Icones opervm misericordiae cvm Ivlii Roscii Hortini sententiis et explicationibvs : pars prior eorvm qvae ad corpvs pertinent

발행: 1586년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

in et murrsum.

hanc primam misericordis laudem ponimus, quod Dei maxime propria est, ac

peculiariS. Alterum huius eximiae virtutis decus ex primo nascitur, quod cum homo ad imaginem &similitudinem Dei conditus sit, manifesto conuincitur, nullam eX omnibus virtutibus magis homini conuenire, quam misericordiam. Itaque sicut nulla est diuinior, ita quoq. nulla est humanior virtus. Hoc ne gentium quidem philosophiam latuit, quae hominem sociale animal, communi bono genitum asserit: cuius positionis non Platonici tantum, aut Stoici,aut Peripatetici; sed etiam Epicurei ipsi defensores, qui omnia ad voluptatem referenda essedi Xerunt. Nam si voluptas quaerenda est S quies & ocium, ut vitae commoditas laudetur,nec rite est misericordia,cuius beneficio haec inuicem inter homines exhibentur. Et profecto mutuum hunc inter nos humanitatis affectum natiirae in primis communio, & si militudo commendat.Quid enim tam naturale,quam ut diligamus eos, qui eadem carne,ijsdem neritis,issdemq. ossibus, quibus nos compaginati sunt ξ Qui eiusdem aspectus decore refulgent, idem vitae stadium currunt, easdem actiones CXercent, ad eundem exitum tendunt,ad eandem beatitudinem sunt creati λAt quam iuste profanus quidem; sed nimis in hoc verus historicus conqueriturλCetera animantia in suo genere proprio degunt, congregari videmus,& stare contra dissimilia; Leonum seritas inter se nodimicat. Serpentum morsus non petit serpentes, ne maris quidam belluae,ac pisces, nisi in aduersum genus fertiunt. At ho mini plurima eX homine sunt mala. Certe omnino naturae repugnanS est, ac rationi,ut mitiores inter se ferae , quam ipsi inuicem homines videantur. Hoc argumeto usus est Esaias,dicens: Cum videris nudum, Operi eum,&carnem tuam ne despexeris. Caro nostra est proximus noster. Ex una matre & uno patre descendimus. Si putamus, inquit Augustinus,non esse proximos, nisi qui de eisdem parentibus nascuntur, Adam,& Etiam intendamus, & omnes fratres sumus. Quin sicut una est natura omnium nostrum, ab eodemq. principio propagata, ita eisdem omnes miseriis subiecti sumus . Communitas igitur miseriarum efficit ipsam misericordia, tanto magis hominis propriam. In omnes enim ab initio prolata illa sententia est. In sudore vultus tui vesceris pane tuo: totum q. genus humanum illa patientissima Iob querela complectitur. Homo natus de muliere breui uiuens tempore repletur multis miseriis. Si igitur,quemadmodum ait Apostolus, si quid patitur unum membrum,compatiuntur omnia membra; quid non aequum erit, cogitando in eandem calamitatem, quae proXimum premit, nos quoq. posse incidere,misericordia commoueri

Sed&animantibus ratione carentibus, ac silliestribus seris videmus, naturam, peculiarem quendam erga hominem pietatis instinctum ingenerasse. Itaq. antiquis historiis homines celebrantur,quos aut lupa, aut caniS, aut capra,aut Vrsa, aut cerua,aut aliae quspiam ferte admotis uberibus incredibili pauerunt humanitate, ut manifesto appareat misericordiam non humanissimam modo esse virtutem, sed maxime etiam communem & naturalem. Hanc praecipue in nobis diligit Deus,ut toties in scripturis testatur. Misericordiam volo,&non sacrificium, per Oscam in

psalmis, Misericordia,& veritatem diligit Dominus.& in Prouerbiis, Facere misericordiam,& iudicium magis placet Deo quam victimae. Et apud Micheam: Indicabo tibi o homo quid bonum,& quid Deus requirat a te: utiq. facere iudicium,& diligere misericordiam. Deniq. innumeris locis cum in veteri tum in nouo testameto confirmatum est, eos magi me Deo gratos esse, quorum insignia extant erga proximum opera misericordiae . Nec mirum, si misericordes diligit Deus, cum sit ipse maxime misericors. Omne enim animal diligit simile sibi, ut est in Ecclesiastico. Hinc tam multipleκ huic uni virtuti proposita remuneratio, & tam varia praeanaia,ut nihil possit esse iocundius, quam illa memoria pius & cogitatione reco

hin. natur.

Gen. 3. Iob. Isso

Miche. 6.

12쪽

De misericordiae laudibu ae

al. III.

Prou. I l.

saren urb. I. de reb. Sar

scriptam ab

Antonio cano, Saluato

reSaleputio Archiepis. copiae Eccleses Turrita

riam refert

iere. Qti id enim illis scripturarum verbis dulcius esse potestὸBeatus vir, qui intelli git super egenum & pauperem: in die mala liberabit eum Dominus . locundus homo,qui miseretur,& commodat: disponet sermones suos in iudicio.Benefacit ani mae suae vir misericors. Omnis misericordia faciet locum unicuiq. secundum meri tum operum suorum. Qui pronus est ad misericordiam benedicetur. Qui sequitur iustitiam,&misericordiam inueniet vitam,&iustitiam. Gratia sicut paradisus in be nedictionibus,&misericordia in seculo permanet. Omnia autem uno versiculo Christus complexus est: Beati misericordes quo niam ipsi misericordiam consequentur. Sed quot modis misericordiam conseque turῖQuibus vero non consequenturὸ Pietas enim ad omnia utilis est,inquit D. Paulus,Promissionem habens vitae, quae nunc est ,&futurae. Vtilis ergo est misericordia,& pro praesentis vitae bonis acquirendis, &futurae. Date diuites, & dabitur vobis. Nolite metuere, ne charitatem pauperibus exhibendo, diuitiae vestrae minuantur.Qui dat pauperi,non indigebit,inquit Salomon. idespicit pauperem,exprobrat faetori eius. Qtiare,ut suis locis ostendemus,experientia compertum est, eoru opes,qui erga egentes munifici ac liberales sitierunt, diuinitus au cras esse, constituente Deo super multa eum, qui fideliter pauca bona sibi commissa dispensasset. Iure igitur in Prouerbiis scriptum est: Foeneratur Domino,qili miseretur pauperiS. Reddet enim Deus seu panem, seu vinum, seu vestimentum,quod pauperi dederis cum foenore; terrenas'. substantias pauperibus distributas ut B. Gregorius ait,magis, magi sq. multiplicabit. uod idem a Salomone manifeste promittitur dicente: Honora Dominum de tua substantia, &de primitijs frugum tu arti da pauperibus,& implebuntur horrea tua saturitate,& vino torcularia tua redundabunt. Iam quicquid in vita iuste optari potest a Deo, nulla ratione melius, quam suffragantibus misericordiae operibus possumus impetrare. Quas enim in terris elargimur eleemosynas, quemadmodum in aetis Apostolorum legitur, ascendunt ante conspectum Dei:tunc fit, quod in Ecclesiastico promittitur: Coclude eleemosyna in sinu pauperis,& hqc pro te eXorabit ab omni malo. Recordemur piae illius Sunamiti uis,quae coenaculum fecerat, ut quoties Helisaeus propheta Simam trali retin uitatus in eo eXciperetur:ob hoc cum virum senem haberet, S ipsa esset sterilis orante Helisaeo meruit esse masculae prolis mater. Quale R donii multo post tempore in Christiana Ecclesia Euphemianus citiis Romae nobilissimus, ex familia Sabella,& Aglaia uxor eius eiusdem misericordiae merito impetrarunt. Pollentes enim diuitijs,cum filium habere non possent, quotidie stratis triclinijs pauperculos domi conuocatos reficiebant, propriis manibus ministrantes. Quibus pietatis officijs meruerunt parentes seri celeberrimi viri Alexij, quem ob eximiae sanctitatis fama merito interfamilissus decora Illustrissimi Sabelli proceres numerant.Eo autem adepto filio, eoq. unico contenti,deinceps cotinentiam inter se perpetuam coluerunt. Tot igitur fructus peperit eleemosyna, ut sterili partum daret, partui sanctitatem parentibus castimoniam,omnibus aeternam felicitatem. Admonet hic locus, quoniam in R o manu hominem incidimus,ut h alterii eiusdem urbis&familie lumen B. Gavinu ς nullo modo silentio pretereamus, qui miraculo ostendit eleemosynam non modo sterilitati foecunditatem, sed etiam corpori sanitatem promereri. Anno lenim a C AR a sΥ I ortu circiter millesimo prssectus prouincis Sardinis grauiter leprae morbo infectus tenebatur: cui apparens B. Gavinus insomnis, locum indicauit in ciuitate Turritana in quo suum&Proti ac Ianuarij sociorum in martyrio, corpora per ducentos annos delituerant: iussitq. pr secto,ut si is morbo liberari vellet, sumptibus non parcens,templum Deo vivo ac vero suo nomine sdificaret. Qui expergefactus ad locum sibi ostensum perrexit atq. architectis adhibitis eo ipso in monte, qui sibi fuerat prsmonstratus, atq. Vrbi Turritans imminet, magna impensa templum magnificum, quod est totius

insul

13쪽

in uniuersem.

in suis metropolis,quodq. ad hanc diem vi q. plubeis laminis operto cum insigni j sfamilis Sabelis visitur,extruxit.Quo facto Prffectus a leprclue,qua diu grauissime

laborarat, conualuit.

Est igitur illud etiam eleemosynae genus Deo pergratum, quae in diuini cultus

ornatum CXtructionem,ac reparationem ecclesiarum refertur. Cuius operis usus

praecipue a magnalib. atq. opulentis viris postulatur, qui uno tepore & Deum honorant, & non obscura populis tenuioribus eleemosynam elargiuntur, quibus c5moditatem praebent, ut patefactis teptis rei diuinae, suarum q. animaru saluti vacare possint. Haec spectasse illos crededii est, qui b. huiusmodi beneficetia uti graue non fuit. Inter quos ne ab Illustris. familia Sabella, quado in eius mentione incidimus, discedamus, inter ceteros, quatuor ex ea Pontifices locu insignem tenent. Nam &S. Liberius ς basilica B. Maris ad Praesepe Io. Patri iij Rom. adiutus eleemosynis diuinitus aedificauit,&Gregorius it .ab eade stirpe oriudus tepla BB. Petri&Laureiij extra muros instaurauit: qus itidem reparauit Honorius III. cuius ibidem adhuc extat nomen & imago emblemate vermiculato: Ac Honorius IV. Ecesesia S. Pauli amplam atq. magnificam prope Albam ditionis S A fgLLopvM edificauit. Quam modo ecclesiam auorum vestigijs insistens Iacobus Sabellus Cardinalis amplissimus summi Pont.Vicarius, ac summus Inquisitor exornare, S amplificare, rebus . ad diuinum cultum necessariis instruere singulari munificentia non desistit. Custos est quoq. eorum hominum , qui misericordiam diligunt, soletq. eos a multis periculis tutari; quemadmodum illa Dauidis precatio pro homine misericorde ostendit: Dominus conserti et eum,&vivificet eum,&beatum faciat eum in terra,& non tradat eum in animam inimicorum eius. l laque & Sapiens eius filius: Misericordia, & veritas custodiunt regem, & roboratur clementia thronus eius. Nec solum longaeuam vitam conseruatam ijs,qui pietatem coluerunt legimus; sed etiam amissam restitutam. Quo enim merito Tabitha illa in actis Apostolorum digna habita esst,quae a B Petro ad vitam reuocaretur nisi quia plena erat Operibus bonis,& eleemosyinis, quas faciebat3 Statim enim ac sanctus Apostolus eo loci venit, ubi pia mulier defuncta erat, circumsteterunt eum omnes viduae sentes, & ostendentes tunicas,& vestes,quas faciebat illis: Quo aspectu incitatus Petrus,Tabitham a morte suscitauit:& cum vocasset sanctos ac viduas, assignauit eam vivam. B. quoque Ioannes Drusianam vitae reddidisse legitur, pauperum precibus permotus,quorum illa inopiam sua ope sustentaverat. Sed iis c exempla ad ostendendam huius virtutis praestantiam valent quidem multum, ceterum rara sunt,& singularia. Illud vero frequens, ac usitatum , S: maxime optabile, quod custodiente Deo illorum vitam,qui misericordiae operibus delectantur, fit ut etsi in varia peccata pro humana fragilitate labantur habeant tamen de ii sis spatium paenitendi. Petrus cognomento Telonarius, cuius diuitiae cum auaritia certauerant, eleemosynae nihil unquam homini dederat,nisi quod semel flagitanti importune pauperi panem unuin os iratus contorserat; hic tamen morbo graui correptus, ac iam parum de vita securuS,horas aliquot exanimis iacuit. Postquam autem est excitatus, narrauit sibi inaterim visum esse, se ante tribunal Dei in cflosisti, ab aliis accusari, ab aliis defendi: cum q. ad merita eius expendenda libra in in edio posita esset, in altera lance unicupanem illum appensum, quem ira percitus proiecerat, in altera peccata,quae com miserat,&cum ex squatum utrinq. pondus staret, reuerti ac pani superaddere aliquid,quod praeponderaret sibi imperatum, si multorum criminum ingentes p naScuperet euitare. itaq. cum valetudinem recuperasset, quae auare congesserat, liberaliter effundendo, nihil sibi reliqui fecit, nisi spem aeternaea Deo remunerationis. Quod si latum per vim extorta valuit eleemosyna, ut paenitentiae tempus homini antea ab omni pietate alieno obtineret, quanti meriti misericordiam benigne exhibitam apud Dominum futuram egistimamusλBartholom

Turritan. Ffundatione

ac consecratione Eccle

fc S. Gavi

l ni, que fuit

ficta anno

s cc CCCXVII

die iv. Maiici impressa

eii Romae

Marullas si

14쪽

Marulus si

Et de eodelib. I. cap. 2

misericordia laudib.

Haec est virtus,quae Cornelio Centurioni, cuius eleemosyn ascenderat in memoriam in conspectu Dei, etiam si gentili Angelum de csio , Petrum ab Ioppe usque Caesaream euocauit, dignum utiq. reddens qui angelico colloquio perfrueretur , a principe Apostolorum &Ecclesis baptizaretur, aspiritu Sancto ante baptis. mum visibiliter illustraretur.Eadem de causa,& beatum Eustachium tradunt ex ethnico Christianum factum, eX Christiano martyrem,immortalitatis palmam assecutum. Caesaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus cervi,que venando insecutus fuerat, Cust 1 s T v M in cruce fulgentem videre meruit ; quidum ob ipsius erga egentes beneficia,ei se apparuisse diceret, & mystaria veritatis reseraret,credentem baptizari iussit, ut qui charitate miseros complexus erat, di gnus fieret,qui inter vere beatos reciperetur. is in istis illud Esais oraculum manifeste expletum non intelligit3Si effuderis est trienti animam triarn, & animam aD flictam repleueris,orietur in tenebris lux tua. In tenebris enim crasss gentilitatis versalites, misericordia sunt assecuti, ut lux eis euangelicς veritatis tostenderetur:

Sed&iratum Deum iam q. ad ulcisceda scelera nostra paratu, nihil magis placat quam misericordia. Hinc Raphael illa viri q. Tobiae de eleemosyna dicebat: Elee mosyna a morte liberat,&ipsa est quς purgat peccata,&facit 1uenire misericordia

& vitam sternam. Salomon autem, Munus,inquit, absconditum eXtinguit iraS,S donum in sinu indignationem maximam. Nabuchodonosor Rex gentilis erat, qui&humanae fragilitatis oblitus omnipotenti Deo aequari volebat,cum q. hoc praediceretur quod regno eiectus cum bestiis vitam esset acturus seleemosynis tamen

mutari quodammodo iudicium Dei,& iram placari posse intellegit, Daniele dicente: Peccata tua eleemosynis redime; &iniquitates tuas misericordiis pauperum,sorsan ignoscet tibi Deus. Quae verba cum in omnes peccatores conuenire possint,

non de iis accipienda sunt, qui in flagitiis obstinate herent immersi, sed de iis qui emergere ac p nitere volunVana enim,& impudes esset fiducia, si quis peccata labdeserens,ea se eleemosynis redempturum crederet, quasi vero porrecta stipe corrupi posset Deus,ut scelera non puniat. in hoc hominum genus illud Apostoli conuenit,An ignoras,quod benignitas Dei ad paenitentiam te adducitΘTu autem secunduduritiam tuam,&corimps nitens thesaurizas tibi iram. An non igitur vere a Salomone dictum est: Sicut aqua extinguit ignem,ita eleemosyna extinguit peccatum ΘVerum id quidem quam quod verissim una jsed ut aqua

extinguat ignem, non addas ligna, non flatu prunas eXcites oportet; alioquin crescente incCndio, maioris flammae calore consumptus humor evanescet. Date Cleemosynam,& ecce omnia munda sunt vobis,ait C Η Η 1 s T v s; si paenitentiam egeritis, intelligedum est. Nam idem alio loco: Nisi paenitentiam,mquit egeritis,omnes

si in iliter peribitis. Virtus est misericordia,& insignis quidem, atq. diuina. QUOMO do autem virtutis nomine digna esset, si faueret vitiisλsi licentiam peccandi prestaret Z Porro quia virtus est, non delinquentes adiuuat; sed paenitentes emundat. Quare D. Iacobus cum dixisset: Religio munda,&immaculata apud Deum,&pa trem hςc est, visitare pupillos,& viduas in tribulationibus eorti,adiunXit statim,ne mutila esset definitio, & immaculatum se custodire ab hoc s culo. Condonantur ergo misericordis peccata,quia diuina bonitas mouetur ad gratiae suae subsidiueis largiendum , qui fuerint misericordes. Hsc gratia,&ne in posterum peccata committantur,adiuuat,& ut ab iis, quς iam commisimus expiemur. Hoc innuebat Apostolus, cum ad Hebreos scriberet, Beneficentis & communionis nolite obliuisci, talibus enim hostiis promeretur DeuS. Quis igitur cum suminam in se ad aliquod genus viiij procliuitatem agnoscat, Vt illud sortiter superare possit misericordiae armis instrui,ac muniri recuset ρ De hac enim scriptum est: Super scutum,& super lanceam aduersus inimicum tuum pro te pugnabit. Sive igitur libidinis facibus inflammaris, seu stimulis auaritiae pungeris, seu

15쪽

seu seruore initidiae, alit superbiae vento agitaris, seu alterius peccati ten Iatione Oppugnaris,uirtutem hanc praeclarissimam amplectere,&cum propheta dicito.Mise ricordia mea,&refugium meum. Frange esurieti panem tuum, ut dicit Esaias, quia tunc inuocabis,&dominus exaudiet, &clamabis, & dicet, ecce quia misericors sum dominus Deus tuus. Aderit Deus homini misericordi adiutor, ut vim diaboli carum impugnationum vincere,ut in virtute proficere, Ut in gratia maiestatis suae

conseruari possit,eleemosyna enim viri, inquit sapiens, quasi sacculus cum ipso, &gratiam hominis,quasi pupillam conseruabit. Iam expiatis peccatis , daemone superato, diuina gratia in nobis allista quid am plius a misericordia desiderare possumus, nisi ut Deo nos offerat pro innocentia suscipiendos, pro iustitia remunerandos λ Hoc ita futurum Regius Psaltes testatur, dum de beato viro canit: Dispersit dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum seculi,cornu eius exaltabitur in gloria, ut intelligamus per charitatis beneficientiae q. opera aditum nobis ad caelestem beatitudinem aperiri. Quod idem aperte C A R I s τ v s in Evangelio praediXit,cum se ijs qui misericordes fuerint dicturum in nouissimo die pollicetur. Venite benedicti patris mei, percipite regnum,

quod vobis paratum est a constittitione mundi. Quam sententiam quoniam infra in extremi iudicii explicatione sumus uberius tractaturi, ubi locus poscit, ut quaeramus cur potissimum de mis ricordiae operibus rationem caelestis iudex est requisiturus, finem huic narrationi imponemus, spem

rates in Domino satis ex his, quς diximus,pium Christianu ad eximia

misericordiae virtutem complectendam in uniuersum esse animatum . Eetii. a 9. Psal.III.

16쪽

Di misericordia operis.

DE PIIS MISERICORDIAE

OPERIBUS EXHIBENDIS

Loci quidam communes.

ibidem.

Prouer. I. Prouer. 28.

Et omnino indigens & mendicus non erit inter vos, ut benedicat tibi Dominus Deus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas ciuitatis tuae in terra,quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertate deuenerit: non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum sed aperies eam pauperi. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi, Ut aperias manum tuam fratri tuo egeno, S pauperi,qui tecum lucisatur in terra. Ex substantia tua fac eleemosynam,& noli au ertere faciem tuam ab ullo paupererita enim fiet, ut necate avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita ello misericors si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri mide Praemium enim bonum tibi thesaurigas in die necessitatis. Eleemosyna ab omni peccato & a morte liberat, &non patietur anima ire in tenebras. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam. Bona est oratio cum ieiunio: & eleemosyna magis quam thesauros auri recondere. moniam eleemosyna a morte liberat, & ipsa est quae purgat peccata,&facit inuenire misericordiam & vitam aeternam. Et filijs vestris m an dare,ut faciant iustitias & eleemosynas. Dispersit,dedit pauperibus iustitia eius manet in taculum sieculi. Honora Dominum de tua substantia,& deprimitijs omnium frugum tuarum da pauperibus,& implebutur horrea saturitate,& Vino torcularia tua redundabunt. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,& ipse clamabit,& noexaudietur.

Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit

penuriam .

Ignem

17쪽

exhibendis.

Ignem ardentem extinguit aqua, &eleemosyna restitit peccatis.

Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes: oculos tuos ne transuertaS a paupere: animam esurientem ne despexeris, & non exasperes pauperem in inopia sua: ab inope ne avertas oculΟS tuoS.

Cor inopis ne afflixeris,& non protrahas datum angustianti. Rogatio em contribulati ne abijcias,&non auertas faciem tuam ab egeno. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam,& redde debitum tuum, responde illi in mansuetudine.

ibidem. ibidem.

Omnis misericordia facit locum unicuique secundum meritum operusuorum.

Conclude eleemosynam in sinu pauperis,& haec pro te exorabit ab omni malo.

Eleemosyna viri,quasi sacculus cum ipso, & gratiam hominis quasi pupillam conseruabit postea resurget retribuet illis retributio

Date, dabitur vobis: mensuram bonam'confertam, & coagitatam& su pereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis,remetietur VobiS.

Dorcas erat plena operibus bonis,& eleem osynis.

Marulus L

Erat Cornelius eleemosynam multam faciens. Isaacius Angelus Imp. Graecorum in templa ac monasteria liberalissi

mus fuit,quae ruinosa sussulsit,vetustate deformata 1ncrustationibus& picturis illustrauit,& magna hebdomada,quae Pascha praecedit, Viduas eleemosynis,& pauperes virgines dote iuvabat. Germanus Altisiodiorensis Burgundiae praefcctus una cum Uxore reli-

Marulus L

gionis voto sitscepto,magistratum ultro deposuit, S opes suas pauperibus erogauit. Gallicanus vir fortissimus Christianus factus, dignitatis suae abiecit insignia;& quae stipediis ac victorijs parauerat, pauperibus elargitus est. Marul lib. I .cap. 2.&sabeli .llb a. cap. I. Lupus Senonum Archiepiscopus regia stirpe natus, opes suas pauperi bus elargitur. Marulus lib. I cap. I. Epiphanius Salaminensis Episcopus facultates suas pauperibus distri buit. Ad hunc ut communem oeconomum pecuniae pro pauperib. mittebantur, cumque aliquando aerarium esset exhaustum,incerto auctore loculi auro pleni in eius aedes illati sunt. Soetomenus lib. 3.

cap. I 4.

D. Cyprianus Aser a Caecilio ad fide vocatus,vt D. Hieronymus ait,omnes sitas opes pauperibus donauit, idem que de eleemosyna sermonem elegantissimum inter ingenij sui monumenta reliquit.

I cap. a.

Clemens

18쪽

De misericordiae operibuae

Clemens prinius Pont. etiam in longinquas regiones indigentibus sub sidia transmittebat, & neminem qui ad fidem venisset mendicare passus est Marulus lib. 1 . cap. z. quo loco plurima alia habet exempla aliorum. Homo Constantinopolitanus Christum, qui manet in omnem aeternitatem, curatorem filij eligens,pauperibus, omnia sua bona eroga

uit.

Perinde filius egens relictus, a viro ditissimo filiam in matrimoniu accepit,quo factum, est ut magis quam antea abundaret. ex Prato spiri

tuali,cap. I O I.

Ethnicus homo quinquaginta aureos pauperibus erogans trecentoS ex pretiose lapide in piscis utero reperto retulit: quo factus e1t Christia nus. lege in Prato spirituali,cap. 18S . Moscus mercator Tyrius quinque auri libras pro eleemosyna elargitur, qua carcere ereptus est,& pristinae restitutus dignitati Pratum spiri

tuale,cap. 1 86.

Euagrius philosophus afvnesio Cyrene episcopo sacro lustratus laua cro trecentoS aureos offert pauperibus distribuendos, chirographo accepto ab episcopo, quo pollicebatur se in futuro saeculo rettituturum. Res ita acta est. Moritur Euagrius, qui tertio post funus die ei visus est, fassus . se debitum recepisse Reseratus tumulus toto populo spectante, atq. in eius manibus chirographus hac subscriptione repertus. Ego Euagrius philosophus tibi Sactissimo Domino Synesis episcopo salutem. Accepi debitum in his litteris manu tua, satis fa ctam q. mihi est,& nullum contra te habeo ius propter aurum, quod dedi tibi,&per te Christo Deo ac Saluatori nostro. quod chirographum in Cyrenensi Ecclesia inter reliquias haberi in vasis sacris testatur Leontius Episcopus in Prato spirituali, cap. I93. De operibus manu exercendis in pauperum subsidium, lege Marulum, lib. 3 cap 9. De Spiridonis eleemosynis,lege Euseb. lib. I O. cap. 3.& Socratem in tri

partita,lib. I. cap. Io.

Ephraem apud Edessenos 3 oo. messes famis tempore parauit: Nicepho rus,lib. 9.cap I 6.immo&agri concessi sunt a Valente Basilio ad hoc

munus exercendum. Niceph. lib. I I. cap. I 8.

Legendae sunt orationes tres V. Gregorij Nissent magni Basili j fratris, de pauperibus amandis,&bsenignitate complectendis: quarum alte ra tota posita est in interpretatione eoru verborum Euangelij , quatenus uni ex his fecistis, mihi fecistis. in haec ipsa verba D. Chryses in cap. 2 s. Matthaei homilias scripsit, quas habet

19쪽

exhibendis.

habet tomo Σ . Iuorues operum: qui etiam legendus est passim sua praecipue Lucae 16. Vbi habis ea de re quatuor homilias, tomo 3 .habet sermones du0s de eleemosina,& alterum d misericor 3μtomo 4. habet plurimos alios sermofies eadem de re. Isidorus de diuitiis & eleemosyna elegantissime loquitur, lib. 3 :ae sum-

D. Augustinus tapesed videndus in tract 3 i. in Ioan . ubi explicat illud,

Si quis mihi ministrat, me sequatur.& eiusdem temporibus D. Paulinus,qui re&verbo eleemosynam faciendam docuit,legendus est in epilist. de gazophilacio. Ambrosius etiam scribens de D. Laurentio lib. I. ossic. cap. i. d. epist. 3 6. lib. 6. ad Sabinum,laudat D.Paulinum 'b eleemosynas erogatas: quod idem facit D. Augustinus lib. I . de ciuitate Dei. cap. t o. in D. Hieronymus in epist. ad Paulinum de institutione Mona. tomo 1. praeclarum eius factum in redemptione captiuorum D. Gregorius Ρόntilibo .dial. cap. 1.pulcherrime descripsit.

20쪽

operum Misericordia tum corporalium tum sym-

tualium ex DYho. a. a. ι' II. art. a. Interior, cui praesto

i sumus alimento.

commis corporisomnaa ope. ra misee,ricordis de sumutur ex rebus proxi mo necessariis, qus sui Sicco unde est esurietes pascere.

Humido. nde en potum dare sitientibus. Vestitum unde en operire nudos. Exterior etptinet ad i Du vivis, s Habitatione 'unde est ho pi λ tio peregrinos excipere.

agros inuisere. Externa cui' generis est redeptio captiuom. Pon hane vita unde essepelire mortuor. D num,quod a Deo imploramus oratione. Speculatiui isti docemus igna

ros .

I Intellectus A n i,cui necessariues auxilium

Practici νnde est consilium. II Voluntatis , praesertim intri itia unde exi. stit consolatio. I Peccantis unde est correptio Dei qui non est penes

mi trifaria. II Eius in que

remissio offensae. III Id quod actum cosequitur unde est ferre desectus.

SEARCH

MENU NAVIGATION