Icones opervm misericordiae cvm Ivlii Roscii Hortini sententiis et explicationibvs : pars prior eorvm qvae ad corpvs pertinent

발행: 1586년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

Tars postferior Enarratio ultima. III

vi illi ditiores fieri velint,eX eo quod tu conferre potes in opibus. Causam enim natura praestat non gratia. Et paulo post: Consideranda est in largiendo aetas,atq. debilitas; nonnunquam etiam Verecundia,quae ingenuos prodit natales, ut senibus plus

largiaris qui sibi iam nequeunt victum quaerere, similiter S debilitas corporis pro-plius est adiuuanda. Sexto,liberalem decet esse misericordiam . Turpe enim est misericordiam eXer' cere,&in ea id ipsum desiderari quod eius proprium est. Qua de re sic scribebat D. Paulus: Necessarium eXistimaui rogare fratres, ut perueniant ad vos, & praeparent repromissam benedictionem ,hoc est eleemosynam, non tamquam auaritiam , sed tanquam benedictionem, ut constet omnibus vos liberaliter non egere, ut solent auari coferre. Ac deinde causam assert cur liberaliter dandum sit. Hoc autem inquit dico,du i parce seminat, palce & metet: qui aute seminat in benedictionibus,idest copiose& liberaliter de benedictionibus, hoc est cumulate & abundanter metet. Et ne quam eXtimesceremus inopiam , quo minus in his operibus liberales essemus,subdidit: Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sussicientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,sicut scriptum est : Dispersit dedit pauperibus: iustitia eius manet in seculum saeculi.quod ipsum elegatissime Cyprianus: Si vereris,inquit, ne si operari multum coeperis, patrimonio tuo larga operatione sinito ad penuria rie redigaris,esto in hac parte intrepidus, esto securus, finiri non potest, unde in usus C A RI sae 1 impendi tur,unde opus caeleste celebratur. Nec hoc sibi de meo spondeo, sed de sacra rum scripturarum fide,&diuinae pollicitationis auctoritate promitto. Loquitur per Salomonem Spiritus sanctus,&dicit: Qui dat pauperibus, nunquam egebit: qui autem auertit oculum suum,in magna penuria erit. Quo ostendit liberales misericordes egere non posse. Septimo,misericordia illa Deo accepta est, quae ex i uste acquisitis est. Rapere enim ut eleemosynam des, furti crimen non eXcusat. In quo illa declaranda esset dubitatio,quae a Theologis copiose tractatur, cum multi sint, qui non bonis artibus Opes acquirant, eas tamen iuste possident; virum eX illis eleemosynam iuste dare possintὸHaud dubie iuste dant.Tales sun t histriones,meretrices, & alij generis eiusdem,qui tamen si in peccatis fuerint, non quidem ad gloriam sibi meritum, sed dispositionem aliquam dumtaxat diuina misericordia consequuntur.Quod vero Dominus aliquando commendauerit villicum iniquitatis, non hoc ideo quia aliena rapuisset; sed quia alienis bonis prudenter usus fuerat, fecit. Qua parabola docere voluit, ut villicum imitati ,ea inter pauperes distribuamus, quae nobis ad usum necessaria non sunt, quaeue nostra proprie dici nequeunt; ut illi postquam a villicatio ne nostra amoti,hoc est, hac vita mortali perfuncti fuerimus,in aeterna nos recipiat

tabernacula.

Octauo,misericordia conandum est, ut fiat in gratia Dei & in charitate; quod illis verbio admonet Apostolus: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultateSmeas,& si tradidero corpus meum ita ut ardeam , charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Haec communis est vox Sanctorum dicentium tum eleemosynas profuturas cum abiectis vitiis nouae vitae rationem intuerimus.Cum audistis ait

Augustinus omnia malefacta eleemosynis redimi, nolite hic intelligere ut intelli gunt quidam peruersi: Eleemosynae enim possunt tibi prodesse ad delenda peccata

praeterita si mores mutaueris. Si autem in eisdem malis perseueraueris, eleemosynis tuis non corrumpes iudicium Dei: quod aliis attigimus locis in operis totius cursu. Satis fuerit hic breuiter adnotasse, non ut homines,qui in statu aliquo peccati reperiuntur, ideo ab eleemosynis largiendis, & piorum operum usu abstineantUrco- memorasse,cum misericordiam aliquam esse dispositionem ad consequendam Dei gratiam , ut a peccatis liberentur, certii sit: quod lector videre poterit in tertia cXpli

c. Considerada. dist. 86.

itide ex lib.

de of ic.

142쪽

I Ia oper. miseri .spiritualib. Ena ratio ultima.

Hom. s. in Evang.

l catione,quo loco id copiose tractauimuS. Postremo Si ultimo notandum,bOnam Voluntatem eXercendi misericordiam, i cum aliud fieri non potest,conditionem Unicam es e, quae Omne misericordiae me ritum complecti possit. R egnum Dei scribit Gregorius tantum valet quantum ha bes. Valuit Zachaeo dimidium substantiae,Valuit viduae duobus minutis, valuit alte ri calice aquae frigidae. S ed fortassis nec calix aquae frigidae suppetit qui indigeti pre- beaturλEtiam hoc securitatem nobis promittit sermo diuinus. Redeptore etenim nato caeli ciues ostesi sunt qui clamarent, Gloria in excelsis Deo,&in terra pax ho minibus bonς voluntatis. Ex quibus patet quam sit facile regnum Dei sibi comparare. Enitamur igitur omnes haec executioni mandare,qu edoctrina CHRI s T I,& Sanctorum exem plo,&natura ipsa dictante didicimus; de quibusque nos in extremo iudicij die C u R1 s Υ v s est interrogaturus, curemus'. CX eorum numero esse,quibus ipsius iudicis ore dicetur:Quoniam misericordiam cXercuistis, Venite benedieti patris mei percipite regnum,quod paratum est Vobis a constitutione mundi. quod nobis idem ille concedere dignetur,cuius misericordia regnat in Deculum s culi.

EX Typographia Bartholomaei Bonsa lini,

In via Peregrini. M. D. LXXXV

SEARCH

MENU NAVIGATION