De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

A non sumus iam istum typhum passuri, di seruabunrur erga nos ea quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant cum fraterna caritate dic. J Et in alia synodali epistola ad Caelestium sic aiunt . Executores etiam clericos vestros quibusque poten tibus nolite mittere, nolite concedere , ne fumosum typhum saeculi in Ecclesiam Christi, quae lucem simplicitatis 5c humilitatis diem Deum videre cupientibus praefert, videamur inducere,&c.JErgo sequitur Romanam cathedram contra Saluatoris nostri doctrinam operari,dum saecularium more Magistratuum iudicium exercere contendit, dicente Domino Luc. aa. f Reges gentiu dominantur eorum, & qui potestatem habent super eos benefici vocatur . Vos autem non sic , sed qui maior est in vobis sat sicut minor , &v qui praecessor est, sicut ministrator. JRespondeo Romanam Petri cathedram non habere consuetudinem in iudicijs exercendis typhum seu elationem exercere, imo ut infra demonstrabo omni tempore quascumque Ecclesiae Episcopales sedes misericordiam, pietatem, compassionem, benignitatem,humilitatem docuit. Et ne solo animi motu & irrationabiliter id assismare videar , haec quae subi jcimus, obi jciens examinet. Scribebat Caelestino Ρapς Cyrillus Alexandrinus patriarcha in causi Nestorij Patriarchae Constantinopolitani iam ob hqresim damnandi,an poenitens esset recipiendus. Cui Caelestinus paterna compassionς, benignitate & humilitate sic respondit. L Itaque breuiter responsum tuae red- C dimus sanctitati. etenim quaeris, utrum sancta synodus recipere debeat

hominem a se praedicata damnante: an quia induciarum tempus emesum est,'sententia dudum lata perduret super hac utique consultatione communi communem Dominum cosulamus. nonne nobis respondet

illico per Prophetam, mortem se nolle morientis: & per A postolu Pamlum , omnem hominem velle siduum fieri, & venire ad scientiam veritatis3Numquam displicet Deo accelerata in quocunque correctio,&c.JEt Leo Papa epist. X. ad Flauianum Constantinopolitanum Episcopum de Eutyche,qui haereses superseminare iam caeperat sic scribit. Sed quum anathematizando impio dogmati noluisset prςbere consensum, in intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumq; esse, qui iudicium condemnationis exciperet. De quo si fidelirer atque viii ter dolet re quam recte mota sit Episcopalis authoritas, vel sero cognoscit vel si ad satisfaistionis plenitudinem,omnia quq ab eo male sunt sen. sa, viva voce&praesenti subscriptione damnauerit, non erit repraehensibilis erga correctum quantacunque miseratio: quia Dominus noster v rus & bonus pastor, qui anima suam posuit pro ovibus suis, S qui venit animas hominum saluare, non perdere,imitatores nos suae vult esse pietatis ut peccantes quidem iustitia coerceat,conuersos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur,quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem

262쪽

t a DE APPE LLATIONI Bus vero causam pie ac fideliter exequendam, fratres nostros Iulianum Epi- Ascopum, & Renatum presbyterum tituli sancti Clementis, sed & filium meum Hilarium diaconum vice nostra direximus, &c. JIdem Leo papa ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum qui erat in oriente sedis Apostolicae Vicarius , epist. 8 . quia seueritate usus est in corrigendis Episcopis, sic scripsit. f Abundant enim apud te mon,

torum scripta nostrorum , quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus, ut commendatas tibi Christi Ecclesias , per exhortationem caritatis,ad salubritatem obedientiae prouocares. Quia etsi plerunque existant inter negligentes vel desides fratres , quae oporteat maiore aut horitate curari: sin tamen est adhibenda correptio,ut sempersi salua dilectio. Unde&beatus Apostolus Paulus , ad Ecclesiasticum Bregimen Timotheum imbuens, dicit. Seniorem ne increpaveris, sed o

secra Vt patrem, iuuenes ut fratres , anus ut matres, iuuenculas ut ser

res in omni castitate . Quae moderatio si quibuscumque inferioribus m bris ex Apoliolica in si itutione debetur, quanto magis fratribus & co piscopis nostiis sine ossensione reddenda est ut licet nunquam accidat, quae in sacerdotalibus sunt repraehendenda persisnis , plus tamen erga corrigendas agat beneuolentia , quam seueritas: plus cohortatio, quam commotio: plus caritas quam potestas, Sc. Vices enim nostras ita tuae Credimus caritati, ut in partem sis vocatus solicitudinis, non inplenitudinem potestatis, Sc. Er ne rerum prolixitate Lectorem taedio assiciamus,satis sint haec Ro- cmanorum Pontificum testimonia quae recensuimus ad formam, modia, ac regulam quibus Romana petri cathedra utitur in exercendis iudi-Cijs,oc reis puniendis,demonstrandas.quo igitur spiti tu ducti Afri patres ea quae obiiciuntur protulerint si vera existunt)ipsi videant. Si autem

aliquis Romanae cathedrae Legatorum seueritatem in iudicando tenu rit, erit ut Thessalonicensis citatus Episcopus arguendus, non autCRO-mana cathedra corrigenda, eiusque potestas abij cienda, si Christum Dominum , cuius vices gerit, ab ij cere noluerit.

Ex his omnibus ergo manifestum est ea quae huius temporis haeretici ex Africani concilij actis Romanae petri cathedrae, obijciunt, huic Ap stolicae sedi nihil prorsus ossicere; cu solum obiicientes, huius cathedrae, Dcuholicae fidei, & animarum suarum hostes esse, patefaciant.

Ecclesiae Africanae ad Leonem Romanum Pontificem. Annis circiter viginti ab hoc Africano, de quo nuper disseruimus , Concilio elapsis . Ecclesia Asricana sedem Apostolicam appellauit: quamobrem Leo l. tunc temporis Pontifex Potentium Legatum illuc misit, ut res Africae vice sua iudicaret. & hanc quae sequitur a deos misit Epistolam' quae quod Leonis sit, ex sermonis elegantia, expietatis & recti iudici forma , quam idem Leo tenebat , quae in caeteris eius epistolis est manifesta,liquido discerniture adeo quod Africanam Eeelesiam sub Petri Romanae catheirae sempe e summa veneratione suisse sanae menti dubitare minime liceat.

263쪽

ECCLESIAE AFRICANAE I a

Vniuersis Episcopis per Caesaream Mauritaniam constitutis in Domino salutem.

CVM in ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos illicite usum pata crebrior ad nos commeantium sermo perferret, ratio pietatis exegit, ut pro solicitudine, quam v uiuersiae Ecclesiae , ex diuina institu tione dependimus, rerum si aem studeremuSagnoscere,vicem curae nostrae proficiscenti a nobis fratri ex consacerdoti nostro Potentio delegates, qui secundum scripta, quae per ipsum ad vos direximus, de hpi 1 copis, quoium culpabilis serebatur electio , quid veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Vnde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, & sub quibus qualibusque rectoribus quae-B dam Christi plebes in partibus prouinciae Cesareensis habeantur. syncera nobis relatione patefecit : necessarium fuit, ut dolorem cordis nostri, quo pro Dominicorum gregii periculis ςstuamus, datis nunc ad vos literis , promeremus, mirantes tantum apud vos, per occasionem temporis impacati, aut ambientium praesumptionem, aut tumulium valuisse popularem ut indignis quibusque & longe extra sacerdotale meritum co-1titutis, pastorale fastigium & gubernatio Ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere: nec praestare regimen, sed augereo discrimen . Integritas enim praesidentium, salus est subditorum di vinest incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus au-α tem, quem seditio extorsit,aut ambitus occupauit etiam si moribus atque actibus non offendat, ipsius tamen in iiij sui est perniciosus exemplo, Adifficile est ut bono pera santur exitu,quae malo sunt inchoata principio. Quod sit quibuslibet Ecclesiae gradibus prouidenter scienterque curandum est, ut in Dei domo nihil sit inordinatum, nihilque praeposterum: quanto magis elaborandum est , Ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur, non erretur Nam totius familiae Domini status &ordo nutabit,si quod requiritur in corpore,non inueniatur in capite. Vbi est illa beati Pauli Apost. per spiritu Dei emissa prςceptio, qua in persona Timothei, omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, & perinde unicuique nostrum dicitur. f Manus cito nemini imposueris, neque communicaueris peccatis alienis. J Quid est cito manus imponere, nisi

D ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis , ante meritum laboris

ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem tribuere non probatis 3 Et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinatem, qualis ille est, qui non meruit ordinari 3 sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum seruat in eligendo facerdote iudicium: ita graui semetipsum afficit damno. qui ad suae dignitatis collegium s blimat indignum, Alc. Si enim ad honores mundi sine sui tragio temporis, sine merito laboris,indignum est peruenire,& notari ambitus soler, quos probitatis documenta non adiuuant: quam diligens & quam pi u dens habenda est dispensatio diuinorum muneruin & caelestium digni

tatu m

264쪽

tatum, ne in alἱquo Apostolica & canonica decreta violentur,& his Ec- Aclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescij, & totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volui habere principium, cu valde iniquum sit & absurdum,ut imperiti magistris , noni antiquis, & rudes praeferantur emeritis occ.

Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia popularium aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum , viros aut viduarum maritos,ad officium cognoscamus pastorale prou chos, nonne apertissimae exigunt causae, ut Ecclesiae in quibus ista commissa sunt iudicio seueriore purgentur, & noc solum in tales Praesules , sed etiam in ordinatores eorum ultro competens proferatur Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae , hinc censura iustitiae. BEt quia uniuersae viae Domini misericordia & veritas, cogimur secundusedis Apostolicae pietatem, ita nostram temperare sententiam, vitrui, nato pondere dei ici orum, quae constat non unius esse mensurae, quaedadefiniamus ut cunquetoleranda, qui da vero penitus amputada. e S enim, qui vel secundas nuptias inierunt, vel viduarum se coniugio sociarunt,

in sacerdotio manere non patimur:oc multo magis illum,si fuerit vestro Iudicio confutatus, qui sicut ad nos relatum est) duarum simul est m ritus uxorum, vel illum qui a prima uxore dimissus,alteram duxisse pedihibetur, priuandum honore decernimus. Caeteros vero quorum prouectio hoc tantum repraehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium Dpit copale delecti sunr sunt, neq; ex hoc quod uxores habeat possunt esse cculpabiles, susceptum sacerdotium tenere permittimus,non praeiudicates Apostolicae sedis statutis, nec praecessorum nostrorum , nostrisque decretis , quibus salubriter constitu tum est, ne primum vel secundum aut tertium in Ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragijs fultus ascendat, priusquam ad hoc meritu per legitima augumenta perueniat. Quod enim nunc utcunque patimur esse veniale, inultum pommodum esse non poterit, si quisquam id, quod omnino interdicimus, surpare praesumpserit quia remissio peccati non dat licentia delinquendi : nec quod potuit aliqua ratione cocedi, as erit amplius impune committi. Cum itaque de omnibus fere quae fratris nostri Potentij relatio co-tinebat,plenissime dilectionem vestram per David fratrem & coepiscopum nostrum , qui di facerdotij merito nobis est probatus & moribus, videatis instructam, siuperest fratres,ut cordis obedientia salubres suscipiatis hortatus, di nihil per contentionem agentes, sed ad omne studia deuotionis unanimes , diuinis & Apostolicis constitutionibus pareatis , & in nullo patiamini pia canonum decreta violari. 'Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum , antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, iusta post haec ultione plectamus , in eos specialius S propensius commouendi, qui in Episcopis ordinandis sanctorum patrum statuta negle

xerint

265쪽

in xerint, di quos refutare debuerant, consecrarint, &c. De his autem quq in sacro virginitatis proposito constitutae, barbaricam pertesere violentiam,& integritatem pudoris non animo sed corpore perdidere i ea nobis seruanda videtur moderatio, ut neque in viduarum dei jciantur gradum , nec in sacrarum& perseuerantium virginum numero censeantur, dcc. Causam quoque Lupicini Episcopi illic iubemus audiri. Cui. multum de saepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam cum ad nostrum iudicium prouocasset, immerito eum , pendente negocio, a communione videbamus fuisse suspensum . Adiecta etiam illud est . quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus , aut con-B futatus, aut certe confessus,iustae posset subiacere sententiae, ut vacante

Iocum, quemadmodum disciplina Ecclesiastica exigit, his qui consecrabatur, exciperet. Donatum aute Saticinensem ex Nouatiano cu suas ut comperimus) plebe conuersum, ita Dominico volumus gregi prae sidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quo S Nouatiani dogmatis damnet errorem, & plenis sine costeatur catholicam veritatem. Maximum quoque ex laico, licet repraehensibiliter ordinatum , tamen si Donatista iam non est, & a spiritu schismaticae prauitatis alienus est, ab Episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repelli, mus dignitate, itaut di ipse libello ad nos edito, catholicum se essem nifestet. De Aggaro vero & Tiberiano, quorum a caeteris, qui ex laicis C ordinati sunt , in hoc causa diuersa est , quod eorum ordinationi atroces tumultus&saeuae seditiones memorantur esse famulatae, vestro

iudicio cucta commisimus,ut relata habiti apud vos examinis fide, quid de supradictis statuendum sit, scire possimus,&c. Si vero aliae emerserint

causae, quae ad fiaturum Ecclesiarum, & ad concordiam pertineant sacerdotum: illic sub timore Domini, volumus, ventilentur, & de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur,ut eaque iuxta Ecclesiasticum morem iuste & rationabiliter fuerint definita, mea quoque sententia roborentur. Data . idus Augusti.

DUODECIMA APPELLATIO

Ecclesiae Africanae ad Romanum Pontificem. D Anno D. ς 3 s. omnes Africanae Nationis Episcopi ai . concit. coegerunt ad Ecclesiasticos mores reformandos , cum occulto Dei iudicio Africa Arrianae haeresis nimis tenax a Uuandalis alijsque barbaris gentibns incensa, direpta.& vastata,centum deinceps annon spatio sub barbarico iugo permanserit e tandem ab his libera , patres Afri hoc de quo loquimur celebrauerunt conci l. in quo legationem ad Apostolicam sedem in rebus dubiis eam appellantes decreuerunt: quam deinceps reipsa cum hae, quae subsequitur, epitio

la Romam direxerunt.

Epistola Asricanorum Episcoporum ad Ioannem Papam directa, &ab Agapeto accepta, qua Pontificem de dubijs quibusdam consulunt. Domino beatissmo. & hon norabili sancto fratri & consacerdoti Ioanni, Reparatus, Florentianus , Datianus, dc caeteri a II. Episcopi, qui in uniuersis concilijs apud Iustinianam Carthaginem fuimus .

Optimam consuu tudinem praeteriti temporis, quam violenta captiuitas per annos centum dolentibus cunctis abstulerat, iterum ser-

266쪽

uare cupientes, ad uniuersalem totius Africae s nodum fideli deuotione Aconuenimus, in illa Iustinianae Carthaginensis Basilica congregationis

nostrae primitias Domino consecrantes, unde nostros patres tyrannus Hunnericus expulerat . Haec basilica Fausti apud nos cicitur , multis martyrum corporibus insignita, quoru Deus cxaudiuit orationes, ut daret huius rei fiduciam facerdotibus. Ibi igitur quantum singuli lachrymantibus gaudijs flere potuerint, cogitandum potius beatitudini vestret

dimittimus. In omnibus enim laetitiae spiritualis unus tuit enectus,agere gratias omnipotenti Deo , cuius gratia peccatoribus sine meritis operudatur, de antidotum fidei salutaris nuper reconciliatis haereticis obtin

tur. Definitionibus autem Nicaeni concilij publica lectionae transcursis, inter alia de quibus nancisci debuit, disputatione requiri iam caeperat a quomodo Arrianorum sacerdotibus ad catholicam fidem suscipi oporteat, utrum ne in suis honoribus, an in laica communione sic omnibus nobis νnanimiter sit bito placuit sciscitari primitus beatitudinis vestrae se tentiam . potest enim sedes Apostolica, quantum speramus,tale nobis interrogantibua dare responsum, quale nos approbare concorditer e plorata veritas faciat. Ex omnium quidem collegarum tacitis motibus nemini placere sens mus, ut in suis honoribus Arriani suscipiantur. V runtamen conuenire caritati credidimus,ut quid habeat sensus noster in publicam notitiam nemo perduceret, nisi prius vel consuetudo nobis, vel diffinitio Romanae Ecclesiae proderetur. Hac igitur nostrae salutati nis epiliola per fratres ic consacerdotes nostros Caium oc Petrum ec per cfilium nostru Liberatum diaconum tinuo destinauimus,lcauthoritate

vestrae beatitudinis, oc gratia debitis obsequijs honorantes s talis quippe

es, qualem sancta sedes Petri merebatur habere Pontificem, dignus veneratione , plenus dilectione, loquens veritatem sine mendacio , nihil faciens arroganter . Vnde etiam libera caritas uniuersae fiaternitatis requiredum putauit consilium tuum. Respondeat obsecro mens illa iam cto Spiritu seruiens affabiliter oc veraciter.Non solum enim de sacerdotibus, sed de ipsisquoque paruulis apud eos baptizati utrum soleant vel debeant ad clericatum si petierint, applicari, consissimus. Multis enim facere istas frequenter petitionis concedimus, nec negamus: donec habito vobiscum diligentiore tractatu, legatio nostra reuertatur. Illud e- tiam beatitudini tuq credimus intimandum,fratres aliquantos ex nostro collegio, relictis sine causa plebibus suis, ad transmarinas nauigare saepius regiones. Hos diutius Ecclesia tolerauit, accusantes eos violentia temporis mali. Petimus nunc ut quicunq3 forsitan Episcopus aut prestasiue diae. aut cuiuslibet inlatioris ordinis clericus sine nostra epist.veninrit,ic non approbauerit se pro ucilitatate SS. Eccl. fuisse directum similis haeretico iudicetur: neo vestra comunione dignus existat, ut in omnibus de per omnia beatitud. vestrae disciplina laudem r. id alia manu. Vegetem te nostrique memorem p rq stet omnipotens Deus,Domine stater.

267쪽

A TERTIA DECIMA APpELLAT 1

Episcoporum Numidiae in Asriea ad Gregorium Romanum Pontificem.

Anno Domini syo. Gregorius electus fuit Pontifex , cui Numidiae Episcopi suo olieoaderunt literas ivt ea quae ab Apostolica sede ab initio Eces , fiae acceperant priuilegia rata habere vellet e a quo id obtinuerunt, sed insuper quηdam monita praecepta illius acceperunt. VGregoriu3, Vniuersis Episcopis Numidia.

SI quando carissimi in Christo fratres inter virentes segetes zizanio tum quaedam se infert importuna commixtio, hanc radicitus neces se est cultoris manus adimat, ne futurus foecundae segetis fructus possit intercipi. Et nos ergo, qui lices indigni, Dominici agriculturam suscepimus, ab omni giganiorum scandalo ingenuam reddere segetem festin B mus, quatenus ager Domini redditu abundantiori fructificet. Petiistis etenim per Hilarium chartularium nostrum, a beatae memoriae praedecessore nostro. Vt omneS VObΙS retro temporum consuetudines seruaretur , quas a beati Petri Apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa seruauit. Et nos quidem iuxta seriem relationis vestrae, consuetudinem, quae tamen contra fidem catholicam nihil v-surpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, siue de primatibus constituendiS, caeterisque capitulis, exceptis his, qui ex Donatistis ad Episcopatum perueniunt, quos prouehi ad primatus dignitatem, e . tiam cum ordo clericorum eOS ad locum eundem deserat, modis omnibus prohibemus, &c. VOS ergo fratres carissimi, admonitiones nostras C zelo caritatis Dominicae praeuenite, scientes quod districtus iudex ad examinandum deducturus est cuncta quae gerimus , S unum quenquo nostrum non ex praerogatiua sublimioris gradus, sed ex operum meritis approbabit, &c. Persoluens praeterea fraternae dilectionis alloquium oro Dnm,qui nos animarum pastores quos elegit, ante se dignos efficiat sed hic actus nostros , quos in futura vita digne susscipiat ipse dictonat

in V ARTA DECIMA APPELLATIO

Ex Africa ad Gregorium Papam : Pro qua dirimenda, hanc praeceptoriam dedit epistolam Gregorius , Hilario Monacho Asicae .FElicissimus atque Vincentius diacones Ecesesiae Lam ensis, obIata petitione quς tenetur in subditis,suggesserunt ab Argentio eiusdem D ciuitatis Episcopo grauem se iniustitiam pertulisse , & accepto praemio Donatistas in Ecclesijs fuisse praepositos, eumque inter alia non leue aliud

facinus,quod dici nefas est,commisisse commemorant. Propterea experientiae tuae praesenti pagina praecepti duximus iniungendum, quatenus praefatum Episcopu idoneae satisfactioni committere non omittas, tuaque initantia in locis illis fiat ex more concilium, & omnia secundum oblatae petitionis textum canonice coram positis partibus subtili indagatione perquirantur. Et quaecunque eorum iudicio fuerint terminata, te exequente modis omnibus compleantur . Ita ergo cum omni te vivacitate huic causae volumus praebere instantiam , ut ad examinandia

268쪽

DE APPELLATIONIBUsquae iussimus, nulla possit subnecti dilatio , sciturus non in leuem te of Afensa incurrere,si nostra quacunq;excusatione lentata fuerit prςceptio.

QUINTA DECIMA APPELLAΤIo

Monachorum ex Africa ad Gregyrium Papam contra Episcopum Carthaginensem:& Pontificis sententia super illam. Gregorius , Dominico Apiscopo Carthagineaesi.

LIcet staternitatem tuam erga monasteriorum curam pastorali vigilantia credamus esse sollicitam : ea tamen quae de monasterio in Asticana prouincia posito cognouimus , vobis necessario praevidimus indicare. Quaeritur autem Cum quodeus abbas lator praesentium, quia si quando monachos, quibus praeesse dignoscitur, sub regulari voluerit disciplina restringere, monasterium temere deserant, & licite quocunque 3 voluerint vagantes existant.Quia ergo hoc & ipsis omnino perniciosum est,&alijs perditionis monstrat exemplum , hortamur fiaternitate Vestiam, ut si ita est, Ecclesiasticam in illos correptionem exerceat,& cingrua eos ultione a tali proculdubio praesumptione compescat, atque ita

ad obediendum salubri prouisione luperbientes animos iugo disciplinq

subijciat, ut quos ad huius prauitatis excessum. eorum poterat imitatio prouocare, emendatio a culpa reuocet,&suis, ut dignum est, doceat praepositis obedire . Quia vero a quibusdam Episcopis excedentes monachos perhibet defensari fraternitas vestra in hoc studeat esse sollicita, di eos a tali defensione sua modis omnibus interminatione compescat.

SEXTA DECIMA APPELLATIO

Et prosessio fidei totius Africae ad Theodornm Romanum Pontificem , quae lecta & pr bata suit a concilio Romano sub Martino Papa primo anno Domini. 649. Domino beatissimo Apostoli eo culmine sublimato. sincto Patri patrum, Theodoro Papa di summo omnium Praesulum Pontifici, Columbus prima sedis concilii Numidiae: di Stephanus primae sedis Episcopus Concili j Bizaeeni: & Reparatus Episcopus primae sedis concilij Mauritaniae, c uniuers Episcopi cle tribus Concilius antedictis Africanae Prouinciae.

Wgnum & indeficientem, omnibus Christianis fluenta redundam tem , apud Apostolicam sedem consistere fontem , nullus ambigere possit, de quo rivuli prodeunt a fluenter, uniuersum largissime irrigantes Orbem Christianornm, cui etiam in honore beatissimi petri patrum directa peculiarem omnem decreuere reuerentiam in requirendis DDei rebus, quae omnino & solicite debent,maxime vero iusteque abi'so praesulum examinari vertice Apostolico cuius vetusta sollicitudo est tam mala damnare, quam probare laudanda. Antiquis enim regulis s.citum est, ut quicquid quamuis in remotis vel in longinquo positis ageretur Prouincijs, non prius tractandum vel accipiendum sit, nisi ad n litiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut huius authoritate , iusta quae fuisset pronunciatio firmaretur, indeque sumerent caeterς Eccle velut de natali suo fonte praedicationis exordium, & per diuersas totius mundi regiones puritatis incorruntae maneant fidei sacramenta salutis.

269쪽

A Quocirca humillimum vestro Apostolico culmini persoluentes obse-.quium, cum lachrymis suggerimus, quod sine cordis gemitu reticere

non valemus , ante hoc temporis spatium exosam apud Constantinopolitanam ciuitatem nouitatis commentum ad nos usq; opinantur fuisse delatum. Et ut hactenus siluissemus,putauimus serenissurio examine

vestrae Apostolicae sedis fuisse desectum. Quod ubi pertinaciter cognouimus inualescere, relegentes videlicet libullum Pyrrhi nostri fratris occoepiscopi dudum eiusdem Constantinopolitanae ciuitatis, apud vestra venerabilem sedem prolati, relationem qualem necessitas exigit fratri

Paulo, nunc Constantinopolitanae ciuitatis Ecclesiam occupanti emisimus, exhortantes cum nimio fletu iam dictum nouitatis commentu, B non quidem suis temporibus adinventum, a suo videlicet authore confutatum, a se quoque vel ab omni Ecclesia, cui praesidet, repellere, &chartas omnes prae foribus ipsus sanctae Ecclesς ad scandalum populorum suspensas proijcere, qualiter fides quae nunc usque permansit integra & Apostolica eruditio illibata seruetur. Certum est enim quod tales

sermonum nouitates de malo gloriae amore nascuntur: dum sibi non.

nulli volunt acuti, perspicaces & sapientes videri, quaerunt quid noui proferant, nescientes quia Deus noster infirma mundi eligit ut confundat sortia,& sapientes per mundi stulta confudit. Ad Timotheum quippe doctoris gentium sollicite legisset sermones, quibus ait, ut nouitates

vitet, vocum profanas. ad impietatem nempe ista proficiunt, quae si si per spinas& tribulos contulerunt: & Ephesi remanens denunciet quibusdam ne quis aliter praedicaret. Et Vt aliqua de veteribus proferamus, Ieremiae Prophetae verba sunt.Horribilia, inquit,facta sunt super terram Prophetae iniquitatem prophetant. Multa sunt diuinae legis documenta , quae de largo vestri culminis sonte nostris rivulis insudantur. Quia vero in quandam suspectionem nostra Africana a malignis hominibus

apud memoratam regiam ciuitatem recitata est prouincia, ante dictam relationem memorato fratri Paulo Constantinopolitano antistiti trans ris.

missam vestrae Deo amabili beatitudini direximus, quam rogamus humiliter per vestret sacratissimς sedis respos alea transmittere,qualiter pro- ,. .

spere cognoscamus, si memoratus saperius frater a nefanda se nouitatis ρ ι- ῶΓ adinventione ad integrum reformauerit, orthodoxae fidei praedicationem . Quod si dissimulauerit , authoritas almae sedia vestrae iuxta patrum sanctiones salubri consilio pertractabit a sano corpore separare vulnus insanum , remotaque morbi saeuientis flatu , cautius quae sunt syncera perdurent, & grex purior ab hac mali contagione spiritali vestri culminis ferramento purgetur. Nouissime hoc necessitatis euentu quod accidit, in veritate suggerimus , quia nobis specialiter per v- namquamque prouinciam synodos contrahentibus venerandas, dum ex nostro Collegio fratribus electis plenam transmittere nitimur legationem cum nostris relatioqibus, quaedam oborta sunt, quae nostra

270쪽

intentionem rationabiliter prohiberent ι Sed huius rei quai mnemora- Auimus, urgente necessitate, generali Africanae prouinciae canstituto per legatos diuer rum Conciliorum inito, generalem hanc prospeie vestro culmini demandauimus relationem , postulantes non nobis , sed ipsi quae euenit necessitati adscribcre . Ora pro nobis domine sancte ac beatissime Patrum pater . Ora pro nobis domine sancte ac beatissime Patrum Pater.Ora pro nobis domine sancte ac beatissime Patrum Pater. Hae sunt Appellationes optime Lector quas Africana Ecclesia Romanae Petri cathedrς usque ad annum Domini octingentesimum exhibuit quibus, quae principio huius operis, quςque cum huius octauae disputationis conclusionem statuimus, probanda ac demonstranda assum. psimus, aperta, ac manifesta sic reddita fuerunt, ut nemini praeter hae. Blesis vel insaniae notam, in re euidentissima dubitare ac hesitare liceat.

SEARCH

MENU NAVIGATION