Icones opervm misericordiae cvm Ivlii Roscii Hortini sententiis et explicationibvs : pars prior eorvm qvae ad corpvs pertinent

발행: 1586년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

112쪽

FERRE PATIENTER INIURIAM

EEMFACIENTES PATIENTER SUSTINETIS HAEC EST GRATIAM

113쪽

AD QUINTAM

A Moses, in Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel Cumque clamaret omnis multitudo, te lapidibus eos vellet opprimere ; Ait Moses ad Deum : Dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem mi

sericordiae tuae. Et Num. I 2.16. 2 O. 2 I. Orat pro ingrato popu

lo,& pro Maria, quae sibi detraxerat ut Marul. etiam scribit lib. 3.

cap. 3

B Iob perdita om ni substantia, filijsq. interemptis, corruens in terram adoravit 6 dixit: Nudus egrestus sum de Vtero matris meae, nudus reuertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedi

C Absit gloriari nisi in cruce.

D Apprehcndit Pilatus Iesum, d sag ellauit. E Et baiulans sibi crucem,eXiult. F Expuerunt in faciem eius,& colaphis eum ceciderunt. G Plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius. H Magistratus templi, & principes sacerdotum conuocanteS Apostolos caesis denunciauerunt omnino ne loquerentur in nomine Iesu, dimiserunt eos. illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilij, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. I Dixit Rex Israel ad Eliseum , cum vidisset eos, qui Venerant ad capiendam h liseum. Nunquid percutiam eos pater miξ & ille ait, non percuties - sed pone panem, aquam coram eiS,Vt comedant,& bibant,& vadant ad Dominum suum.

114쪽

l δ - De operibus misericordiaspiritualib.

INIURIAS PATIENTER

FERENDAS ESSE

EXPLICATIO V.

V u A u Aa fit imbecillitate naturae, ut variis desectibus sit biecti simus: qui etsi sine culpa, ac praeter intentionem nonnunquam esse dignoscuntur , ita tamen molesti esse solent, ut eos alter in altero aegre pati possit. Quin etiam ob id, in quo aliquis nullam nos offendendi priae tulit voluntatem, ac si peccat sola imprudentia, aut simplici quadam negligentia peccat,ita plerunq.eXcandescimus, ut Omni abie cta patientia, ad eum odio prosequendum impellamur. Hinc factum est, ut quidam ad huiusmodi imperfectiones nomen iniuriarum extenderint, non quod re vera es tanquam iniurie in nos a proximo erilit tantur: sed quoniam haud secus ob eas impatientia nostra eXacerbatur, ac ii nobis illata esset iniuria. Hanc delicati mollitiem animi communis societatis perturbatricem diuina misericordiar virtus fr nare studet. Vt autem quid hoc misericordiae opere a nobis postulatur, perspicue intelligamus, Varias nobis ante oculos hominum imperfectiones proponamus oportet, inprimisq. consideremus, quae illa sint,& quam leuia, quae nos ad iracundiam, & impatientiam irritare solent. Horum igitur defectuum,quibus obnoxij sumus quidam in corpore, quidam in animo,ac moribus spectantur: in quibus non tolerandis inde nascitur impatientia, quia homines, qui illis subiecti sunt contemptu dignos existimare solemus. Obvius fit tibi aliquis, aut oculo, aut pede, aut humero laesus:& si nihil aduersus te admisit, spernis tamen, & irrides, & auersaris. At humanae sunt hςc infortunia viis, &incommoda, non contemptu, S irrisione, multoque minus odio, sed miseratione prosequenda. An non sub deformi corpore pulcher quandoq. animus latet, ut sub sordido palliolo sapiet iaὶ An non omnes ad Dei ima- i. o. ginei a Conditi ,& precioso C Η R i s T i sanguine redempti sumtis Omnis caros eanum,& omnis gloria eius quasi flos agri, inqtiit Esaias. Quare sicut ob pulchritudi nem corporis vanum est gloriari, ita eius deformitates stultum est reprehendere. Illud potius videndum est, ne tu,qui corpus in altero distortum aduertis, minus recto sis animo, ne interna cscitate offusus, exteriore proximi albugine offendaris; ne claudicans in obseruatione mandatorum Dei,alienos gressus frustra consideres,ne distortis naribus ad foetorem scelerum sentiendum,quod nihil ad rem animς facit, in altero ridendum putes, ne denique peccatorum scabie,&impetigine inquina tus, aspectum corporali labe infecti hominis abhorreas. Vt igitur nec medicuS .e

groto succenset, nec CH R 1 s T v s variis affectos morbis unquam refugit, ita nos

eiusmodi in fratribus nostris turpitudines corporis miserari debemus. Sed sunt alis animi,ac morum imperfectiones,&quidem pro ita geniorum disti- militudine non minus frequentes,quet acrius nos pungunt, ac concitant,efficiuntque

115쪽

Tars posterior Explicasio V. S ,

que, ut alter alteri vel leuissimas ob causas indignetur. Atque ut quidam sua sponte grati,& amabiles nascuntur,qtii licet nullos nos sibi beneficio devinxerint;tamen ut plurimum ab omnibus diliguntur : ita aliorum est infelicitas quaedam, ut quidquid agunt, loquuntur , conantur, infestum,atq. odiosum videatur. Erga hoc vitimum genus hominum ita nos affectos esse conuenit, ut quam illis natura amabilitatem negauit,charitate suppleamus. quam nos C A R I s T v s edocuit; Hoc est praeceptum meum, inquit ille,ut diligatis inuicem; &in hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectioneni ad inuicem habueritis. Nunquid igitur naturae imperfectio nos contra proximum concitabit, perfectio gratiae non ad eundem tolerandum inflammabit Nunquid non unus pater est omnium nostriim, inquit Malachias3 Quare ergo despicit unusquis'. fratrem suum λC H R i s et vs quidem caelestis doctrinae magister illam aliquando nobis egre giam admonitionem tradidit. Videte ne cotem natis unum eY his pusillis. Qui sunt

pusilli, nisi qui vel ob ignorantiam, vel ob simplicitatem, vel ob rusticitatem, vel

alia qua uis de causa magis despiciendi videntur λ Ideo addit CAR1s T vs duas rationes,ob quas nullus a nobis est contemnendus : una est, quod quisquis rationis particeps creatur, praeclara angelorum custodia a Deo est honoratus. Dico enim VObis,ait,quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in caelis est: quasia maiori ad minus argumentando dicere velit: Si a Deo omnipotenti proximus tuus quantumuis pusillus,ac minimi pretij videatur,non contemnitur, qui angelos

ad eius custodiam deputauit;quid te hominem homini facere par est 3 Si ipsi angeli,

te digniores,homini ministrare non recusant; cur tu aequalem aequalis despiciasὸ Secunda ratio, qua nos ad proXimis compatiendum CAR 1 s T v s incendit illa est;

quia eos sic Deus dilexit; ut pro eorum salute filium suum unigenitum daret. Venit enim inquit, filius hominis saluare quod perierat, videlicet non magnos tantum; sed etiam pusillos. Si igitur C A R 1 s T v s totius humani generis peccatis grauissi mis compassus est; cur nos contemnamus hominem, pro quo ille seruando homo fieri,ac semetipsum dare,&graitissima perferre supplicia dignatus estὸHoc Apostolus ad Romanos scribens e&presse praecipit; Noli contristare,& perdere fratrem

Verum quia praeter illam,quam diximus,quasi naturalem inamabilitatem pecu liares quaedam sunt imperfectiones. quas in fratribus nostris aegre patimur, quae it 'lae, ac cuiusmodi sint attingere opere pretium erit. Quatuor omnes conflamus elementis terra,aqua, aere,& igne, quorum illae sunt propriar singulorum facultates, siccitas terrae,frigus aquar,humor acris,calor ignis . Horum varia mistio cum in ceteris animantibus,tum in homine maXimas & corporum & morum diuersitates facit. Ac proinde,prout alicuius elementi maior, minorue vis in nobis existit, ita in genia,animi q. inclinationes dissimiles trahimus.Praeualet in aliquo fertior igneus; iracundum faciet; est enim celer,actuosiis, pertinaX ignis. Aqueo aliquis humore abundat,frigidus & tardus erit: Pigrum enim est', contradi umq. frigus: Aerea natura,quae multum spiritus habet laetitiam secum affert: Terrena,quae grauis est & one rosa grauem quoq. δἴ tristem animum reddit. In his igitur corporum, animorum q. varietatibus, ita experientia compertum est eos maxime inter se amicitiam colere, qui similem elementorum coagmentationem habeat: eos vero se inuicem minime patienter tolerare,in quibus pugnantes inuicem eorundem primorum corporum qualitates dominantiir. Ideo,ut ile ait, Oderunt hilarem tristes,tristemq. iocosi &homo placidus,ac mitis de iracundo male sentire solet; & iracundus a miti & placi do abhorrere.Quod tanto magis accidit, quia unusquis'. in eo, ad quod natura pro .cliuior est, excedere solet, qui eYcesitis ut non semper peccatum sit, imperseelio tamen quaedam existimetur; eaq. ijs, qtii dissimili ingenio sunt, morosa ac permolesta.

Contra

116쪽

δ De operibus misericordia L irituatib

Isid. lib. I. de summo

bono a

Tob. Contra eiusmodi imperfectiones impatieti animo irritari, omnino est ab humanitate,& a ratione alienti. Nemo, inquit Seneca, naturae sanus irascitur. Quid enimi mirari velis non in siluestribus dumis poma pendereZQuid si mireris spineta,sentes q. non utili aliqua fruge compleri λ Nemo irascitur ubi vitium natura defendit.

Praeter naturales vero imperfectiones,aliae sunt nec numero pauciores, nec minus

patienter ferendae,quas non ab ingenita complegione, sed vel a tenerae educationis initiis trahimus, vel paulatim annis crescentibus hinc inde hausimus & arripuimus. Quae nobiscum cum educatione vitia creuerunt, difficillime avelli possitnt, quo magis eorum miserendum est. Quae hinc inde arrepta sunt, varias causas habere possitnt: Aut enim exemplo similiter peccantium,aut perperam docentium disciplina inducta sunt,aut ex morbo aliquo, corporisve iniuria suscepta, aut paulatim praua consuetudine nobiscum consociata, aut qualibet alia via in animos nostrosita irrepserunt,ut eis grauiter,ui vel amoris vel alterius passionis opprellis,maxima miseratio debeatur. Haec est materies huius operis. Hic quintus est fructus Christianae misericordiar, ut horum generum, seu vitia dicere velimus,seu defectus, non tanquam iniurias hostiliter auersemur,sed tanquam communes humanae fragilitatis imperfectiones patienter in proximis nostris feramus. Huc illud B. Pauli spectare scripsit Doctor Angelicus: Alter alterius onera portate,&sic adimplebitis legem C u R 1sΥ1. Non est haec parita huius operis laus, quod per illud Custis r 1 legem adimpleri testatur Apostolus. re est autem lex Cust is i 1,nisi illa,de qua discipulis suis aiebat Hoc est mandatum meum,ut diligatis inuicem; & mandatum nouum do vobis,ut diligatis inuicem,sicut dilexi vos.Ergo,si onus alterius patienter portans adimplet legem CuR 1sT I : quis dubitet eum, qui ferre nolit,idem a C A Ri s et o latum sanctae cha'ritatis praeceptum violareλHaec igitur prima sit consideratio, qua ad hanc misericordiae partem eXequeda animemur, ut cogitemus in eo nos Custis ro obedire, qui mandatum charitatis,tanquam nouum ac proprium prςceptu de caelo attulit.Quod

praeceptum sine eiusmodi desectuum in ceteris tolerantia,minime impleri posse D.

Paulus edocuit. Altera consideratio, ut ad nosmetipsos aciem mentis conuertamus, ac in memoriam reuocemus duo illa ethnici quide oraculi,sed saluberrima verba : Nosce te ipsum; nam si nosmetipsos cognouerimus, haud dubie non minoribus nos quam ceteros vitiis,seu naturalibus, seu aliud e profecitis,subiectos videbimus.No odio prosequetur hilaritatem alterius,qui ne sua damnetur severitas, ac tristitia formidabit. Feret paulo effusiorem risum adolescentis tardus ac criticus seneX. Feret adolesces morbosum senem, aut tussientem,aut aegre se ad vitae officia commouentem : vivacis deni q. vir ingenij tardo atq. hebeti, bene moratus rustico,doctus ignorati,CXer citatus ineXperto, recte agens erranti compatietur. Sed heu quam verum est illudi sidori: Multi aliorum vitia cernunt,sua non aspiciunt;&cum ipsi maXimis criminibus obnoxij teneantur, peccata minora fratribus non dimittunt. Contra quod genus hominum merito CAR I s r v s exclamat; Hypocrita, ei jce primum trabem

de oculo tuo,& tunc videbis ei j cere festucam de oculo fratris tui. Tale quippiam secum animo reputasse credibile est Moysem Abbatem in deserto Scythiae celeberrim um: qui accitus, ut sen tentiam contra fratrem ferret, qui peccauerat , Venit saccum arenae plenum tergo gestans;& rogatus quid illud esset: peccata sua esse dixit, quae vix sustinere valeret, ne dum aliena iudicare. Quod alij, qui aderant audientes, fratri poeniteti veniam indulgere,quam poenam infligere maluerunt,dum considerarent, ne se quidem sine peccatis esse. Tertia consideratio, qua patientes reddi possiimus ad imperfectiones fratrum sustinendas, est, ut naturalis illius legis memores simus, quam Tobias senior filium

suum docebat: Quod ab alio tibi oderis fieri,vide ne tu aliquado alteri facias.Quam legem

118쪽

De operibin misericordia

Hebr. q. u. 12.tibus corruptuS.

Et certe sicut infelicis valetudinis argumentum est, ad quamlibet leuem auram in morbum incidere,ita obleucin quamlibet occasionein, patientiam absjcere ,&contra proXimum exasperari, magnum argumentum est animς spiritualiter gro tantis. Curemus igitur deseditis & imperfectiones, quς sunt in proximis nostris squo animo perferre, nec hostes peccantibus simus , sed potius correctores. id si fecerimus, miserebitur quoq. nostri clemetissimus Saluator noster, de quo ad Hebr os Paulus ain Non habemus Pontificem,qui non possit compati infirmitatibus nostris. autem infirmitates tot, tantsq. sunt,ut nullus se sanum ac penitus ualentem affirmare possit. Dicente Davide: Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum; non est usque ad unum.

120쪽

PORTATE. ET SIC

ADIMPLEBITIS LEGEM CHRISTI EPISTOLA AD LATAS CAPITE

SEARCH

MENU NAVIGATION