De usu et necessitate eloquentiae in rebus sacris tractandis. Dissertatio habita in Archigymnasio Romanae Sapientiae a Fr. Alexandro Burgos Siculo Messanensi Ordinis Minorum Conventualium theologo, & publico eloquentiae professore

발행: 1710년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dem sacrae elocutionis Si grandis Eloquentiae magister, magnae spei adolescenti, cui iste nihil, sive a natura, sive a doctrina defuturum aliquando praesentiebat, &quem modo tam egregium praeceptorem cumulatius

exprimere videmus, deme fili, deme a secris orationibus vana , deme supervacanea , deme vel pulchra rquae etsi nitore quodam alliciant, tamen dum nimis anxiam artificis industriam detegunt, argumentorum vim quodammodo enervant & infirmant. Meminerint propterea sacri oratores , ut nunquam sententiarum pondera ab dictionis involucro sejungant: ut non solo verborum numero, sed rebus aeque & verbis apte dispositisessiorescat & sobrie redundet oratio. Qu , ut bene Tullius monet, nisisubes res ab oratore percepta cir cognita, inanem quandam babet elociationem, pene puerilem. Haec sunt, Auditores, vetae ac fa- erae Eloquentiae casta ac pudica ornamenta, quae non

nisi ab Eloquentia magistra, atque ab eloquentissimis doctorum virorum lucubrationibus peti possunt. Legendus itaque est in1due, seduleque volutandus sacrarum Scripturarum codex: legendi sanctorum Patrum libri, qui sensus divinorum eloquiorum eleganter, nitideque explanant: legendi praecipue inter eos, qui praeclarius Floquentiae laude floruerunt. His accedat subacta praeceptorum Eloquentiae intelligentia. Demetrii Phaleret, Hermogenis, Quintiliani, Tullii praesertim & Aristotelis de arte rhetorica institutiones non semel volutandae. Longini vero tractatus de sublimi genere dicendi, quem variis, doctisque notis ornatum nitidissime edidit Iacobus Tollius, pene memoriter ad- . H discen-

72쪽

discendus. Demum, quae in laudatos Eloquentiae praeceptores exstant doctissimorum virorum,quorum magna nomina apud eruditos, animadversiones, & commentaria non segniter expendenda. Hosce puri 1simos, limpidissimosque sontes consulere oportet, non rivulos quo dam consectari, nimis aliquando licce, aliquando vero lutulenter ab jis derivatos . Nec operam suam male locatam sciant hujus divinae facultatis candidati, si te poris aliquid insumant in legendis j is, quae tum Ludovicus Granatensis, vir & pietatis dc doctrinae, & sacrae Eloquentiae fama celeberrimus,lum Valerius Cardinalis, Veronensis Epic opus de Rhetorica, speciatim ecclesiastica scripserunt. Agmen vero claudat, quem semper prae manibus habendum esse praedico,ispe a me laudatus,sed nunquam pro merito satis,aureus sancti PatrisAugustini de Doctrina Christiana liber.Quum vero eadem sit si a gumentum excipiaq& facra oratoria dc civilis:atque jisdem praeceptis, quae quidem a natura proficiscuntur , utraque inltructa consurgat ; non minori diligentia animum reserre liceat ad legendos quum Graecorum , tum latinorum praecipuos oratores, qui in civilis Eloquentiae palaestra palmam ceteris eripuerunt. Quapropter saepenumero ante oculos obversentur & maximus inter Graecos oratores Demosthenes;& ejus inter latinos aemulator

Τullius i duo scilicet totius Eloquentiae omnium doctOrum virorum suffragio facile Principes: quorum ab imitatione etsi tantum absumus , ut ne admirari quidem , aut satis intelligere illorum Eloquentiam possimus; non parum tamen ab illorum assidua lectione, sacra haec nostra dicendi ratio, quae sublimiorem habet subjectam

73쪽

3 9 materiam; non parum inquam, sed plurimum, quo ad explicandi modum percipiat adjumenti. Habent enim in his duobus sacri oratores, qui grande praesertim dicendi

genus tractant, hujus magnificae dictionis exempla, quae frustra alibi quaeras, singularia atque omni ex parte persecta. Quos si essicere poterunt, ut imitatione essingant , veterum Ecclesiae Patrum & Graecorum, & Latinorum beatissimam facundiam prope est ut eiungant. Nam si quis a natura ita comparatus sit,ut in sacris orationibus conscribendis strictam ac concisam dicendi formam, nervoseque vibratam amet, praesto illi erit fomtis ac servens Demosthenis character,grande hujusce imutationis exemplar: est enim Demostbenes cur acute Longinus observat praerupta sublimitatestrictior in concia

flor; at cum 'in, celeritate, robore, vebementia animi donique, euncta insammetsimul ac abripiat, illum procelloso euidam turbini , etet fulmini recte comparaeteris. Quod si fusum, ac circumductum dicendi genus arridet, omnia sublimi quadam majestate,prout libuerit, versans, atque undique triumphans, ecce tibi quamplurima magnificae hujus notae ac granditer copiola illustria specimina ubertim Tulliana suppeditabit oratio : est enim CLeero quod fuit incorruptum acutissimi inter Graecos critici judicium ) magis fusus, quam Demosthenes, utpote qui, meluti longe lateque ferpens flamma, runctaque δε- pascens ,'post multos gyros atque ambages inj. femper remoluta, quum copio m babet ignem, tum qui perseveret artitisque vicibus nunc banc,nunc illam materiae partem corrIpiens, non ante cesset, quam cuncta absumpserit,seque ipse expleverit, atque satiaverit. Hos

74쪽

6o itaque tota mente, omnique animi contentione intueri oportet, Auditores, atque eorum virtutes sedula imit tione complecti. Horum quamdiu apud oratores sacros

manserit imitatio, tamdiu sublime dicendi genus vixerit. Et sane Tullianum istud ac Demostheneum dicendi a tificium , mira prudentia & christiana pietate atque doctrina temperatum post tot, tantasque corruptae Et quentiae vices, sanctorum Patrum exemplo viri docti ac probi per haec nostra tempora in Ecclesiam revocarunt equos inter Hieronymus Mautinus Narniensis vulgo appellatus , & aeque praeitantissimus alter a Recineto dictus, duo Franciscanae familiae, quae Cappuccinorum dicitur, clarissima Iumina, apud Senatum Apostolicum sacras orationes olim habentes tam feliciter, tam luculem ter sublimem divinamque Eloquentiam tractarunt, ut veterum oratorum in dicendo gloriam dictione aequaverint, argumento superaverint. Paulus vero Segnerus Societatis Iesu Presbyter,vir vere Apostolicus,cujus laudes nulla unquam ventura aetas conticescet, intermissam iulam popularem, sed gravi cum majestate conjunctam diacendi vim veterum Patrum priscorumque Oratorum,

apud Italos praesertim saeculi vitio penitus extinctam, horum imitatione postliminio revocavit. Ipse enim divina providentia servatus ad hujus divinae facultatis com ruptelas tandem aliquando eliminandas, sacram popularem Eloquentiam pristinae suae dignitati restituit. Huic ergo divinae Eloquentiae magno statori ac vindici aras ponat universa oratorum secrorum Respublica. siquidem ejus dictio pura, dilucida, venusta, non secata, non affectata, rerum majestati in omnibus probe servit, ac

omnium

75쪽

omnium auribus miro artificio, sed prudenter latenti accommodata. Sententiae vero graves, propriae, loco, tempori aptatae: non pueriles, non vulgares,non turgidae,non putidis argutiolis illigatae. Profunda argumentorum inventio,atque a natura profluens eorumdem tractatio;

rifica vero collocatio, ac dispositio scitissima, figurarum concinna varietate ita circumducta, ut gradatim sempercrescat, & in angustum redigat auditorem. Stilus masculus, semper sui similis, quamquam jucunda varietate distinctus: numerosus insuper quantum materia subjecta patitur. Noverat enim optime divinus orator quinam numerus ad res sacras faceret, quippe qui ab Augustino didicerat: camendum esse ne divinis,gravibusque sentemtiis dum additur numerus, pondus detrabatur. Propterea non anxie nimis exquisitum verborum ordinem c

rat . Minutum enim est, ut Demetrius inquit, quidquid exquisitum es et de minuta sectari sacrum oratorem grandia loquentem minimc decet.Sed ad Paulum Segnerum redeamus, ab ejus enim laudibus divelli minime possum. In explicandis rebus Theologicis, ut caute sale bras vitat, ut summa facilitate decurrit vir doctus ac prudens; ut in similibus aptandis foecundissimi ingenii solertia vere triumphat λ ut perpetuo regnat in ejus diactione veritatis amor, qui benevolos sibi, atque ad amplectendas virtutes, vitiaque fugienda, dociles reddit a ditorest Praestat in summa fideliter quod in prooemio saerarum orationum sibi, veluti legem religiose serva dam, conitituerat; Christianum stilicet atque utile semper proponit argumentum, utile vero Sc ad mores informandos tactum, idque omnibus omnino artis oratoriae,

76쪽

sanctorum Patrum, divinarumque Scripturarum praesidiis probat invicte. Hunc ego magistrum ab ineunta ari te perpetuo colere, ejusque sacras orationes exercitati nis gratia sepius memoriae mandatas pro concione recitare consuevi. Hunc veluti singularem viae ducem adolescentibus ad sacram Eloquentiam properantibus anteponere soleo; iis tamen, in quibus non tam altas egere radices perversae quorumdam Opiniones. Etenim cum hujusmodi hominibu pessima consuetudine obduratis operam & oleum me perdidisse magno animi maerore expertus sum. Nuperrime bilem mihi ab imis p cordiis excitavit sciolus quidam orator, cui nescio quid humilis ac pedestris Pauli Segneri stilus intolerabili errore sapiebat. Dicebat enim illum longe minus valere ingenio, atque Eloquentia, quam alii bene multi sacri oratores , quorum nomina pudet referre. Nesciebat enim imprudens floridum inter 8c turgidum, maculosum inter & nitidum sublimemque stilum distinguere. Quamobrem frustra in ejus aurem sepius oggerere conatus sum auream Quintiliani sententiam: quisque ingen. O minus valet, hoe se magis attollire sedilatare conatur: in satura breves in digitos eriguntur: er plura infirmi minantur et nam em tumidos corruptos tinnulos, quocumque alio cacoetelia genere peccantes, certum habeo non virium , sed infirmitatis vitio laborare. Haec Fabius: quibus monitis nihilo minus ille melior factus abundantem sonantibus verbis, tumidisque sententiis Eloquentiam vitiosissimam, sublimem ac grandem appellabat. Faxit Deus, ut ad bonam mentem redeant , & meliora consilia capiant insani isti sacrae Elo

77쪽

quentiae corruptores: ut exitialis haec pestis ab viris ecclesiasticis tandem aliquando depellatur Vos autem, qui ad veram sacrae Eloquentiae laudem contenditis, Adolescentes optimi, agite nunc, quaeso, referte animum,sitis ad veritatem , Se considerate quae studia a docti1simis majoribus nostris ad hanc rem sublimissimam , atque sanctissi mam probe adipiscendam allata sunt. Hos sequi duces , horum intueri exempla diligenter oportet. Siquidenti omnibus humaniorum literarum atque Eloquentiae praeceptis liberaliter imbuti, in sanctorum Patrum, ac celeberrimorum oratorum lectione optime versati, sacri oratoris osticium, vobis a sIignatum a Deo, egregie sustinebitis . Principes bonarum artium Scriptores oc doctores saepissime legite dc pervolutate . Horum imitatione, si quid sempiternis mandare monumentis exoptatis, stilum optimum scribendi magistrum longa consuetudine subactum lape vertite,ut mi nisi lima politum,atque elaboratum induitria hominum memoriar tradatis et ne unquam laboris impatientes cruda atque indigesta, quae ad exiguum tempus durant, in medium proseratis; succum

enim non habent diuturnum quae nimis celeriter mat rescunt.

Quae cum ita sint, quis non videt, Auditores, qualis , quantusque sit verae Eloquentiae usus in rebus sacris pro dignitate tractandis ac quanta in omnibus sacris disciplinis humaniorum literarum , dc Eloquentiae necessitas i sive enim aliena interpretari ac commentari velin t Theologi, sive adversus haereses aciem instruere, sive scholastico in pulvere adolescentes , quasi in palaestra exercere, sive res in Ecclesia gellas aut ab aliis scriptas,

78쪽

investigare, aut ipsi scribere cogitent; sive demum prosacris rostris dicere, atque homines a vitiis abducere, ad virtutes Vero perducere satagunt, humaniorum literarum atque Eloquentiae subsidiis se indigere, plane sentiunt, vel qui a consuetudine sensus communis omnino

non abhorrent.

Quare muneris nostri partes eas esse video, Auditores, quum mihi, Sanctissimi Domini Nostri CLEMENTIS Undecimi Pontificis maximi beneficentia humaniores literas ex hac summa Romanae Eloquentiae arce , docendi provincia demandata sit; ut nimirum adolescentes ingenuos, illos praesertim, qui ad sacra studia se potissimum conserunt, vera selidaeque Eloquentiae praeceptis erudiam . Eo igitur tota quanta erit nostra collia neet industria, ut veterum eloquentissimorum virorum& exempla de praecepta diligenter enodata planius e ponam: quorum institutis 5c imitatione prisca illa copiosa, sublimis, magnifica, ac sanctissima in rebus secris pertractandis Eloquentia reviviscat. Quae si ex animi sententia succedent & magno munere Auditores meos donaverim,dc meritas quantum potero, Clementissimo ac benefico Patri grates retulerim: non enim alia suppetit, maximo beneficio respondens gratia, quam optimus ejusdem beneficii usus, eo

potissimum tendens, quo illud benefici Principis an mus destinavit. Utinam, quod a Deo optimo Maximo diu precati

sumus, horum temporum acerbitas tandem aliquando finem inveniat, ut initium requiescendi, & animum ad praeclara bonarum artium studia referendi nobis conces.sum

79쪽

sum esse sentiamus. Utinam flamma haec pertinacissimi atque atrocissimi belli ex multis conflata ita restinguatur aliquando, ut nulla unqnam scintilla compareat. Utinam post tot malorum, quae nos undique perturbant calamitosissimam tempestatem, optatae tranquillitatis aliquando illucescat dies I Utinam placidissima, sempiternaque Pax Christianae Reipublicae clavum teneat aliquando . Tunc profecto summus Ecclesiae Pastor CLEMENS Beatissimus, quem Deus omnipotens diu servet incolumem, uberiora dabit facundia illa sua singulariae pene divina sacrae Eloquentiae documenta. Tunc munificus Princeps literarum ac literatorum amantissimus largiori manu dona sua in artium praestantissimarum sinum luculenter effundet. Tunc denique Albani sid ris beneficio bonarum artium studia ad summam Et quentiae gloriam restorescent.

SEARCH

MENU NAVIGATION