Ioannis Casae Latina monimenta quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Da OrgIc. INTER POTENT.eumque erit minciderent, transegisse per interpretem ducitur, ut Medorum audiret ipse neminem , neq, cuiquam aspiciendi sui potestatem faceret. Metuebat scilicet vir magniti inuidiam: aegreque laturos sentiebat ciues suos , qui cum pari dignitate tam multos annos vixissen eum ipsum tanto sibi honore praeserri. Huic igitur malo occurri ea ratione putauit posse, si sese non familiaritati modo, sed e tiam oculis ciuium subtraxisset: fore enim , ut paulatim ab ea, quam de se cogitationem habere soliti essent,dcsues

Eli,maius quiddam animo conciperent & mente 'scoste iani momnino: nam quae incognita,intractataq; habemus ,

ea maiora plerumq; animo nobis singimus, & siuspicamur esse. Neque vero ego is sum, qui superioribus id praecipiam, ut se se inferioris ordinis amicis, quasi germanis fratribus, pateticiant ac nudent: sit hoc simplicis, sinccrarq, amicitiς proprium : sed, ut hoc non probarim, ita austeros, tristesque, di duros esse eos nolim. Recte autem Deloces, ut in Barbaris quidem, dominationeque noua r quamquam multa eum secuta esse incommoda necesse est , in primisq;

illud, quod qualium, quod suorum, quod ciuium denique consuetudine,& conspectu caruit. Dignitalcm igitur potentes retineant,sed bono modo; audiantque, negotiis curisque Vacui,domesticos amicos, & quidem humaniter, benigneque respondeant.' interdum etiam ultro ipsi appellent,familiariter quoque garriant , dentque sese ad lenitatem : ut intelligant homines tenues non tamen seruiliter se tractari. Est enim hominis natura minime dominatio nis patiens; quo magis seruitutis, ac famulatus species, quae ut in suis appareatide industria quidam efficere solent, ocia . cultanda est,atque opprimenda. Sed est etiam in nonnuulis malitia quodam simulata comitas, qui, quo diutius amicorum operis fruantur, gratis homines miseros, atque abi elos spe producunt,& elementie, bonitatisque smulatim ne laetant,ut annorum multorum labores una cum blanda appellatione compensentur. Tollatur igitur meretricius hic mos malitiaque, ct fraus non ex hac consuetudines lumi

72쪽

lum,sed e tota vita pellatur: nec, pecunia fraudare queminpiam si turpe putamus, uitq,atque aetatis aliens fructus inistercipere, frustrariq; per bonitatis speciem homines vela micos, uel certe familiares, tenues quidem, atque inopes, rectum, honestumque censeamus. callida est etiam , ina litiosaque eorum interpretatio, qui, quod tenuibus amicis non iniuste, aut grauiter imperarim, quodque in eos ingenio leni & clementi sint, uigilias,labores, curas, pericula, damna omnia dissoluta illis este existiment, affatimque s ti,sactum autument: quasi vero id initio spectatum lit, ut obsequm in obsequio,ac non pecuniae fructu, atque emolumentis compensaretur. Neque enim citharoedum, in epu lis qui canere i)dem si conduxerint, atque is ubi postridie mercedem exigat, asiidere hominem iubeant, audireque se vicisiim vel modulatius canentes, non iniusti sint: non Gnim commodata oblectatio est, eandem ut reponere aequum sit,sed quas vendita. Quomodo autem superiorum incommoda ,&contumelias inopes perpeti decet, neq; id patienter selum,sed etiam demisse: ita uicisiim , s quid oc sensum ab inserioribus serte sit, si quid repertum uel in na tura est uel in moribus viiij, aequo animo, tolerabiliterque serre id se periores debent. Quam enim difficile sit ad alienum arbitatum, sensumque viventem, ut cum dicta, tum saeti. tum ipse mediusfidius motus, gestusque ad alienam uoluntatem dirigatur, nihil offendere, nusquam incurrere, lex eo intelligere licet,quod ne, ad nostrum quidem iudicium,ad libidinemq,cum vivimus,facile nobisinetipsis satissa cere sellamus. Provideant igitur, ne, si quid aut quotidiano

in ministerio minus apte,minusue elegater sorte cecideri aut,in rebus mandatis gerendis, non exquisitam quandam sellertiam , industriam , diligentiam, celeritatem praestiterint tenues amici,continuo ex scandescant,atq efferantur iis

racun dia: quod faciunt quidam,& sane furenter, & ispe. I . Nihil est enim facilius, quam per alium efficere, quod Velis, q ua id ratione commodisii me fieri positi, optantem cogitatione designare: scd facientes multa impediunt, inulta

73쪽

interturbant,& retrahunt. Quamobrem eum indulgere potentes inopu in po catis aequum est, tum se se ipse excutere perscrutarique decet; ne, siquid serie in animo men di latuerit, quam ipsi culpam sustinere debent, cam amicis attribuant : saepe enim usu venit, ut superiorum incosta tia, peruersitate , seiunatione, iracundia, leuitate bene, ac Irudenter institutae, procuratςque res,accurateque, ac dii genter administratae conturbentur, secusque cadant, Exq uo illud e vetere comoedia:

Caueant igitur hoc quoque: neque in amicos stomachum erumpant, cum irati sibimet ipsis esse debeant. Quoniam autem non beneuolentia,neque caritate adducti, sed prae resorum iliceti spe,quemadmodum antea quoque dictum est,ad hanc coniunctionem accedunt, procurandum est, ut, qui suas partes diligenter , accurateque peregerint , qui obseruantiam,& sedulitatem, fidemque,di sollertiam praestiterint,ne laborum suorum pr mio, ac mercede fraude tur. Ac quo modo ad insertorum quidem officium perti- ne ut ne quicquam acerbius exigere videantur,neque potentcm amicum sagitent,neuo urgeant,sed tantum iam neant , & rogent, idque uerecunde longe enim ab obsequio,atq; obseruantia recedit, qui ad summam illam rationem, ac vcritatem ius suum persequitur, eamq; obcausam indigne parentes surresblcnt,cum aliberis in iudicium v cantur : exaequari enim cum iis se nolunt sic haesitantis est, atque adeo iniuriam cogitantis cunctari, expectare' dum admonearis,u quod debeas, dissoluas. Est enim plane deibatum, ne sorte errentiY t, quorum vita in nostris commmdis consumitur, eos remuneremus . on igitur beneficium se se dare arbitrentur, neque in gratiae loco potentes, atque opulenti ponant, cum bene de te meritos tenues amiscos ficultatibus augen ac locupletant: sed ita existiment. obsequii se, atque obseruanti praemium seluere, iustum

quidem ac debitum: quaque ipsi mensura operas, ita distriamque

74쪽

st iam queas illis exegerunt,eadem retribuant mercedem, imitenturque terrae, agrorumque consiuetudinem, qui, a ovibus diligentius coluntnr ac laboriosius, s uberiores fructus serunt: praeterquam enim, quod officio facient satis, utilitati etiam consulente grati enim habebuntur ac benefici: atque ea re omnium erga se volun tales, studiaque amicorum excitabunt,ut summa alacritate, summaque contentione adsint,obsequantur,obtempei ent. Illud etiam summopere vitandum est, in quod plerique solent incurrere , ut domesticis, similiaribusque amicis male ne sit, neue cibaria restricte nimium dent,ne vilisiima quaeque, & contemplisiima consectentur,ne algeant,ne esuriant: nam id quoque in mercedis, non in gratiet loco ponendum est ut illi, .sua quisque pro dignitue, alantur. Qui vero aut demen

sum quasi seruis, exigue serdideque praebent; aut, siquis quid commiserit, siquis uspiam cestaverit, id cibo & potione subducenda vindicant, dupliciter reprehendendi sint ;& quod illorum in sc cum ocia, tum etiam voces irritant,

a quibus diligi,colique velint;& quod, per quos lautitiam,

magnificentiamque ostentari, elucereque volunt nullam - enim aliam ob causim tantos suseipiunt semptus per eos. dem illorum Sordes, auaritiaque detegitur, atque effemtur. Huc accedit, quod aspere, auareque traetati, de potentis amici benignitate cum semel desperarunt, in post rum quoque eum contemnunt. Itaque neque dant operam, ut illius sbi gratiam concilient,&, si quam etiam mulectam haben dilabi facile patiuntur: neque enim gratis diligere,ac ne diligi quidem, nisi ex ea re ad se utilitas redeat, volunt. Itaque aut nulli,aut vilisiimus quisque in officio est: utilitas enim, quae huiusmodi necessitudinem constituit, eadem tollit. Quamobrem sua quoque interesse potentes statuere debent, ut, quoad fieri positi, alacres, speique bonae plenos inferiores amicos habeant, amantesque sui, ultroque, ac libenter obsequentes: id assequentur, si leniter, si humaniter utentur imperio,& si bene, benigneque merentibus secerint. Nunc vero imitantur plerique

75쪽

Ds Oppi c. INTER POTENT. ciuitatum quarundam leges, non sapientissimas illas ciuidem, que poene suppliciiq; metu deterrere improbos ab iniustitia tantum conantur, fatisque habent, si illud praestiterint,vii facinorosis inutile si peccare, aut plane etiam erumnosum . Rectius autem est eas sequi,quae regiae a Xeno phonte appellantur . eae enim efficiunt non modo, ut peccare inutile, pernitiosiimq; st, sed etiam, ut recte sacere sit fructuosem,cum premia donis, sortibus'; proponant. αdcant igitur potentes, ut voluntario amicorum cissequio viantur: ita enim demum potentia iucunda est, s in volentes eam exerceas ' in invitos autem, ac repugnantes, imp

rium ijs dedisse mihi deus videtur , quos dignos iudicauit,

qui ita adsecti viverent, quemadmodum Tantalus, quemapud inferos serunt semper secundae mortis metu torqueri. Callidum est etiam quorundam,versutumque consilium, qui domesticos inferiores amicos interie congrum es me. auunt,eoque in distordiis disiid ijsq; in familia commouendis,odijsq; Huendis,atmal dis sunt occupati: conspiraturam enim in patrem similias consentientem domum aiunt; disii dentem autem inter secum eo conuenturam: qui si in improbos inciderunt atque infideles amicos, quid est, cur

cauere eos,quam coercere,aut omnino ijs carere malint

Sin probos, integrosque nata sunt, metuere nihil attinetu'ui autem esse potest discrepantium inter se amicorum sus t Addistant igitur imperii gerendi rationem e neque e nim facilis quaedam res est,aut peruulgata:ac,s verum quirimus, ne humanitatis quidem usque quaque, sed magna ex parte diuinitatis: verum ea doctrina ab alia quadam arte petenda est, quam qui tenebunt, nae illi facile praestabunt, ut ab ijs,qui inter se vel fraterne diligant,colantur ipsi, atq;

amen tur plurimum: ea tamen ill ud nabet praeceptum saluberrimum, quo iubemur qui cum aliquo imperio sunt, eorum quibus dominen tur, Voluntates, beneuolentiamque collectam- & comparatam habere: nam dominatio qu-tior est ac munitios,& obtemperantium usus tum seu tuo sol, tum longe, multumque iucundior. Quo magis ac

, sandi

76쪽

Er TgNvio Rus Aurcos rsandi sunt,qui et ternum cum familia sua bellum sitsceperutqui non modo suorum patrocinium non suscipiunt sed etiam ipsi oppugnant,&quati aduersarijs atque inimicis, Iuras possunt locis, incommodant, ac, quo quemq; Ἀ-riorem,sidelioremque experti sunt, eo deprimunt magis,veriti scilice ne,si semel emerserint,vel ad alium se conferant,vel rem suam agere velint trectius autem erat,quomodo veteres efficiebant, ut e seruis sibi libertos haberent, eo qui liberaliter istarent, sic hos a mercenaria, & seruili, gratuitam,& liberalem amicitiam allos euocare: neq; vero re Eustantum, sed etiam utilius. Quod est enim praedium,quaeue possessio tam opima, tamque omnium fructuum serax,& fertilis, quam amicus est y Quantum vero interesse putamus, per gratuitos ne amicos res nostra, nos, que ipsi curemur,an per hosce, in quibus amicitiae sntula.cnra vix illa quidem apparent lamicitia vero ipsi plane longe abest. Etenim,qui vitae suae,velut usuram, locata ij, fieri non potest,quin laborum mercedulam, spemq; dubiam utilitatis spectent,se seque resipiciant,deque se unis anxii sollicitique sint. Itaque, quomodo coloni, qui non suos,sed de dominis conductos, fundos colunt, nec arbores serere, nec sendum instruere, nec vero villam aedificare ornareue volunt,sed eam modo culturam adhibent, quae praesentes fruges, quam minimo fieri possit impendio, quam uberrimas habeat; sicli,quamdiu quidem,tamquam operarii alia qui,deseruiunt, nulla re augeri, aut ampliscari superiores amicos student,neque dant operam,illi ne nudi,inanesque sint; sed,ips ut quam breuisiimo temporis spatio quam plurimum auferant, in eo laborant. Vbi vero aquaestu ad caritatem,atque amicitiam ingenuam illam,ac gratuitam tradueti sunt,iam,quas agrorum domini,non illud modo attendunt, quantum ex ea coniunctione uno illis, aut altero anno reficiatur, quantumq; ex ea re capiant, sed, uti nos ornatos, beneque cultos habeant, id vero curant, atque eniatuntur. Itaque, amore ac beneuolentia complexi nos, omnem labore suscipere,omneq; adire periculum gestiunt

77쪽

s, Da Orrre. INT R POTANT. nostra eausa non secus quidem ac sita nec iam desis'ntu . aut conquiesciant autseparatim sibi quicquam a nobis prospiciunt: quae quidem amicitia, nisi superbia humanit

tem obterat,nili hominis ponamus naturam: immanita tem autem beluarum induamus,suaipsa sponte oriatur ,

atque alescat: nihil est enim, qnod homini accidere iucundius possit, quam hominis constetudo, praestatim congrruentis: ut sapientem quoq; , qui h trassint, in litudine

beatum fore negent. Ninil est autem proclitatu quam V quorum iucunditate oblectemur maxim ea diligamus,atque amemus plurimum Magna praetenea est conuictus,et contubernii, ad hominum animos beneuolentia implicandos, uis . nam bestiarum quoque non nullarum animaduertere desiderium lice cum abus cas distrahas,quibus cu p sci consueuerint: ut, qui eum, cuius fidem experti pisun industriam prohan mores laudant, cuius que beneuolentiam, atque amorem erga se perspectum,& cognitum hab . ' γ ; ciant, non corde ament, ne- que cum eo opes suasa - . . i- . quabiles faciant, o naturae mihi vim i r ; . adferre vidcantur humani. . -

78쪽

VIT A.

natus est, annis post Christum

ortum M CCCCLXX. patrem

habuit Bernardum Bembum, hominem , cum verere nobilitate, tum doctrina, tum etianu . dignitate clarissimum: nam res Venetum publica a certis nominatim familiis administratur: eae clarae habentur. reliqui ciues; quamquam sunt corum mulis amplet honestiu: sa- miliet, neque genus suum magnopere extollunt, & in sua quique regerenda occupati, ciuitatis procurationem sere non attingunt In ter eas familias Bembi antiquisiima stirpe

orti,cum omni tempore in rep.floruerint,ampli in primis illustresque numerantur . erat 'sterea Bernardus suo etiam priuatim nomine, propter iuris scientiam,qua plurimum excellebat, apud ciuitatem multum admodum gratiosus;&propter summam prudentiam, multiplicemque rerum Vsum,propterque vite grauitatem ,magna in homine eras auctoritas. Hic cum a sua ciuitate ad populum Florentinum legaretur, qua in legatione obeunda biennium domo abesse Venetorum legibus cogeretur, siciendum s-bi esse existimauit,vs Petrum filium,quamquam admodumis tum puer erat, secum educeret. propterea quod Florenis itinorum instituta parum a Venetorum moribus illo tempore abessent: non dum enim sub unius dominatione illo- i

79쪽

rum erat respublieaMd nobilitatis fere arbitrio regebatur; α quod ea ciuitas praestate ingeniis creditur,acui puerum, in quo iam tunc praeclara indoles eluccsceret,volebat: tum Italicam linguam, qui non elegantissime Vencti, illis praesertim lcmporibus,uterentur,emendari in illo, Florentinorum hominum consuetudine,existimabat posse:nam omnium Italiae nationum commodissimc eam loqui ciuitatem

autumant. Nec vero patris consiItum filii sesellit industriat sic enim excitatum puerile Benabi ingenium Florentiae est, se tener pueri aures nimusq, puro ac dulci illo Etruscorum sermone imbutus, ut iam inde a prima adolescentia , multa cum Latine, tum vero Thusce a se scri pia ediderit, quibus nihil hominum auribus politius, nihil omnino Hegantius,aut suauius accidere possit. Iaccbat omnino tem loribus illis eloquentia . inquinate enim loquebantur nulus erat verborum delectus, nullum scriptorum discrimen. nam&ipse negligebatur Cicero, vel contemptui potius erat;& Caesarem propter historiam modo cursim & negligenter legebant, Terentium, Virgilium, bonos ceteros, inludo tantum,idque perpauci,ediscebant: post puerilem it 3

iam disciplinam sumebat eos in manus nemo. duros,obscv Iros,asperos scriptores adamabant; consectabanturq; abditas,abstrusasque historias aut sabulas: qui i)s ineptijs reserti essent auctores,ii eruditi numerabantur: itaque unus uidius de veteribus in honore erat. ergo, si verum quaeria' mus, nihil ante Bembi aetatem Latine scriptum octingcntis ipsis annis,aut eo amplius est, quod Romam illam veterem redoleat; aut magnopere lectionc dignum sit e solo icismum enim vitabant, quantum quidem ex arte grammattica didicerant, idque ipsum haudquaquam semper: id senum praestare qui poterant, Latine loqui sese putabant:

nulli,qui purus ille, incorruptusq; veterum Romanorum si mo esset, nouerant, ac ne suspicabantur quide m. Par Gratam; idem eorum error, qui italice scribebant: qui cum duos haberent scriptores, mea quidem sententia, vcl cum Latinis,vel cum Gr I consciendos:nam alterius versus et suavi

80쪽

aut etiam artis luminibus reserti sun i, dc animum saepe per

mouent atque impelluntε ut de amore ne ararcus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis, copiosa, polita, ornata,mollis,faceta, rem ante oculos ponens,ut geri ea, quae legas, non narrari videantur. Hos cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxime genere excellentem, scribebant ipsi inepte, abiectissimis vernis, nullus erat orationis ornatus, nullae homine crudito digne sententiae, nulla compositionis,aut numerorum ratio. licet in man us sumere, que tunc multi scriptitarunt, prςter unum Politianum,illumque psum minus dulcem, minus omnino elegatem, quam

viqegisse Petrarcae lectissimos uersus uideatur ; ceteros ad unum indignos dicas, qui in scriptorum numero habeantur. unum scurrile vigebat genus; in eo sane ridiculi nonnulli; sed ipsi quoque multis in locis mertes ac languidi. Hanc igitur inter erroris atque inscitiae caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen ac lucem respexit primus, primusque ab hominibus, magnis quidem hortationibus, magno suo labore, multis reclamantibus ac repugnantibus,impetrauit, utc siceronis, ut Virgilii, ut Caesarissimiles sese in dicendo, quam Apulei; , Macrobii, Stati; que esse mallent; cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi formam,quae optima esset, habere animo & cogitatione comprelaensam; ad eam tamquam ad Gxem plum aliquod orationem scriptionemque suam dirigeret; Demosthene autem, aut Cicerone persectius in dicendo aliquid promere se posse qui profiterentur, sua quidem sententia nimium subire oneris, nimium suis sidereV K-bus; quorum etiam iam Olim errore ac temeritate factum esse cxistimabat, ut malos multos scriptorcs habercmus :nam,cum nonnulli a Cicerone discedere,suique plane esse Vellent, cum aliter, atq; ille, dicere studerent: quodiati s perfectus, absolutusque esset; deterius dicere cogebantu P. Haec Bombus cum dictitaret, cumque etiam .liti As Eranda. ret, igre alle quidcm. sed multis tandem' pei suasi, sprctos

SEARCH

MENU NAVIGATION