Ioannis Casae Latina monimenta quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

52쪽

POTENTIORES ET

A G N A omnino veteres, diuturna . que molestia caruisse mihi videri solent: qui non,ouo modo nobissere institutum est, ingenuos homines , sed plane seruos in fimulatu habuerint: quorum ad victum, cultumque, & ceteras virq opportunitatcs, opera ac ministerio uterentur. Nam cum hominis natura celsa,amplaque, & erecta si longςque ad imperandum magis, quam adparendum aceommodata, in eam vigen- rem atque integram herile imperium, quod nos facimus, exercere qui volunt, i3 molestum negotium, atque odi sum amrmiuntur. Itaque veteribus in edomitos iam , Sequasi mansuefictos,quippe quos prius aut compedes, Pr-gastulumque; aut a pueritia usque captiuus animus ene uasset atque emollisset, neque dissicilis, opinor, neq ue iniucunda ciominatio suit. Nobis contra cum robustis, va-ientibusque,& tamquam adhuc seris res est, qui x pter naturae spiritus dominatum aspernantur& ode iant, dc propter liberintem dominis etiam resistunt: rationem quidem dominationis iniquius interdum , siepe tamen i re, ab ipsis heris requirunt & repetunt: ex quo queret rum, expostulationum, litium plena sunt omnia. Sic nim est prosector Nam iniusti rerum nostrarum ratiocinatores sumus: ac, cum sita quisque, quam alius aeque bona nimio carius aestimet,eoque plus in omni ratione serat e

53쪽

pensum, quam acceptum reserat, res conuenire non potest: hinc acerba illa sane querimonia atque exprobrario. Ego me domi tuae contriui I contraque. Ego te sustent ut, alui, in honore habui. Quam quidem inter homines controuersam, quodque dissidium, ut, quantum est in nobis,sedemus δc componamus, a nobis, hoc est ab hominis ossicio minime duximus esse alienum. Quamobrem,

cum in eam cogitationem saepenumero incumberem, praecepta quaedam,&tamquam artem de necessitudine,&communione ea, quae potentes inter,ac tenuiores coniugatur ,

quaeque ab ea re, quam imitari plurimum visa est,seruitutis. acerbum sine nomen inuenit, degenda composui eam que litteris mandare in stitui; ut labore nostro , si modo, quod cupiebamus, aliqua ex parte assecuti sumus, normam viri que haberent, ad quam dirigere si se vellent, uscommoditatibus, propter quas eam coniunctionem, quae sine una omnium maxime turbulenta videtur,copulassen liplacide, tranquilleque fiuerantur. Quoniam igitur communionis, secietatisque unius cuiusdam inter homines praecepta tradimus: plures auteni sunt hominibus inter i pses, & variae communitatum spe cies, quarum aliud aliis propos tum sit: principio haec ipsi, de qua sit nobis hoc tempore explicandum , secerni a cet ris, Cungique debet; ut, quamquam de omnibus quedam communiter pretcipi seleant, que ad uberiorem quandam, amplioremque artem pertinent: tamen, quoniam huius quoque generis separatim praeceptiones sunt, ear a nobis distincte, dilucideque exponantur. In omni itaque soci tate uincienda aut vo luptatis dulcedine , seuendaeq; iucunditatis studio homines ducuntur, aut rerum, quibus Vtu tur, ficultatem, potentiam,opes& copias,ceteraque id genus adi pisci, tueri que,aut etiam adaugere volunt: quae omnia in rationem utilitatis cadunt: aut honest , rectique,

ac decori pulchritudine& splendore excitati,illectique rapiuntur. Ac priori quidem in genere exemplis enim res net apertior sibidinosi amores sunt,& quae deliciae appellanturi

54쪽

.RY ΤENvIOR Es AMI eos Iantur, ceteraque esuseom modio. Vtilitatis autem genua latissime susum est: continet enim rem publicam, primum uniuersam; deinde singulassere ciuitatis partes: nam irilia est ciuibus communiter inter ipses societas eam ob causam, ut congregati, salui, incolumesque esse possent: tum multae quoslu lucriq; caula communiones sunt priuatim contractae. Tertium autem genus amicitiam complectitur,

non hanc popularem, sed illam bonorum , cum scilicet honestum, laudabile, decorum,non emolumento captans a

liquo, sed sua ipsum vi ac dignitate inductos homines vi

tutis amantes coniunxit arct atque devinxit. Tenuiores autem homines cum se ad principuiti ciuitatis amicitiam applicant: contraq; clari, potentes, Opulenti cum obscuros, infirmos, exiles in contubernium, ac familiaritatem recipiunt, neutri sere honestatis decorem consectari, ac ne a tendere quidem vitantur, sed Vtilitatem modo , aut voluptatem sequi. Id ex eo intelligere .licet, quod neque illi

bonos quosdam viros,iustosue, aut sortes, ac moderatos .

quibus inserviant, sed gratiosos ac locupletes, si utrumuis liceat, delegerint, &fortunis ditati consessim, tamquam id operis habuerint, distedunt, aut certe cupiunt: atq; hi- rursum laboriosum quemlibet, aulindustrium , & selleratem, seu que exquirunt, eosque insigniori aliqua virtute praestantious longe praeserunt. Quare, quae de vera itila, & germana amicitia praecipiuntur, cum morum s milia ludo, & conum lentia bonorum animos stabili quodam

more,&caritate devinxit, huic necesiitudini conuenire non poterunt': diuerserum enim generum eaedem praeceptiones ella non possunt: neque vero eadem esse genera, quorum exitus,si nesq; diuerti sunt. Atque alia est etiam humanarum secietatum diuisio: nam aut pares inter se copulantur, quales statrum coniunctiones sunt aut dispares: cuiusinodi parentum est,ac liberorum inter ipses comm nitas. Permultum vero resert ad inueniendi ossicij rationem, Vtro quis in genere, eam,qua de agimus, necesiitudi-

.nem constituerit: quamquam in promptu id quidem est :

55쪽

so D s oppidi INYvR POTENT. ambigi enim non potest, quin ad posterius reseratur. sed

cum sere conste aispares noc amicitie genere copulari, illud parum percipiunt, aut certe non satis constanter ad extremum ustiue retinent. Stabiliendum est enim, firmandumque quid sit illud, cuius praestantia princeps in hac necesiitudine,& tamquam herus cernatur,ne vagari, errareque huius ignoratione cogamur. Principem igitur locum non, ut plerisque in rebus, ita hoc in genere doctrina , nec aetas, nec nobilitas,nec vero virtus obtinet, sed pecunia modo&dignitas,& potentia dominatur. Atq; naec quidem ut concurrant omnia,Optabile est: sin minus, vel uni destruiendum est. Satis est autem ad hoc argumenti, quod saepe Vniux conuersione fortunc,ratio omnis amicitio commutatur,multique cum i1s, quibus dru,tamquam prisuerint, non modo exaequantur, sed etiam sis ipfs efficiuntur humiliores: a quibusque antea coli seliti sint, eosdem aut pecunia auctos, aut honoribus amplificatos contra ipsi reuerentur atque obseruant. Quamobreni sit hoc ceterarum communionum, si quibus ita videtur, praescriptum, & ta quam formula, ut, quod in unoquoque boni si, subductum habeant: ac tantidem se quis iue siciat,quanti sit, tacitidemque ab amico aestimari se vel postulet, vel patiatur.

Nobis autem alio quodam modo rationem institutam csse,intelligendum cst: plerosque enim sallit; quorum est error tollendus,ne,quod faciunt, turbent omnia. Cum igitur ratiocinabuntur, meminerint adnumerari, appendimpar esse non omnia,sed pecuniam modo,atque potentiam, quando ea est hF secietas condicione contracta,ut potentibus, ut locupletibus propter id ipsum, quod opulenti

fiant, tribuantur omnia: . Quare qui sese paupertatem semre posse non tam negant, quam re ipse ostendunt, quibus quςsito opus est,quique aliena egere se satentur potentia, desnant molesti esse: neque ingenium, aut nobilitatem, aut doctrinam, quibus rebus, quamquam pretioset alioqui sine sunt, ne ipsi quidem magnopcre confidunt, maAnum quoddam pondus habere postulent, ut comparari se pro ... pterea

56쪽

ΤEr ivro REt Aureos i pterea, quod iis instructi sint,superioribus,aut etiam ant serri putent Oportere. At vir ego, inquit, sum melior, ruditior, nobilior, una modo re inferior, quae ipsi non in virtute posta est, sed in fortuna pendet; Sit ita fine: mitto enim,quod plerumque nimium semet ipses diligunt,nimi um amplexantum, sed, ut ita si, tenendum tamen illud , nihil in hac communione relictum esse iis rebus, quas illi commemorant, loci: principem esse pecuniam , imperium ob tinere potentiam placuit: accUta semel condicio est, quae

aut tunc recusenda suit, cum serebatur , aut ne nunc quiadem improbanda. Fuit olim apud Aethiopas lex, ut eum regem sacercnt, qui procerissimus reperiretur. Num igitur philosephus, breuis si sorte fuerit, atque Aethiopiae regnum assc tet, non ea lege puniendus sit Atqui sipientia

proceritati, omnique corporis staturae longe antecellit: nemo negat id quidem: sed ea tamen Aethiopes lege viuun quam violare si nefas sic nos eamseruare legem debemus, quam nobis, quasi populo, usus , itaque communis promulgauit,& tamquam suasit quamq; adeo ipsi sanximus. Tantum enim abest ut quicquam adscribendum cui quam sit, praeter id, cuius haberi semel rationem placuerit,

vi saepe id i psum adiectis ijs, quae pilarimi alioqui sunt, vilius effici a tur : ut meretrix pudore deterior est: ad quaesum enim eius aestimatio resertur, quem pudor , quam quam laudabilis ipse per se, tamen, imminuit: petulantia vero, tametsi sita ipsi vi, naturaque turpis,auget. Neq; vero aliam ob causim quibuseam in ciuitatibus nstituturi est ut eximia quadam virtute ciues populi arbitrio innocentes relegarentur, isque mos ab Aristotele, quanto, qualiquo ρhilosophos non admodum improbatur, nisi , quod

eum'vhauquabilitate res eorum publica contineretur, Omne quod emineret, cuiuscunque tandem id modi esset, amputandum,& tamquam complanandum censebant: ut ne vi Muti quidem, se se nimium attollenti, parcerent. ηQuare diuitiae tantum,atque opes in ea re censenda,atque

. imanda ponderentur,quibus semel principatus , ct do-

- , minatio Diuiti diu by Cooste

57쪽

s; Dg oprie. INTER POTENmminatio data est: reliqua circumcidantur: his se virtus,n bilitas , do bina submittat: hoc qui recusent magnus est autem numerus) seditiosi ut in republica ciues, sic in pmicitia turbulenti existimandi sunt. Vinciuntur igitur necessitudine hac longe potentia ac diuitiis dispares: vinculum . autem est non caritas, sed utilitas: ex quo illud conficitur, quod antea quoq; dictum est a me, errare eos, qui hanc necessitudinem vere illius iustaeque amicitiae legibus tempe rari putant. Nam hoc quoque genus importunum est,

magnam quandam, aequabilemque beneuolentiam,atque ardorem amoris requirentium:distinguenda sunt enim necessitudinum genera, ne temere omnia ab omnibus expectentur : quibus enim sua cuique priuatim utilitas proposita petne ex conuentu st,eos nostra causa tantum velle putare, et alienum commodum anteferant suo, temere optarim tis est, non considerate iudicantis. Neque vero eadem Vtrisque propositaeutilitas est,sed operam atque obsequium a tenuioribus potentes expetunt: inopes contra a diuitiabus, atque honoratis pecuniam, aurdignitatem: illi enim , utpote diuitiis affluentes, nullum sequuntur emolumentum, sed id modo attendunt, quod eam sibi coniuncti nem ad dignitatis splendorem honorificam, ad victum autem, cultumque, atque res gerendas,cum iucundam, tum vero multis sine locis peropportunam esse intelligunt. Inferiores autem propter paupertatem, atque inopiam, pecuniae fluctum,aut dignitatem querunt: tum propter imbecillitatem sectiossis, opulentosque amicos sbi,tamquam adminiculum, parant. Quibus ita con stitutis,quoniam expedit cum unaquaque In re eum nos bene cognitum habere, qui cum negotium nobis fututum sit, tum in huiusmodi necesiitudine vel in primis refert non ignota nobis esse corum; quibus cum vivimus, studia&voluntates, ut vel ad eas nos dirigamus, vel rem totam, s modo fieri possit, repudiemus;opei epretium est, locupletum, ac potentium ,

contraque tenuium, atque inopum naturam,& tamquam

sermam quandam, & speciem, quoad possumus, inuesti'

58쪽

. ET TENVIO REI A MIeos 83gate,in medioque ponere. Neq; vero exquisitam quandam ad rationem exigi haec a nobis debebunt: quoniam nee omnibus aeque in rebus subtilitas quaerenda est , nec vero postulandum, ut pressius agatur, quam ipsarum , quae sit-biectae sunt, rerum vis & natura patiatur. Ac locupletes quidem ita sere sunt morati, ut superbia,& fastidio cflarantur: perinde enim aflecti vivunt, quasi bonis omnibus a Lfluant: c quoniam, quanti unumquodque sit,aestimari sere nummis soleat,eaq, ratione argento vcnire omnia, quia

eo ipsi abundent,omnium penes se rerum pretium esse opinantur. itaq; beati sibi videntur. Ad lioc accedit, quod homines magnam partem in re facienda , atque exaggeranda occupatos ,diuitsisque inhiantes vident . Quare illarum possesilone,tamquam excellenti inter homines bono quodam, quod unum expetant, quodque admirentur omnes, ipsi gloriantur: reliquos autem despiciunt, nec homines putant: quae quidem arrogantia in selentiaque ea quoq, re augetur plurimum, neque adeo immerito, quod multos multa locupletem rogare necesse est: tum arbitrantur sese

dignos esse dominatu: propter copias enim,quibus ipsi aD satim praediti sunt, dominationem, regnumque expeti putant. Glorio itaque, atque insolentes diuitie sunt: eaedem petulantiam habent, superbiae comitem: aissicile est enim, nisi si sorte ratio adsit, prudentiaq;, secundo sertune cursu non auferri. Eorundem est diffluere luxuria enani R delicati, mollesque sun i, dc copiarum ostentation e beati videri volunt. Ad semmam stulta pecunia est, sed sertunata,& felix. Praeterea autem multo haec sunt eadem nouis in diuitiis deteriora, quam in veteribus vitia: repente enim diuites facti sunt, abundandi, ut ita dixerim , imperitis. Vt plerique Romae. in quo si qui fortasse fuerint, qui detrahi sibi a nobis querantur, ii meminisse debebunt, non bunc nobis de hominibus,sed ipsa de re institutum esse sermonem. Potentium autem mores partim cum locupletum natura, &consuetudine congruunt, pat tim aliquanto sunt etiam probiores: nam ct honorum studium in his

59쪽

est,et animus Virilis,atque ad agendum promptus: praebet enim potentia sicultatem ,& propter dignitatem grauitas quaedam inest. Ac de locupletum quidan, ac potentium

moribus hactenus. In paupertate Vcro atque inopia Ο-mnia ijs contraria reperientur. Sic igitur animati erga potentes N pecunios, tenues amici esse debebunt,ut illorum incommoda contumelias, iniurias, ineptias non modo facile perserant, sed amanter etiam tegant reosque , quo adseri possit, diligant: colant quidem certe omnibus locis, atque observent: diligi enim volunt, propterea quod cxistimant, a quibus amentur, i)sdem sese probari. Itaque cum omnia sibi diuites arrogent, amicorum obsequiis, a que obseruantia magnopere delectantur: lui enim de se iudici; habere eos asseri plores putant. Di ssicile est autem diligere eum, quem non probes: nihiloque factu facilius se

moratos, quemadmodum dicitum est, probare : verumtamen, Vt ait Tiresias ille, mando pauperiem millislambadibus horres, deuoranda haec sunt, crendumque aequo animo,quod cor τigere nequeas: praesertim cum non virtute, es probitate haec necessitudo contineatur, sed emolumentis, S frustri . Stulte igitur siciunt,atque inutiliter, qui, tamquam H ratianus Davus,decembri in dominos asutuntur libertate: Tu, cum sis, quod ego: cs fortassis nequioru pernitiosa mim haec sunt, pr sertim aduersus potentiam peisiamq;

Quare non modo dici, proferriquc haec non expedit , sed cogitari quidem sne detrimento possunt et retrahunt enim nos a bobs uio,&cultu potentis amisti, sinesuo contineri iacccssitudo haec diutius non potest. Non minus est autem eorum vitium, damnum certe idem,' uide superioribus amicis in omni sermone aiaentibus detrahunt,eosq, , 'uos reuereri,& colere non modo decet,sed etiam fructuosum est,taedunt. Itaque dupliciter accusandi sunt,&quod:b osticio recedunt, ' d.eortim cum fictis minime consentit oratio: cum .co enim re vivunt, quem sermone im-P Mant.. Superbi etiam,atq; arrogantes monendi sint atque:

60쪽

. ET TEN v Io Et AMI eos 'que, ut ab hoc studio desistant, hortandi: nam nihil obs

quio, atque obseruantiae tam est aduersarium, quam arrogantia : obseruamus enim&colimus, quos insigni aliquare antecellere nobis putamus: omnia autem sibi qui arrogant, nae illi lonse a st ut cuiquam obsequi velint. Ac

sunt omnino quidam nulla de re tam stilliciti quam ut ne cuiquam succumbere, aut quicquam cuiquam concedore videantur: ii se se inferiores appellari, mortis in star putant, pauperiores tantum dici volunt: austeri, tristes, duri, omnia summo iure, seuere agentes,atque acerbe: qui si appellentur modo, continuo ad calculos abeant, confestim 1ua, atque aliena digitis metiantur: rationem subducant, aqua ne punctum quidem cuiusquam causa decedere ius es.se arbitrentur: ii, ut antea dictum est ad aliud studium traducendi sunt, ne aetatem illicite anxieque degant,&, ea exacta, frustra, quod nihil processerit,sortunam,quod sacere solent,accusent, cum ipsi in culpa sint. Nobis autem leni homine opus est,molli flexibilique ingenio praedito,quidi de filo iure decedere didicerit, I parere fortunae: idque

animo hilari,aut certe aequo sacere possit, Vt non appareat coactum obsequi: nemo enim, quem colit, illi inuitus obtemperar Quoniam igitur superbiae occurrendum est, nillil est autem ad eam molliendam, ac demulcendam valcntius obseruantia,atque obsequio, in eo exiles, atque inopes amici elaborare debebunt, ut in superiores omne ossicium,omnemque cultum conserant: id partim in dictis apparebit, partim in factis. In sermone igitur, congresilonilius non modo comitas,& suauitas adhibenda est,ied quedam ςtiam reuerentia: astentatio autem, de qua mox dice- Iur, procul amouenda. Permultum vero id refert: nam

neque quicquam est,quod tam crebro incidat, quam ut loquamur; dc ad conciliandos hominum animos summa in ora one vis est.. Illaigitur primum cautio adhibeatur in verbis,ut sem missa,vt humilia sint, ut prope abiecta: blandum enim in s eculum incidimus, cuius in errore nihil est cur versari no4 cum reliquis pudeat: contumax est non mo

SEARCH

MENU NAVIGATION