Icones opervm misericordiae cvm Ivlii Roscii Hortini sententiis et explicationibvs : pars prior eorvm qvae ad corpvs pertinent

발행: 1586년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

5쪽

I CONE S

PARS PRIOR

SUPERIOR AUCTORITATE

7쪽

ILLUSTRISSIMO

AC REVERENDISSIMO

P CLAUDIO AQUA VIVAE

PRAEPOSITO GENERALI

SOCIETATIS IESU Partholomam Grasius Romanis Bibliopola S. D.

N TER eximias virtutes, quibus hominum vita ornari solet, Religiosissime Claudi Aquauiua, eorum munificentia, qui de alijs bene mereri selent, maximo semper In pretio,

atq. honore habita est. eius enim munere deliniti in ortales, homines conditione naturae sui si miles caelo locarunt. multo maiore quam Vt in homines caderet veneratione dignOS, Deorum nomine consecrarunt. Ita nimirum accepti

bc est cij cogitatio mentes occupat, ut cum nullo modo is,qui accipit sibi satis facere in referenda gratia posse videatur, non defuerint, qui eousque progressistat, ut debitos uni vero Deo honores ad eos, a quibus benefici js ornati essent, transferre non dubitari ni. eodem prorsus affectu;sed veriore euentu Christiana Respub ciues suos pietatis inter se opera exhibentes caelo attollit, dignosq. existimat diuinis instructa promissis,qui non inter sidera,sed inter caelites ipsos felicissimum locum obtineant. Est autem campus operum duplex, in quo excurrere Christianae caritatis virtus soleat: nam cum animo constemuS corpore, utraq. pars proximi saepe auxilio indigens pie ac misericorditer adiuuari potest. in his pietatis exercitationibus cum multos Variis modis occupari Videam, prout cuiq. certa qhi dam Viuedi conditio data est; sane laetandum mihi esse video, quod in eius artis genere versari contigerit, in qua non exigua publice bene merendi occasio praebeatur . Quis enim ignorat quantum Vtilitatis humanum genus ex Bibliopolaruia i , ac pographorum laboribus capiati Eorum praesertim qui non ad ludicras fabulas libidinis, impudicitiae, aliorum q. scelerum con

8쪽

liatrices;sed ad augendam Christianam pietatem, animosq. a sagitiis reuocandos studium conferunt. Hunc ego scopum cum ab initio propoli tu habuerim, conatusq. sim semper,Vt ex mea Ossicina prodirent opera, quae publicam utilita tem adiuuarent:tum hic liber qui modo in lucem editur eius generis est, Vt non modo ipse legentibus utilitatem uberem allaturus videatur, sed etiam admoniturus quemadmodum alterum alteri prodesse oporteat. Prodeunt enim Vniuer e misericordiae opera in duas classes distributa, quarum ab una corporibus, ab alia animis adiumentum qu ritur Haec,&imagines a Mario Chartario diligenti studio delineatae oculis iubiiciunt,& multo magis explicationes, quas summa cura vir & ipse non minus pietate quam liberali omni doctrina excellens tutius Roscius Hortinus adiunxit animis consideranda proponunt. Cum igitur cogi larem in cuius potassimum nomine hoc opus appareret, tu mihi religiosissime

Aquauiua occurristi, cui id iure deberi videretur, vel ipso in primis Roscio rogante, qui quidquid est, florentissimo ordini Societatis i E S V acceptum referr,

sub cuius disciplina in Seminario Romano IACOBI SABELLI Card ampliss. singular1 beneficio est institutus. id ipsum mea antiquissima in familiam tuam ac te in primis obseruantia suadebat. Tu enim fluuium illum aquae vivae splendidum, atq. uberem semper adamasti, a quo tamquam rivuli eorum operum, qua hic tractantur,exempla fluxerunt. Nam qui sub tuae gubernationis prouidentia vivunt misericordiae amantissimi Patres,hoc maxime institutum colunt,Vt totos

se ijsdem, de quibus loquimur, actionibus dedat. Nullum est pietatis opus quod

illi diligenter, ac studiose non peragant. In Xenodochijs aegrotos inuisunt,solan tur,cibum praebent ac potum : per templa,vicos,fora, compira populum docent diuinarum rerum praecepta. in carceribus constitutos& consilio iuuant,&subsidio: tum hortantur homines quo animo,ut condonent offensas,& iniuriarum obliviscantur. singuli certas horas sepositis reliquis curis dant orationi mora pau

ci per varia collegia in instituenda iuuentute egregiam & religioni, Reipub.

operam nauant Plurimi in remotas terrarum partes, atque in nouum Vsque ter

rarum orbem disseminati, Christianae fidei teriminos propagare student. HO-rum omnium ordini ut gubernator in naui, in qua alij malos scandunt, alij huc atq. illuc per foros cursant, alij alia munera exercent, tu clauum tenen S ac Vigi lans praees, atq ita praees ut laborem, qui singulorum est, ad te unum pertinere existimes His de causis rem & mihi & tibi mirifice congruentem me facturum existimaui,si has piorum operum imagines, atque explicationes tUm meo, tum

etiam Iuli j Roscij tui studiosissimi nomine t1bi potissimum dedicarem . Tu, Vt

spero, Optime Aquauiua, non osterentis animum ex munere, quod est per se exi guum, ed ex animi propensione, ac voluntate munus ipsum quod offertur pon derabis Tua Vero tuorum q. omnium in his Iconibus pietatis insignia expressa

conspiciens,merito etiamt taberis. Vale, Romae Idib. Ian. CID IO XXCVI

9쪽

DE M ISERICORDIAE

IN UNIVERSV Μ.

Is ER1 CORDIA, qua homo hominis calamitate commouetur,ad eiq. benefacie luna impellitur, praeclarissima quς-dam virtus est, de quae nunquam satis pro dignitate laudari possit. Prima illa eius laus esse videtur , quod Dei maxime propria dicitur, homines'. qui eam complectuntur , Deo quam simillimos reddit. Ego inquiti lcm ipse in Deuteronomio sum Dominus Deus tuus,& faciens misericordiam in multa millia diligentibus me. Huius illi virtutis complures titulos aggerat Moyses cum sic inuocat: Dominator Domine Deus misericors & clemens, patiens & multze miserationis,ac Verax, qui custodis misericordiam in millia,qui aufers iniquitatem & scelera atq. peccata. Canit David. Misericordia Domini super omnia Opera eius . Nec multum di timilibus verbis sapiens filius: Misericordia Dei super omnem carnem. Scio ait lonas, quia tu Deus clemens,& misericors, & patiens, &rmillae miseration js,&ignoscens sua per malitiam. id ipsa veritas in EvangelioλEstote misericordes,sicut Sc pater ve ster misericors est. Quid Paulus λ Obsecro vos per misericordiam Dci. Quid Iaco bus Misericordia superexaltat iudicium. Quid deni q. sancta mater Ecclesia3 Deus, cui proprium est misereri semper,&parcere. Alia quaedam attributa diuini numinis abdita, atq. occulta sunt. Misericordia ita in aperto est, ut iure optimo a Regio Propheta illo celebretur elogio: Secundum altitudinem caeli a terra corroborauit misericordiam suam. Quid in primis tam mi serum, quam nihil es e, hoc est omnino non esse Θ Hanc Deus hominem de nihilo creando,ante omnia miseriam stistulit; at qualem quantum q. creauitλMinuit cum paulo minus ab angelis: gloria & honore coronauit eum constituit eum super opera manuum suartim,omnia stibiccit sub pedibus eius. Dedit ei pro domicilio paradisum, locum voluptatis 3c delitiarum; in quo ut D. Gregorij verbis utar, ita positus erat, ut si se ad conditoris sui obedietiam vinculis charitatis adstringeret, ad cae testem angelorum patriam , quandoq. sine carnis morte transiret. O insignem diuinae bonitatis munificentiam Θ Erat homo ad imaginem Dei conditus, x ternus stiturus,&immortalis, nulli calamitati obnoXius; sed felix ac beatus, celoq. sine inter ueniti mortis destinatus ; at ille cum in honore esset, non intellexit, diuinum mana datum violando decidit a felici statu, originalem iustitiam amisit, mutauit illam gloriam in similitudinem vituli comedentis foenum: nec tamen Dei infinita miseria cordia,quem semel erat complexa,destituit.Non statim post peccatum meritis suppliciis affectus est homo; sed contentus Deus eum e paradiso emittere, mundum illi uni itersum tanquam domino, ac regi ad habitandum concessit. Quanta autem misericordia fuit,ei rationem atq. intelligentiam relinquere, qua, & sibi consulere,& ceteris animantibus posset imperareὸ

Exodi

Lucae 6.

10쪽

De misericordia

Quidquid igitur, vel sub caelo, vel in caelo est, humanae commoditati, Deo miserante,deseruit: Misericordia enim Domini plena est terra . Agris fruges , collibus uuas , siluis ligna,intimis terrarum venis lapides, Sc varij generis metalla pr bentibus.Misericordia domini plenae sunt aquae, seu marium, quibus utimur ad commercia, copias, ex longinquis regionibus aduehendas, seu fluminum , quae & campos irrigant,& regiones terminant, seu lacuum, lautis Si preciosis piscibus abundantium; seu fontium, qui non ad potum modo & ad lauacra , sed ad delitias quoq.& oblectationem expetuntur. Misericordia Domini plenus est aer, quo spiritum

ducimus, qui tenuitate,ac perspicuitate sua lucem eYcipiens varium nobis ac pulcherrimum mundi ornatum ostendit, quem seX centa auium genera peruolitant &ad esum nobis,&ad voluptatem iocundar,quo agitato modo lenes aurae ad aestu S refrigerium excitantur, modo vehementes venti ad opportunitatem nauigationis eXurgunt: modo vi spiritus attractis nubibus essicitur, ut fata imbribus irrigentur.

Misericordia Domini plenus est ignis,cuius & si remotior sedes philosoplus ponitur lunae proYima; inseruit tamen illum diuina bonitas terris ipsis , ac lapidibus, ut&ad usum calefaciendi,& luminis & coquendorum ciborum ferri q. fabricandi uti

possemuS.

Ac si superiora spectemus; Misericordia quoq. Domini plenum est cςlum. Quis

enim non intelligat caelestium rerum officia ad usum humanae vitae esse tempera taὸ Fecit,inquit Moses, Deus duo luminaria; luminare maius, quod prs esset diei, &luminares ninus,quod preesset nocti. Igitur sol perenni cursu,&spatiis inaequali bus orbes annuos ; oriens diem exerit ad laborem, occidens noctem offundit adquietem, abscedens longius hyemem facit ; accedens propius aestatem reducit. ver quoq &autumnum paci serme abscessu,S accessu reuocat. Quorum quatuor temporum vicissitudine hybernis pruinis in ubertatem terra pinguescit, verna temperie floribus spem fructus afferentibus prata renident,aestiuo calore fructus ipsi, fruges'. ad maturitatem perducuntur, autumnali copia ad vitam sustentandam cellae omnis generis cibariis complentur. Luna quoq. noctium gubernatrix bc aucti etiam,& imminuti splendoris vicibus mensium spatia distinguit, & caecas horrentes'. occultato sole tenebras fulgore suae claritatis illustrat, ut aestiua itinera, & expeditiones, Sc opera sine labore, ac molestia confici possint. Astra etia cetera quid aliud ,vel ortu, vel occasu suo praestant, nisi quod certis stationibus varias temporuopportunitates hominum actionibus subministrant λAeterna haec sunt diuinae misericordiae monumenta toto mundo diffusa, quibus nos ne post peccatum quidem primorum parentum spoliare Deus voluit; sed om nia ita ut initio creationis suae propter hominem facta erant, homini possidenda, ac fruenda reliquit. Quid autem de reddita humano generi salute dicemus Tota enim Adae progenie primae illius inobedientiae lapsu perdita, alq. ad inferos ruen te, sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, qui infirmitate no strς carnis assumpta cladem illam reparauit, nos'. eX Orci faucibus ereptos , csto, de cuius possessione depulsi eramus, propria morte restituit. Quod maius dari poterat specimen misericordiaeὶ Quam merito hoc admirabile pietatis sacramentum appellat Apostolus; cum quo ita magna erga nos beneficia coniuncta sunt, ut ne ad ea quidem recensenda sufficere valeamus.Statim enim atq. per crucem CXaltatus est Christus a terra, omnia traxit ad seipsum , sacrae videlicet fidei prsdicatione

toto orbe disseminata,omnes gentes,ac nationes, quae antea crassis ignorantiae tenebris offuste iacebant veritatis luce sunt illustratae. Cuius autem ueritatis p cslestis nimirum at q. diu ime, ad quam philosophia terrena tanquam noctua ad solis radios penitus cscutiebat. Nec cognitio modo veri ac falsi, mundo data est; sed gratia tan quam a fonte per septem sacramentorum riuulos copiose defluxit. Iure igitur Pater misericordiarum Deus a D. Paulo,&diues in misericordia dictus est, merito'.

hanc s

SEARCH

MENU NAVIGATION