa quos quam formam, quamve mensura debeas tenere iustitiae, tuo relinquo moderamini: suadens tamen caritatis hortatu, ut

sanandis aegris spiritualem adhibere debeas medicina, & dicente scri tura,s Noli esse nimium iustus, J mitius agas cum eis,qui pudicitiae zelo videntur modum excessisse Vindictς,ne diabolus qui decepit adult ros , de adulteri j exultet ultoribus, &c. De consultationibus autem dii

ctionis

294쪽

A ctionis tuae,quas separatim conscriptas,archidiaconus tuus detulit, quid seutiendum sit,inter praesentes opportunil quaereretur,si nobis tui conspectus copia proueniret . nam cum quaedam interrogationes modum diligentiae videantur excedere , intelligo eas colloquijs aptiores es

quam scriptis, &c. Subdit autem deinceps Pontifex decem & octo decisiones. J

APPELLATIO DUODECIMA

Comprouincialium Episcoporum metropolis Arelatensis ad S. Leonem Papam, pro recu. perandis antiquis iuribus ac privilegijs Arelatensis Ecclesiae,illud in primis deposcentes ut de more antiquo prouinc. Viennensis eidem Ecclesiae Arelatensi subiiceretur. Praeces Missae ab uniuersis Episcopis Metropolis Arelatensis ad sanctum Leonem Papam .

R d Emores quantum honoris & reuerentiae beatissimae sedi Apostoli--1. B IVI cae, cui vos Dominus noster Iesus Christus pro meritis sanctitatis

voluit praesidere, semper debitum fuerit, semperque debeatur: ordinationem, quam sanctus frater &coepiscopos noster Rauennius in diu tate Arelate post transitam beatq recordationis Hilarij Episcopi,concordantibus omnium votis, ad summum Pontificium , Domino fauente, prouectus est missis continuo literis Apostolatui vestro indicare curau, mus. Quibus a beatitudine vestra, tanta dignatione & caritate fuisse respontum, i mmensas gratias agimus :etsi tantas quantas debemus, referre non possumus. Notum licet nobis ante iam fuerit praedictum sanctu fratrem &coepiscopum nostrum maxime coronae vestrae gratia motu suorum mansuetudine & fanistitatem meruisse: perceptis nunc tamen C beatitudinis vestrae literis, quanta eum caritate complectamini euidenter agnouimus. Vnde praemissis ossicijs,quae Apostolatui vestro iure debentur , suggestionem nostram, quae iustitiae partibus fungitur, audiemdam a corona vestra, minime dubitamus. Quippe cum non aliqua noua institu L1ed prisca per vos optamus & antiqua reparari. Nec enim imstum est ut honorem eius, quem ut probauimus impense diligitis , illa res minuat,quae pietatem vestram alte offendit. Et sane manifestum est Ecclesiae Arelatensi diuinae gratiae fauorem adesse, cui talem habere co-

tingit sacerdotem, per quem priuilegia dignitatis antiquae quae dolebat sibi pro tempore diminuta, gauderet in perpetuum recentioribus Apostolicae sedis authoritatibus reformata . Omnibus etenim regionibus D Gallicanis notum est, sed nec sacrosanctae Ecclesiae Romanae habetur incognitum, quod prima intra Gallias Arelatensiis ciuitas missum a beatissimo Petro Apostolo sanctum Trophimum habere meruit sacerdote& exinde aliis paulatim regionibus Galliam donum fidei & religionis infusum: priusque alia loca ab hoc riuo fidei, quem ad nos Apostolicae

institutionis fluenta miserunt, meruisse manifestum est sacerdotem , , qua Viennensis ciuitas,quae sibi nunc impudenter ac notabiliter primatus exposcit indebitos. Iure enim ac merito ea urbs semper apicem sanctae dignitatis obtinuit, quae in sancto Trophimo primitias nostrae religionis prima suscepit, ac postea intra Gallias hoc quod diuino munere

295쪽

DE APPELLATIONI Bus

luerat consecuta , studio doctrinae salutaris effudit. Cuius honoris ob- Atentu Ecclesiam Arelatensem omnes decessores praedoce resque nostri velut matrem debito semper honore coluerunt, tenentesque traditionem totam ab hac sibi diuitatis nostrae sede Episcopos postularunt. Ab huius Ecclesiae facerdote tam decessores nostros quam nosipsos constat in summum sacerdotium, donante Domino consecratos . Quam quiadem antiquitate sequentes praedecessores Beatitudinis vestrae, hoc quod erga priuilegia Arelatensis Ecclesiae institutio vetusta tradiderat , pr

mulgatis sicut & scrinia Apostolicae sedis proculdubio continent) authoritatibus confirmarunt credentes plenum esse rationis atque iustiti , ut sicut per beatissimum Petrum Apostolorum prin cipem sacrosancta . Ecclesia Romana tenere supra omnes totius mundi Ecclesias principa- Blum, ita etiam intra Gallias Arelatensis Ecclesia, qui S. Trophimum ab Apostolis missum facerdotem habere meruisset,ordinandi Pontificium vendicaret. his secundum religionem utitur priuilegijs Ecclesia memorata, occ. His itaque omnibus intimatis Sinnotitiam Beatitudinis v strae fideli assertione perlatis, quaesumus & Obsecramus coram sanctimoniae vestrae per nomen Domini nostri Iesu Christi, qui in vobis iusti- iam, patientiam,tranquillitatem, & bona totius sanctitatis ac perfectio. nis elegit, S per beatissimum Apostolu m Petrum,quem Vita di conuersatione vestra nobis diuino munere redditum credimus , ut quidquid Arelatensis Ecclesia sicut superius indicauimus in vel ab antiquitate suscepit, vel postea aut horitate sedis Apostolicae vendicauit, id omne ad C

suu in Pontificium reuocare eiusdem Ecclesiae sacerdotem beatitudinis vestrae authoritas in perpetuum mansiura praecipiat. Ipsi autem vel officiorum causa , vel suius legationis obtentu , sanctimoniae vestrae nos praesentassemus aspectibus, nisi alios infirmitas, alios anni praesentis penuria ab ha c votorum nostrorum cupiditate reuocasset.Sed confidimus

in Domino Iesu Christo qui precibus &desiderijs nostris assccta promtissimae pietatis vestrae praestitit,quod qui nunc legationis ossicio fraudamur, gratiarum postea referendarii per nosmetipsos actione iungemur.

Reseriptum atque decretum Leonis Papae super praemissam Appellationem. Dilectisti inis ira tribus Constantino, Armantario, Audentio, Seueriano. Valeriano, Urse, Stepliano, Nectario, Constantio, Maximo , Asclepio. Thodoro, Iusto, Ingenuo, in Augustali, Superuentori, Unantio, Fonteio, Pallaclio, Leo Papa . .

Letis dilectionis vestrae literis, quas ad nos fili j nostri Petronius pres. byter, & Regulus diaconus detulerunt, quam beneuolum fratri &coepiscopo nostro Rauennio impendatis asseetiam , euidpnter agnouimus: si quidem postulatis , ut ei quod decessor ipsius merito nimiae praesumptionis amiserat, reformetur. Sed petitioncm fraternitatis vestrae Viennensis Episcopus missis literis , & legatis , sua suggestione praeuenerat, conquerens Arelatensem Episcopum ordinationem sibi Vasensis Antistitis usurpasse. Cum itaque nobis ita & paternarum reuerentia sanctionum ,& omnium vestrum seruanda sit gratia, ut in Ecclesiarum

priui

296쪽

A ptiuilegiis nihil conuelli, nihil patiamur excidi: consequens fuit, ut ad

conseruandam intra Venniensem & Arelatensem prouincias pacem, adhiberetur ἰustitiae moderatio, quae nec antiquitatis usum, nec desideria vestra negligeret. Consideratis enim allegationibus utriusque partis praesentium clericornm, ita semper intra Prouinciam vestram&Viennensem & Arelatensem ciuitates claras fuisse reperimus , ut quarunda causarum alterna ratione nunc illa in Ecclesiasticis priuilegijs, nunc ista praecelleret, cum tamen eisdem commune iux quondam fuisse,a genti-bns proderetur. Vnde ad Viennensem ciuitatem quaistum ad Ecclesiasticam iustitiam pertinet , inhonorata penitus esse non patimur : praesertim cum de receptione priuilegij, authoritate iam nostiae dispositionis B viatur. Quam potestatem Hilario Episcopo ablatam. Venniensi Episci credimus deputandam: qui ne repente semetipse factus videatur inferior , vicinis sibi quatuor oppidis praesidebit, id est, Valentiae,& Tharatasiae,&Geneuae,&Gratianopoli: Vt cum eis ipsa Vienna sit coniuncta,ad cuius Episcopum omnium pridictarum Ecclesiarum sollicitudo pertineat: reliquae vero ciuitates eiusdem prouinciet sub AreIatensis Antistitis authoritate & ordinatione consistant: quem pro modestiae sua: temperantia, ita futurum credimus studiosum caritatis & pacis, ut nequaquam sibi credat ablatum, quod fratri videat esse concessum . D ta 3. nonas Maij, Valentiniano Augusto .&Abieno V.C. Consul.

APPELLATIO DECIMA TERTIA

C Anno Domini 461 .Hilarus natione Sardus ad Petri cathedram regendam electus suit.qui ex Gallia Appellationem recipiens. eam decidendo hanc protulit sententiam, Dilectissimis fratribus Uicturio , Ingenuo, Idacio, Eustasio, Fonteio, Vinentio, Eulato , Fatilio , Auxamio. Proculo, Auxonio. Paulo, Memoriali, Caelestio. Proiecto. Butropio, Auiciano, Urso, di Leontio, Hilarus.

Solicitis admodum nobis , S ex his quae proxima ad nos relatio certa Ex ram. . detulerat, multa expectatione suspensis , literae dilectionis vestrae, fratre &coepiscopo nostro Antonio, que dignum tanta lagatione probamus interpretem, deferente, sunt traditae, quae nos ab ipss contextus

sui contristavere principijs: nam qui requiescere solicitudinem nostra& magna ex parte reuelari in his quae a sanctae memoriς decessore meo - de Viennensi Episcopo prς fixa sunt credebamus euidenti assertione cognouimus & non sine dolore miramur, definitiones illas a Mamerto Episcopo nunc potuisse transcendi, per quas Ecclesia priuilegium prinbarat acquiri: cum praecipue sancti fratris S coepiscopi nostri Leoniij moderatio formam continentiae praebere debuerit ambienti, &c. Non- dignitatem Viennensis Ecclesiae Mamertus Episcopus meminit Arelatensis Antistitis quondam transgressione creat iis, R pro corrigendis quς perperam gerebantur inuiolabili postea definitione compositum, ne alter inglorius, alter in totum veteri honore per vitium praecessoris reperiretur exutus . Sicuti ergo &vestrae dilectionis relatio,& fratris S coe.

piscopi nostri Antonij insinuatio reseravit, claret, praedictium priuilegia

Z certis

297쪽

i γε DE APPELLATIONI Bus

certis conclusa terminis velle perdere plus volendo qui abusius fratris AS consacerdotis Leontij moderantia Diensibus contra fas Episcopum . etiam si e sit meritus non timuit cosecrare. In quo factum eius conuenerat sc resolui, ut iuxta eorum quae perpetrata sunt qualitatem, non sine iactura proprij ordinis etiam illum a sacerdotali cosortio submoueri cerneret, quem creauit indebite, quemque indignissime fecisse comuincitur, correctum iusta ultione sentiret, nec conceptae audaciae incastigata temerita; licentiae se peperiise putaret exemplum, &c.

Anno Dominis i . Hormisda Romanus Ponti sex eligitur anno Anasta se Imperatoris χι.&Theodorici Regis Italiae. 22. qui Remigium . Rheniensem Episcopum Vicatium sedis Apostolicae in Gallia instituit. Dilectissimo fratri Remigio, Hormisda.

'. Vscipientes plena fraternitatis tuae congratulatione colloquia, qui- 33 3- bus nos germanae salutis tuae laetificauit iudicio corporali cum spiritualibus osse ijs incolumitas subnixa: congruum esse per spe xiiviis, hanc ipsam quam mente gerimus, verbis aperire laetitiam. Agis enim summi documenta Pontificis,dum dc praedicanda facis, & ea insinuare non diti fers . Praerogatiuam igitur de nostri sumpsimus clectione indici juequado id te operatum esse didicimus , quod caeteris agendum obnixius imperamus : ut in prouincijs tanta longinguitate disiunctis, & Apostolicae sedis vigorem, S patrum regulis studeas adhibere instodia. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti & spiritualis fili j nostri Ludovici, que nuper, adminiculante superna gratia , plurimis & Apostolorum temporibus aequiparandis signorum miraculis prςdicationem salutifera co- Cinitantibus cum gente integra conuertisti,& facri dono baptismatis co-secrasti, filuis priuilegijs quae Metropolitanis decreuit antiquitas, prinsenti aut horitate committimus, agentes st udii huius participatione ministerii dignitatem, releuantes nostras eiusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo iam probauimus acutius uniuersa seruari : gratius tamen esse solet, si ituris trames instenditur,&laboraturis iniuncti Operis forma monstratur,&c.

APpELLATIO DECIMA QUARTA

Anno Domini s3a. Ioannes patria Romanus ad Petri sedem tetiendam assumptus fuit, qui k Galliae Episcopis appellationem accipiens sententiam tradidit, di reu Epit. deposuit. Dilectissimis uniuersis Episcopis per Gallias constititis, Ioannes.

. Y Nnotuit nobis a fraternitate Vestra missa relatio,in qua Cotumeliosus ' V ' x multis legitur criminibus inuolutus . Et quia huiusmodi persona sacris non potest inhaerere mysterijs, ab hodierno vel Osticio eum nostra cen set remoueri authoritas:vt in monasterio constitutis dei icti venia ma Domino petere non omittat. Nihil est enim impossibile eius clementiae,qui potest cuncta relaxare quae facta sunt. Sed ne eius Ecclesia destituta videatur, in eius loco Visitatore dari, praesenti authoritate decerni. mus, qui a se ita noucrit omnia exibenda, ut nihil de ordinationibus clericorum , nihil de Ecclesiast ica facultate praesumat,sed ea quae ad sacro-

298쪽

A sancta mysteria pertinent exequatur. Praedictum autem Contumeli sum, ubi habeat poenitendi licentiam, petitorium dare vobis censemus, ubi errorem suum euidenter allegans sub die profiteatur ei & culpam , . Dominus vos incolumes custodiat fratres chariis mi. Dat. r. idus April. Felin. Paulino, Iun. V. C. Cons.

Priuilegium mnasterij sancti Medardi ii S. Gregorio Romano Pontifice concessum. Gregorius omnibus Epistopis . Preciosissimis lapidibus in diademate Christi merito te. nitentibus, omnibusque sanctae Dei Ecclesae membris, quorum uniuersale caput est Christus, Gregorius licet sanistae Romanae Sed is pontificio subli

metur, humillimus tamen seruorum Dei semus.

OVando catholicorum Regum corda ad ea ad quae pontificalibus

sunt monitis prouocanda, ita ardenti desiderio diuina praeueniete gratia succedatur, ut ab eis ultro poscantur: tato alacri & lςto sut animo

cocedenda,quanto & ea ipsa quae cupiunt, si nollent facerc peti debuerant. Proinde iuxta filiorum nostrorum praecellentissimorum scriptata regum Brunichil dis ac nepoti eius Theodorici monasterio sanctae Dei Genitricis Mariae ac beatorum Petri Apostolorum Principis, necnor , protomartyris Christi Stephani , quod est in Suessorum ciuitate situm, ubi sanctus Medardus requiescit, & vir venerabilis Gaimidus a baspreaesse videtur, huiusmodi priuilegia auctoritatis nostrae decreto indulgemus, di ea plenius confirmamus priuilegia, quae a bonae memoriae Domino Papa Ioanne, comitante illustrium regum clementia,

Clota iij scilicet&Sigeberti huius nostrae filiae iugalis ipsi loco sub ana.

thematis vinculo intconcessa vel indulta, coucedimus atque firmamus . Statuentes nullam Regum, Antistitum, vel iudicum, nullum quacunque praeditum dignitate, ea quae a praecellentissimis regibus vel quibuslibet alijs Deum timentibus loco concessa sunt vel conferentur, sub cuiuslibet occasionis specie minuere vel auferre , vel iis usibus applicare i sed cuncta quae Deo seruientibus monachis Oblata sunt vel offerri contigerit, perenni tempore illibata, & sine aliqua inquietudine volumus possideri, eorum usibus pro quorum sustentatione concessa sunt, modis omnibus profutura. Concedimus etiam ut obeunte Abbate, non alius ibi quicunque obreptionis astutia ordinetur,nisi quem communis consensus monachorum elegerit, aut praeuiderit ordinandum, &c. Auctoritate igitur diuina vice beati Petri Apostolorum Principis, consensu omnium Romanorum Pontificum, & voluntate totius senatus Romani, suadente nobis viro Apostolico Anserico Suessorum urbis Pontifice dc omnium Galliae Episcoporum fauente iudicio decernimus, ut nullus Archiepiscoporum vel archidiaconorum fratres praefatae Basilicae de ordinatione sui Abbatis ipsi fratres peragant, & Ecclesiasticora graduum dignitatem suscipiant: consecrationes quoque fontium & s

cra mysteria in ipsio monasterio celebrent &c. caput monasteri omnia

totius Galliae constituimus, nulliusque ditioni patimur subcsse. Sed volui haec sedes Romana speculationem suam toto orbi indicit, & nouas

299쪽

consuetudines omnibus mittit, ic omnium personarum seruitio cared: ita praefatus locus remota omni consuetudine pessima Regum, Antist, tum, iudicum, exemplum diuinae religionis & honcstatis caeteris ex libbeat monasteri y, S super ea plena gaudeat libertate, dic. Haec igitur omnia quae huius Apostolicae auctoritatis & nostrae praeceptionis priuilegio continentur, praefati monasterij rectoribus, & filijs praesentibus& futuris, & omnibus monasterijs ipsi loco subiectis vel sociatis, sub anathemate seruanda constituimus. Si qus autem Regum, Antistitum iudicum vel quarumcunque saecularium personarum huius Apollo liceauctoritatis dic nostrae praeceptionis decreta Violauerit, aut contradixerit, &c. cuiuscunque dignitatis vel sublimitatis sit honore suo priuetur, Sut catholicae fidei deprauator, vel fanctae Dei Ecclesae destructor, a conλrtio Christianitatis S corpore ac sanguine Domini nostri Iesu Christi sequestretur, & omnium maledictionum anathemare, quibus infideles &haeretici ab initio Rculi usque in praesentem damnati sunt, cum Iuda traditore Domini in Inserno inferiori damnetur, nisi digna poenitentia praefatorum sanctorum sibi propitiauerit clementiam, &fratrum communem reconciliauerit concordiam. Ego Gregorius famctae Romanae sedis Antistes huic priuilegio subscripsi. Euterius Arelatensis di c. Datum 7. Kal. Iun. ab Incarnatione Domini sy . Indict. I I.

APPELLATIO DECIM A QUINTA.

Anno Domini 8s8. Nicolaus Primus Pontifex denunciatur, qui ex Gallia appellationem accipiens, more praecessorum suorum Pontificum plenaria potestate illam iudicauit. - - 3. Rothaidi Episcopi Suession . ad Nicolaum Pontificem Maximum appellatio. Domino meo sanctissimo atque Reuerendiis Nicolao summo Pontifici & uniuersali Papae.

EGO Rothaldus peccator Suessionensis Ecclesiae sedem appellans

Apostolicam, irregulariter Episcopatu priuatus, calamitatu me rum suggero lugubrem historiam. Non omnia quς passus sum retexes, quod impossibile sorsitan erat, & ne nimis fastidiosa narratio tuis sejς si me praesul, auribus importuna videretur. Venerabilis igitur metropolitanus Hinc marus, sanctae Remensis Ecclesiae Antistes, quibusdam ocicasionibus exortis acri circa me infestatione certans diu multis ac varijs laboribus mea vexabat exiguitatem. Ego aute quantu poteram illu tinierans, in his ei nequaquam pro suo libitu accquiescere volui, quae sacris perpendebat auctoribus esse contraria. Dumque ad synodum gloriosi Regis Caroli pro utilitate sanctae Dei Ecclesiae conuocatam Dpiscopi conuenissemus, & ipse quasi omnium dominus praesidens ac praecipitanter iaculari acceleraret, hanc ego Apostol.sedem atque Apost. Praesiui. uniuersalis Ecclesiae sium. Prouisorem appellare maturaui, Sc.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei, sancte Catholicae Ecclesiae Romanae omnibus Episcopis, Ptiesbiteris, Diaconibus, & cunctae in Christo generalitati Rom. plebis.

Notum sit dilectioni vestrae fratres mei & filijs carissimi, quod quidam Gallorum Episcopi zeli &inuidiae diaboli fascibus accens:

quia mors sicut scriptum est, per inuidiam introiuit tu orbem terrarum,

huic

300쪽

A Die fratri nostro Rothaldo venerabili viro insultantes, & per octo circiter annos quemadmodum illum proprio priuarent Episcopatu, iudicio meditati sunt. Sed cum diutissime laborantes nihil discriminis potuissent super eum inducere,nouissime mundanis potestatibus usi depositionis sententiam in eundem sedem Apostolica appellantem immanissime protulerunt,& imminutionem oc abominationem priuilegiorii sanctae Romanae Ecclesiae, imo beati Petri Apostolorum Principis, gradu proprio pulsum, carcerali custodia manciparunt. Vnde istum clamantem ut adducerent , oc ad nostrum illum iudicium ad quodant depositionemdc postea impraetermissae prouocauerat, cum suis Vicarijs, qui illum si valerent, accusatione digna appeterent destinare plu-B rimis epistolis, eisdem Episcopis iussimus & hortati sumus. Sed ecce dilectissimi sicut ipsi scitis, sex mensibus iam praesente Rothaldo Romae apud nos manente, & nobis accusatores vel Vicarios eorum praestolantibus , nullus qui hunc accusaret adesse videtur. In quo fratres quid aliud datur intelligi, nisi quod sanctus Papa dicit Bonifatius,quia sicut qui est ημι innocens ut absoluatur quaerit,ita iudicium nocens subterfugit 3 Veru mnos Deo authore , be torumque principis Apostolorum Petri Apostoli fulti sustragio, decessorum quoque nostrorum secuti vestigia, priuilegia sedis Apostolicae, quae illi male fregisse probantur,recuperare studentes, iam fatum virum praesentem videlicet Rothaidum, pristino gradui, pristinis ossicijs, ac pristino Episcopatui restituimus,& per omnia talem euc reddimus, qualem illum fuisse constat ante excommunicationis & depositionis sententiam in eum prolatam, vel quando sedem Apostolica appellabat di canonice prouocabat

Nicolaus Seruus seruorum Dei, Dilecto filio Carolo glorioso Regi

. Vamquam Rothaldum venerabilem Episcopum sedem Apostolicam appellantem Domini Sacerdotes, qui in resno vestro Eoclesias ibi commissas gubernant, in contemptum B. Petri Apostolorum principis, per quem Apostolatus&Episcopatus in Christo coepit exordium, cuiusque licet immerito agimus Episcopatum, priuare nunquam

debuerant: tamen quia hoc praesumpserunt, imo conati sunt agere, aequanimiter fatis pro vestra depraecatione pertulimus: & Vt tantam te- D meritatem corrigerentieis hortamenta &praecepta potius quam flagella saepius adhibuimus. sed horum, imo huius contumaciae nullus a ctor, nisi Hincmarus Rhemorum Episcopus extat, qui di praedictum Rothaidum, etiam si numquam ad nostra prouocasset iuὸicia nequaquam deponere debuit: sed comtemptis nobis, quantum ex se fuit, deposuit,& multitudinem iussionum nostrarum ut peripsema duxit, Denique cum nostris auribus fuisset i psius Rothaidi depositio intimata , mox epistolam Apostolatus nostri misimus, qna iussimus iam fatum Rothaidum, aut honori Ecclesiae propriae restitui, aut Romam cum aliquibus de Episcopis, vel Vicarijs, eorum qui illum damnasse videban

tur a

SEARCH

MENU NAVIGATION