Icones opervm misericordiae cvm Ivlii Roscii Hortini sententiis et explicationibvs : pars prior eorvm qvae ad corpvs pertinent

발행: 1586년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

AD SE TAM

A Mortuo Iacob,timentes fratres Ioseph, mutuo colloquentes, ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, in reddat nobis omne malum,quod fecimus, mandauerunt ei dicetes, Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur,ut haec tibi verbis illius diceremus; Obsecro,ut obli viscaris sceleris fratrum tuorum. Quibus auditi s, fleuit Ioseph, Nolite timere, ego pascam VOS, &paruulos vestros consolatus t ei teOS. B Lapidabant Stephanum inuocantem & dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum. Positis autem genibus clamauit Voce magna dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. C Pater dimitte illis, Non enim sciunt quid faciunt. D Si offers munus tuum ad altare, de ibi recordatus fueris , quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare,& vade prius reconciliari fratri tuo: & tunc veniens offeres

E Domine quoties peccabit in me frater meus, & dimittam ei, Vsq. septiesZDixit illi lesiis: Non dico tibi us'. septies, sed us'. septuagies

septies. F Patientiam habe in me,& omnia reddam tibi. G Cum adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius,& misericordia motus est,& accurrens cecidit super collum eius,& Osculatus est eum H Iratus Dominus eius, tradidit eum tortoribus, quoadus'. redderet uniuersum debitum : sic & pater meus caelestis paciet vobis, si non remiseritis unusquis fratri suo de cordibus vestris.l Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet & Vobis pater ve-1ter caelestis delicta vestra: si autem no dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata Vestra. Κ Locuta est Mariau Aaron contra Moysiem,&ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix : clamauitq. Moyses ad Dominum dices:

Deus, obsecro, sana eam. L Esto consentiens aduersario tuo cito, dum es in Via cum eo ; ne forte tradat te aduersarius iudici, S iudex tradat te ministro,&in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem.

122쪽

De operibin misericordyaspiritualib.

INIURIAS ATQUE

OFFENSAS DIM 1 TTENDAS ESSE

EXPLICATIO VIL

UT E R res homi in i in vita maxime arduas, atq. difficiles est remissio offensarum,a quibus inustus dolor ita intima mente eXaestuat, ut dies noctesq eam quiescere non patiatur,nec quicquam aliud cogitare sinat, nisi vindietam,qua proximo, a quo laedi stimus malum pro malo reddamus.Graue certe vitium,tantoq. periculosius, quod ei communis multorum, qui vulgo prudentes habentur, sententia suffragatur perperam iudicantium, actum esse de honore Si existimatione eius,qui offetasam tacitus tulerit, atq. impunitam iniuria in abire permiserit.Longe secus C hristiana pietas docet,quae nos, ut inimicos diligamus,admonet, vi q. non patienter solum mala per eos illata toleremus,verum etialiberaliter condonemus. Seligamus igitur aliqua tum ex sacris scriptoribus, tum ex diuinis literis,quae ad peruersam hanc mundi opinionem repelledam &inaner' hunc naturae affectum placandum,facere videntur. Duplex est genus offensae, quo homo hominem laedere potest,uerbi unum,alterum facti . Verbo laedit, qui aut absenti apud alios detrahit,aut coram praesenti conuicium facit . Hae iniuriae appellantur, proprieq. contra honorem ,& eXistimatio. nem dirigussur.Facto offendi potest quis tripliciter,aut in persona, Vtictu, verbere, vulnere,aut in re, ut furto & bonorum externorum laesione ; aut in honore, ut in coni ligatae adulterio;aut defloratione virginis familia aliqua dehonestari existimatur:omnimoque damna coniunctis personis illata, quasi nosmetipsos laeserint, nostra ducimus.Ex quo fit ut ad ulciscendos affines,& consanguineos vehementer humanus animus incitetur. Haec omnia uno offensis nomine comprehensa damna, dimittere salutare est opus misericordiae, C A R 1 s T I in primis nobis S doctrina & exemplo commendatum. Doctrina commendat,cum odium inimicorum prohibet: Diligite, inquit, inimicos vestros;benefacite ijs,qui oderunt vos; benedicite maledicentibus vobis,

orate pro calumniantibus vos . Ac statim paulo post subdit: Si diligitis eos, qui vos diligunt,quae vobis est gratiaλSiquidem, & peccatores hoc faciunt Tandemq. concludit: V eruntamen diligite inimicos vestros, & erit merces vest ra multa, & eritis

filij altissimi, quia ipse benignus est supir ingratos & malos.

Saepe qtroq. alias idem caelestis magister ad hanc erga inimicos beneuolentiam, ac charitatem humanum genus est adhortatus. Sed quid necesse est in verbis recensendis longius immorari, cum exempla eius ad hoc nos incitantia praeclarissima habeamusλAn non toto eo tempore,quo cum ludaeis egit,omni ab eis genere iniu-

123쪽

riarum,atq. Ostensarum C A R I s T v stentatus estZEbrium,ac potatorem vini dixerunt eum , qui singularis nobis abstinentiae specimen praebuit, quadraginta dies,ac noctes in sblitudine ieiunando: Meretricum,& publicanorum ei conluetudinem obiecerunt,qui ideo in mundum venerat,ut non iustos,sed peccatoreSad poenitentiam vocaret Violatorem sabbathi s*pitis nominarunt eum,qui non soluere legem

venerat,sed adimplere . Miracula,qui diuina virtute patrabat, d monum prisidio,

ac potentiae attribuerunt.

Quas Oinnes,& quidem iniustissimas contumelias, cum ille maxima animi mansuetudine,ac patientia toleraret, voluit etiam grauissimos in corpore suo dolores noscra causa perferre: Lapidibus appetitus, colaphis percussus,flagris caesus, purpura ad ludibrium indutus, spinis pungentibus redimitus, in cruce suspensus, clauis transfixus, lancea vulneratus felle& aceto potatus ; eXtremum alto cum gemitu spiritum Patri tradens humanam salutem in medio terrae est operatus. Et in his quidem perferendis tantam patientiam prs stitit, ut non solum, quemadmodum apud Esaiam legimus,quasi agnus coram tondente se obmutuerit,uerum etiam mi sericordia erga ipsos interseetores motus, Patrem orauerit, ut eis quid facerent nescientibus, ignosceret. Merito igitur se nobis excellentissimum charitatis erga inimicos egemplar CHR1saeus verbis illis proponit: Discite a me, quia initissum& humilis corde. non e nihilo mundum condere; non solem,aut Lunam fabricare; non fluminibus terram irrigare ; non prata herbis, & floribus circum uestire; non mortuos suscitare doceo;sed mansuetudinem in primis,& humilitate cordis vos eX me velim ediscere,quae maxime in contumeliis,&offensis aequanimiter perse rendis elucet. Et a me,inquit, discite, a me nimirum, qui si aeterni Patris Filius, &rex Angelorum ob vestram salutem,exinanivi memetipsum, factus obediens ysq. ad mortem crucis s qui fieri potest, ut vos vermiculi, ut puluis, ac cinis, &foenum

arescens vel minimo dicto aut facto ad impatientiam prouocemini λ An non sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, & seruo sicut dominus eius λOptimi magistri vestigia secuti Apostoli, cum eos Principes sacerdotum , ac Pharisaei infestis animis persequerentur, ibant gaudentes a conspectu concilij, quoniam digni habiti erant per nomine I si s v contumeliam pati: ijdemq. non destiterunt ad eandem nos illatorum malorum patientiam iapenumero adhortari. Repetit Paulus verbum C A R i s et 1:Benedicite persequentibus vos:Benedicite,&nolite maledicere Inculcat Petrus exemplum Christi: C A R 1 s r v s passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum , ut sequamini vestigia eius, qui cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur: Tradebat autem tu dicanti se iniuste. Proponit Iacobus In excedem CH R1 sT 1 , Beatus vir', qui sus fert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam, quam repromisit Deus diligentibus se. Demum Ioannes quanto supplicio dignus sit,qui immi tem se proXimo, atq. vltorem praebet, aperte ostendit,cum dicit: Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est,& sciens, quoniam omnis homicida non habet vitam

aeternam in se manentem.

Tot igitur CuR 1 si I, Sanctorum q. adhortationibus ,&exemplis propositis, quid esto homo quod te tantopere ad iniurias ulciscendas inflammet 3Turbat animum eYcepti conuicij , aut damni memoria, haeret penitus infixus dolor, Crebra trahit pectus suspiria, tristis est frons , minax vultus, ardentes oculi, inquietae manus, & totum concitum corpus. Quid est quod te tantopere commouetλNum mihi, inquies ille maledicere ausus λ Non honoris mei, non meritorum, non astutium rationem habuit: Non feret impune: ulciscar vel cum vi' periculo contumeliam. Obsecro te quisquis es, qui ita concitaris , quid tibi accepta, si tantum in verbo consistit, obfuit iniuria 3 Etenim si vera est, haec tibi ex inimico utilitas nascitur, ut in vitiorum tuorum cognitionem adducaris. Quibus et sat 73.

cognitis

124쪽

ρ De operibus miser; cordia iritualib.

Luc. 6.

cognitis facile eueniet, ut ob inimici dictum refellendum, te ab eis omni studio reuocare coneris: Quo illud spectare videtur Diogenis responsum ; interroganti cuidam, qua ratione de inimico poenas stimere posset; Si te, inquit,bonum virum, ac laude dignum praestiteris . Quod si falsa est,ik odio conficta, ad te omnino iniuriano pertinet, nec eius aculeis extrinsecus admotis tangi ullo modo virtus, aut labefactari potest. Quare merito Seneca si magnanimus, inquit,sileris, nunquam iudicabis tibi contumeliam fieri. Tu de inimico dices: Non nocuit mihi, sed ani mum nocendi habuit. Miserandum est igitur potius hominis, qui contra proYimum iacit contumeliam, primum quia amentiam quandam Ostendit, dum in eo, in quo tibi nocere se cogitat, prorsus non nocet, aut vero etiam prodest . Ex quo verum esse cognoscitur Philosophi dictum aientis,Iniuriam insaniam esse eius, qui facit: cui similli mum alterum sapientis: Ira in sinu stulti requiescit. Debetur quoque eidem misericordia,quatenus in seipsum quodammodo fetiit, ac manus ini j cit. Siquidem virum stultum, ut Iob testatur, interficit iracundia: meritoque Diuus Hieronymus: Apud Christianos, inquit, miser est, non qui patitur contumeliam; sed qui facit. Et diuus Petrus,Si exprobramini in nomine Cu R 1 s T I,beati eritis, quia ipse clara voce proclamat:Beati estis,cum maledixerint vobis homines,&dixerint

omne malum aduersus voS,mentienteS propter nomen meum.

Sed fortasse dicas, maledicta, & conuicia, quae petulans lingua effundit facilius toleramus, Vt Vero graues aut in corpus, aut in rem, aut in honorem illatas ossensas obliviscar, fratris q. aut patris, aut coniunctissimi amici necem inultam relin quam , quomodo adduci possum Θ Huc maior patientiae vis admouenda est, ac fir. mandus animus cogitationibus illis, quae iracundiae esseruescenti quasi fraenosin ij ciant. Meditari hic C u R 1 sΥ v M, valet plurimum, qui,ut supra diximus, tam multa ab inimicis pro nobis patientissime perpessus est: idemq. ut faceremus m a. gnopere omnes est adhortatus. Terreat nos illa in Genesi pertinacis iracundiae detestatio : Maledictus suror eius,quia pertinax,& indignatio eius, quia dura. Cogitemus quantopere Deo vindicta per hominem facta displiceat: Hoc enim argu mento D. Paulus utitur: Date, inquit, locum irae: scriptum est enim: Mihi vindi ctam,& ego retribuam dicit Dominus. Qui ergo de altero ipse ultionem sumere vult,quasi Deo,quod suum est,prs ripit,sibique usurpat. Quod & Salomon prohibebat : Ne dicas, reddam malum pro malo,expedi a Dominum, & liberabit te. Hoc S. Abbas Philosius intelligebat: De quo in Vitis Patrum legimus, cum ei fratrum quidam,cupiens eum de alio quodam fratre, a quo iniuria fuerat affectus,vindictam sumere, nil aliud respondens,ad Deum conuersus, orare coepit, Deus iam non necesse est,ut pro nobis solicitus sis,quia nos ipsi,sicut hic frater dicit, & possumus,&volumus nos vindicare. Quod cum ille audisset paenitentia ductus, ultionem ultra quaerere destitit. Caueamus etiam, ne in nosmetipsos crudeles simus. Nam cum quotidie Domi nica oratione caelestem Patrem obsecremus,rn qua illa particula est: Dimitte nobis debita nostra sicut & nos dimittimus debitoribus nostris : profecto nisi nos eis, a quibus laesi sumus dimittimus, non orationem,ut ait egregius Doctor, pro nobis facimus: sed super nos maledictionem inducimus: vereq. illud Ecclesiastici impletur nobis : Unus orans,& unus maledicens, cuius vocem exaudiet Dominus 3 Deniq. illud attenta meditatione reuoluendum est, quod toties nobis in sacris scripturis inculcatur, Deum ei, qui proximo non dimiserit, nec ipsum quidem offensas contra se factas dimissurum. Dimittite, inquit CH R i s r v s,&dimittetur vobis. Et alibi si dimiseritis hominibus peccata eorum , dimittet vobis Pater caelestis delicta vestra. Qtiis autem est, qui multitudinem, ac magnitudinem scelerum suorum recogitans, non se diuina misericordia indigere cognoscat

125쪽

Pars posterior Explicatio VI. M T

Haec cogitatio D. Bernard tim aliquando ut acceptam iniuriam aequo animo ferret, induxit. Venerat ad eum nescio quis monasticam professuriis vitam : rete.

cit Beria ardus hominem, monuitque posse, si vellet, etiam alibi cum proficere: At ille repudiatus, sanctum hominem pugno percussit; fuissent qui aderant confestim viti iniuriam, nisi eius, qui erat iniuria affectus, interccssisset auctoriatas. Oportere enim, dixit, eum aliis ignoscere, cui toties a Deo ignoscitur. Quare nil mirum, si idem beatus vir initante iam morte, rogatus a fratribus, ut aliqua eos salubria doceret, inter cetera haec dixit eis: Alieno sensui magis quam meo credidi. Laesus vindi istam non expetij. Sed ut quando persecta iniuriarum& offensarum dimisso fieri debeat, ostendamus. Proponemus decem gradus, . quibus ad verae patientiae culmen ascenditur, eosq. singulos proprio exemplo

illustrare conabimur.

Primus gradus est, ut conem tir, si fieri possit, a nobis opinionem iniuris amo uere; si allatum ad nos fuerit, aliquem contumeliose quidpiam de nobis locu tum , non illi aures pr. ebeamus. Sit nobis suspectum illud commune humanae fragilitatis vitium, quo alter alteri facillime detrahere solet. Cogitemus etia fieri potie, ut qui aliquid tibi de proximo contra tuam existimationem,ac voluntatem narrat, non recte intellexerit. Illud denique suspicemur, ob aliquem finem nobis utilem potuisse fieri, ut id aliquis diceret, quod alter honori nostro aduersum,& contumeliosum iudicauerit. His cogitationibus egregius philosophus Plato aliquando animo suo est moderatus. Audierat Xenocratem discipulum multa dei se impie locutum : sine ulla cunctatione criminationem respuit. Instabat certo vultu delator, quaerens causam, cur sibi fides non haberetur: Adiecit, non esse credibile, ut quem tantopere amaret, ab eo inuicem non diligeretur. Postremo cum ad iusiurandum inimici asserentis malignitas confugisset, assirmauit nunquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici sibi expedire iudicasset. Si tot modis ethnicus detractorem lingua defendit: Quid facere aequum est Christia

num, qui illud de C u R i s Y 1 ore accepit ; Beati estis, cum maledix erint vobis homines λSecundus gradus aequanimitatis in offensis, seu iniuriis erit, ut, quod nobis ab sentibus effecitum, relatione accipimus, an ita, ut refertur, extiterit, dubitemus. Facile auditus fallitur ue Multa falsa veri speciem prς seserunt. Si fuerit in nobis charitas C A R t s et i , inueniet aliquid, quod suspicetur in fauorem proximi. i charitas, inquit D.Paulus, omnia credit, omnia suffert, omnia sustinet. Spe

istarunt homines suismet oculis quandoque aliquid, quod postea falsum esse compererunt. Assimilauit quondam Diabolus, famam, & habitum episcopi Sylvani,

virum sanctum dehonestare cupiens, & matronam quandam adiens urgere coepit, ac tentare: negauit illa, domesticorum opem inclamauit. Accurrunt dome-itici: Lacitatum daemonem sub lecto reconditum deprehenderunt, quem verberibu S, ac contumeliis oneratum extra aedes eiecerunt. Percrebuit in ciuitate grauis de episcopo infamia, credentibus omnibus flagitium, quod ne comtarat quidem Episcopus. Credebat mulier, credebant domestici,oculis se mei suis Episcopum vidisse asseuerabant. His testantibus,totus populus credidit, cuius furorem, ut vitaret coactus est vir innocens Bethleem aufugere. Durauit autem falsa credulitas , donec adducta per Sylvaniim muliere daemoniaca ad tumulum diui Hieronymi , ut sanaretur , diuus Hieronymus apparuit, Daemonique imperauit, ut ab ea exiens palam faceret, quemadmodum se res de episcopo Sylvano haberet, illico liberata est mulier,&praesente Sylvano, Sylvanus alter iuxta illum conspectus,qiii diabolica fraude ordine detecta, repente euanuit. Quin hoc exemplo non intelligit, quam cautos nos ac difficiles esse oporteat ad male de proximo existimandum 3 Quis vel etiam oculorum suorum testimonium in dubium non

Marul. l. F.

cap. 2.

Marul. lib.

, cap. 2.

fatebitur

126쪽

ρ 1 De operibus misericordia iritualib.

fatebittir posse reuocari Aut clii dubium esse poterit, quin daemon, qui inter fra tres discordias serere studet,aliqua do ludificetur oculos nostros, ut offensam &iniuriam, quae nulla est, palam ccrnere videamur.

Tertius gradus patientiae erit, ut si fieri possit, excusetur iniuria,& offensa etia ex parte eius, qui intulit, videlicet cogitando vel ignoranter, vel non iniquo animo aliquid contra nos fecisse, aut nimia fiducia nostri liberius locutum, aut, ut cepe accidit, celerioris lingus lapsu, aut per iocum, aut ex stibito, ac repentino affectu, cui dominari dissicillimum est. Conditiones etiam illas personarum attendamus, quarum meminit Seneca: Si puer est,indulgeamus, Nescit quid faciat. Si iuuenis, aut vir est , Excusemus; Facile feruens sanguis inflammatur: Si s enex est, respeetum caniciei habeamus : Si mulier est parum consilio valet: Si bonus est, ad cor rectionem fecit: Si malus est, noli mirari: Morbo non iudicio facit. Deniq. quis quis sit, omnes quςrentes modos offens' eX tenuandς, nosmetipsos ad patientiam confirmemus. Haec ille Pauli Abbatis discipulus adolescens docuit; quem Cassisianus tradit quod tardius mensς ferculum apposuisset, coram magno monachorum coetu colapho ab Abbate percussum esse: Nihil ille peccauerat,quod eam pCenam mereretur, tanta tamen patientia usus est, ut non mutiret, non tristitiam fronte praeferret, non uultum demitteret, non colorem mutaret. Vnde hoc λ nisi

quia Abbatis intentionem respexit,volentis discipuli patientis ijs, qui aderant documentum dareλQuartus gradus est, ut contemnamus iniurias. Quem contemptum gentes quoque vers religionis expertes in maximo honore habuerunt. itaque non aliter cum ijs, a quibus offendimur agere debemus , quam cum animantibus ratione

carentibus nos gerere soleamus. Quis enim latrantem sibi canem non despiciatὸ Aut asello in via obturbanti irascatur λ Cum igitur aeque homo, ac bestia sine tu dicio in hoc casu ducatur, utriusque iniuriae parem rationem habere debemus, ne peioris conditionis, ut Seneca inquit, hominem , quam bestiam eXtimemus. colus. I.

Marul. lib.

Siquidem belliae nos laedenti parcimus . De homine autem Vindictam CX petiis. Humaniter igitur Socrates , qui etiam calce a quodam percussus , patien ter tulit; monitusque a quodam, ut hominem repercuteret; An, inquit, si meus me asinus percusserit, oporteat me quam primum in quadrupedem recalcitra' re

Quintus gradus, ut iniuria cum gaudio accipiatur, quod & Seneca gentilis au ictor admonet. Laetior esto, inquit, quoties displices malis, S malorum de te existimationes malas veram laudationem tui inscribe . Malis enim displicere, laudari est.multo autem apertius ad hoc nos' gaudium Christiana sapientia adhortatur. Hinc Paulus, Gaudeo, inquit, in passionibus pro vobis. & diuus Iacobus: Omne gaudium existimate fratres, cum in tentationes varias incideritis: Et diuus Ber- nardus, Verus humilis gaudet de contemptu sui,hoc solo sane superbus, quod laudes contemnit. Hoc gaudio exultasse Elisabetham Pannonis regis filiam accepimus, cui postquam amisso viro, Deo in paupertate seruire coepit, nihil iucundius erat,quam ut aliis contemptui haberetur. Itaq. cum eam in via accurrens nota quς dam ipsi foemina impulsam a latere, in lutum euertisset, multo deturpata coeno CH R1 sΥ Iancilla, nihil indignationis praetulit,sed tacita tantum subrisi Ggaudens se ab hominibus despici, ut placeret Deo. Sextus gradus altius ad patientis culmen ascendens est, ut cum gratiarum actione iniurias, &offensas excipiamus. Quod aperte verbis illis C A R 1 s T v s suadet, Benedicite maledicentibus vos. Cuius rei apud diuum Gregorium in Dia logis exemplum habemus Constantini cuiusdam nomine; qui cum statura exiguus esset, ac quidam ob ijecisset ei, per contemptum, quod nihil hominis habe ret,protinus in amplexum eius irruit,eum q. summo cum honore constringere brachiis,

Marul. l. 3.

cap. L.

127쪽

Pars posterior Explicatio VI. sp

chiis,&oscillari, magnas' alias, quod de se talia indicasset:Tu solus es, inquit, quii n me oculos apertos habuisti

Septimus gradus, ut ei, a quo sumus lacessiti, bonum procuremus. Ad quod illud Apostoli adhortatur, bonum pro malo reddentes :& Orate pro persequentibus,&calumniantibus vos: quod quidem videmus sanctos praestitisse. De bea to Mauro Abbate, qui diuo Benedicto in gubernatione successit, legimus, cum ei quidam hypocrisina,& simulatam sanctitatem obiecissent, eorumque unus criminis particeps diuino iudicio subito expirasset, & in alios Daemon insiluis set . Maurus pro illis est deprecatus, S mortuum vitae restituit, & eos qui nequitiae spiritu agitabantur, liberauit. Apollonius quoque monachus, & martyr cum in custodia detineretur, & Philemon quidam Choraules omnibus eum opprobrijs oneraret, suspirans: Fili, inquit, misereatur tui Deus, ut nihil horum , quae in me obloquendo effudisti, reputet ad peccatum. His verbis ille corde compunctus,& fidem, quam insequebatur suscepit,& non recusauit martyrium. Addit Chry sostomus, & Cassianus ad charitatis perfectionem pertinere, ut ille qui laesus est, studeat etiam aduersarium mitigare, non solum dimittendo illatam iniuriam; sed blando sermone cor eius placando, ut erga se deinde sincerum affectiim reti'

Octauus gradus est omnino iniuriarum obliuisci ; quod in Leuitico suadet Do

minus verbis illis: Non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae ciuium tuorum. Et in Eccl. omnes iniurias progi mi tui ne memineris. Quam sane obliuionem gentiles quoque magnopere celebrarunt. Gentilium enim sunt illas Iniuria

rum remedium est obliuio ,&illud: Turpe est maxime homini virtute praedito refricare iniurias,& odiorum sopitos cineres dentio suscitare. Hoc Cato ille exemplo suo ostendit, Percusserat eum quidam imprudens in balneo s, Veniam petenti respondit, non memini me percussiim: Melius enim putauit omnino obliuisci,quam vindicare. Nonus gradus est, ut iniuriis, quae nobis fiunt, nos ob delicta nostra diguos existimemus. Propter peccata enim, ut dici solet, veniunt aduersa. Hac se cogitatione ad patientiam armabat Lupus Trecassinae urbis Episcopus: Attila enim ciuitatem obsidente, interrogauit, qtiis esset, qui se armis lacesseret ; ubi accepit Attilam flagellum Dei esse , ingemiscens ait: Et ego Lupus vastator gregis Dei, isto flagello dignus. Ergo portas reserari iussit. Ingrediuntur hostes, tecta Vrbis pertranseu rat, nihil hostiliter agentes , ne respicientes quidem ad quemquam Oppidanorum, quasi neminem vidissent. Hanc tantam tutandae ciuitatis gratiam Deus tribuit Lupo, ut qui se dignum flagello confesssus fuerat, a flagello liberesset. Pari patientiae firmitate GREGOR 1vs Pontifex Max. Mauritio Augusto filiisque eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum,Vostan to magis,ut opinor, Deum vobis conciliatis,quanto magis me illi ignauiter seruientem, affligitis. Decimus &postremus gradus erit, ut sicut Esther Assueri regis virgam oscu' lata esse dicitur, ita nos virgam tribulationis osculemur, malaque quibus offendimur, adiuina prouidentia recognoscamus, cui voluntatem omnino nostram

subi j cere debemus. Nam, si quae ab amicis veniunt, etiam si vilissima sint, cordi habere solemus , cur, quae nobis Deus dederit, odisse volumus λ Ideo dicebatCH R I s T v s Petro,Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum λ Et Iob,Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Hoc quoq. nos exemplo Dauid doctiit: Maledicebat ei filius Iemini, volebat aute Abi sat illum interficere. Dixit autem Rex David, Dimittite eum, ut maledicat, iuXta praeceptum Domini: Si forte respiciat Dominus afflictionem meam,S reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodie.

sunt eius Tull. i dial.

cap. L.

128쪽

s X De operibin mi sericordiaspirituatib.

His decem gradibus si ad Christianae patientiae fastigium ascendere conabimur, proximisque nostris omnem offensam , & iniuriam dimiserimus, dimittet quoque Deus nobis peccata nostra ; ac postquam pacis in terris cultores fuerimus , ad veram , qilae in caelo est, aeternamque pacem traducet.

130쪽

DEUM J EGO SUM QUI PECCAVI ISTE

SEARCH

MENU NAVIGATION