De usu et necessitate eloquentiae in rebus sacris tractandis. Dissertatio habita in Archigymnasio Romanae Sapientiae a Fr. Alexandro Burgos Siculo Messanensi Ordinis Minorum Conventualium theologo, & publico eloquentiae professore

발행: 1710년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3' Tingeniorum gloria fuit, abundanter instructi, etiam in histe sanioris Theologiae studiis Italici nominis dignitatem tueantur: atque exteris Theologis, qui quamquam semper de nostro creverint, de sua nostris fund mentis superinstruxerint, potissimum hoc in studio praenobis regnare gloriantur, γ N palmam eripiant, & abjis accepta facient meliora. Audio siquidem virum. egregium & religione, & doctrina insignem, qui Additiones de vindicationes ad Bellarmini Controversias praelo paratas habet, nonnulla de recta Theologiae methodo adversus haereticorum commenta eo in opere praefari: nec dubito, quin perspicue, &solide id perficiat

vir doctissimus : habet enim ingenium geometricis institutis bene purgatum: habet locupletem totius er ditionis apparatum et estque omnium pene linguarum , quae in variis sacrae Scripturae interpretationibus vigent , callentissimus . Edidit quoque brevem quidem, sed melioris succi plenum Indiculum quorumdam opuscum lorum sanctorum Patrum, ex quibus praecipua sacrae doctrinae argumenta sibi derivent Theologiae candidati ,

vir cum pietate , tum eruditione excellentissimus popularis meus, genere non minus, quam vitae sanctim nia clarissimus . Hic saepe mecum corruptam a quibus

dam semidoctis apud nostrates tractandae Theologiae methodum vehementer indoluit: & ut est divinarum rerum assiduae contemplationi, atque ecclesiasticae Psau modiae addictis 1mus, ingenue assirmavit aliquando, se animum ad res sacras, divinasque precationes rite per gendas magna cum difficultate colligere potuisse , si recens a siccis, atque abstractis hujusmodi quaestionibus ad

52쪽

ad facra accessisset ; secus autem, si a Patrum lectione surgeret, mentem minime distractam, voluntatem vero suavi quadam sancti Spiritus unctione inflammatam experiri r unde novam, uberioremque, non indiculi Q-lius , sed plenioris methodi tractandae Theologiae ad sanctorum Patrum amussim expensae editionem meditatur vir doctus & pius, edito jam Institutionum The

logicarum antiquorum Patrum tomo primo. Operis fontem exornant Conciliorum ac Summorum Pontificum decieta de recte instituenda Theologiae methodo, orthodoxis doctoribus praescripta. Ig tur in horum virorum sententiam eundum est, Auditores. Scholaiticam Theologiam a certis quibusdam vanis, ac super vacaneis quaestionibus, quas maleseriata ingenia pro innovandi libidine pepererunt, recte purgare, &pristino suo decori restituere, oportet. Eaque, ut expedit, summo cum honore, & utilitate apud nos retenta , atque in fidissimam comitem assumpta, ad altiora sacrae doctrinae studia gradum faciamus. Id vero nos pro dignitate praestare non posse, nisi humaniorum literarum, Eloquentiae , ac univeris eruditionis adjumenta fuerimus consecuti, sine inficiabitur nemo. Hactenus haec a me, Sciatis sorsitan prolixe , ut vel mihi videtur, demonstrata sunt. Sed Theologiae optimae instaurandae, exornandaevique desiderium , homini ab ineunte aetate Theologicis institutionibus innutrito, de Theologia dicenti longius, quam par erat abrepto , nimis productae orationis v niam impetraverit. Nunc, ut instituimus, ordine ad reliqua pergamus . Alterum est in quo aliquando oportet , ut sacrorum studiorum occupetur industria ; Historiae

53쪽

storiae scilicet ecclesiasticae cognitio , de de rebus in Ecclesia gestis diligens, solersque tractatio. Hujus enim adminiculi necessitatem non ultimo loco ponendam esse a Theologo , uberiori calamo probarunt viri eruditi quamplurimi et quibus de nos symbolam addidimus, praelatiuncula de hac re edita , quum primum in Almo Augustae Perusiae Gymnasio Institutiones Ecclesiasticae Historiae publice praelegeremus . Ne igitur

actum agere Zc rem diu inter eruditos vexatam, communique omnium calculo probatam retractare videamur , eam in antecesium positam volumus. Id unum

modo videndum est , quam multa nimirum ad intelligendam , scribendamve Ecclesiasticae Historiae partem aliquam, humaniorum literarum atque virilis Eloquentiae ratio suppeditet adjumenta . Suppeditat enim omnium rerum, quas Historia desiderat abundantiam,& copiam. Quibus si quandoque careret, nedum manca illa esset ex vitiata 3 sed sepenumero prorsus absurda, atque a veritate, sine qua nullo modo potest salva consistere, penitus destituta. At quoniam singula persequi per tempus non licet , potiora rerum capita, ea, qua possumus brevitate percurramus. Non indiligens veteris, novaeque Geographiae constitutio ἱ exactissima item Chronologiae ratio in hisce studiis probe tenenda est, Auditores. Sunt enim haec duo potissimum, veluti totius Historiae lumina: sine quibus, sive historica legas , sive scribas, per caecos, dubiosque anfractus incedas sine luce, ac sine

duce : unde statim tota aberrare via certo certius te

senseris, ac multis erroribus implicari. Finge tibi diss1

54쪽

dentes inter se Scriptorum sententias obversari, qui de loci alicujus natura , situ, aliaque hujusmodi circumstantia, ea scribant, quae tenebras offundant rerum gestatum narrationi: finge nodum valde implexum ex variis urbium ac regionum nominibus, quae aliquando

omonyma sunt apud Historicos, nulloque certo adjunctorum charactere di itincta, sed pene confusa ; quaeve novis superinductis appellationibus a veterum nomen clatura recesserunt ἱ quid ages geographicis institutis vix a limine salutatis , si Dodonaeo e luco nunquam prosiliens responsa quidem & oracula fundas e tripode , ceterarum vero rerum ita sis rudis, ut in AEthiopia ne, an in America sit Mexicum ignores Quonam te pacto ab hujusmodi nodorum coagmentatione feliciter extricabis , nisi suppetat totius Geographiae exacta cognitio Jam tibi Graeca Messene, Meiuna erit Sicularum urbium nobilissima et jam Siciliensem Megaram cur Graeca ejusdem nominis commutabis: jam Carsa raeam

Cappadociae cum ea, quae apud Palaestinos eth: jam Forum Iulii Galliae Narbonensis cum ejusdem nominis Galliae Transhadanar Colonia ; jam Faliscos Etruriae Suburbicariae cum Faliscis Chalcidensium Colonis in Magna Graecia cui nuper accidit : jam totam demum Afri- eae sacrae geographiam cum recenti scholiaste epist larum synodalium inter Augustinianas, imperite muscebis. Iam tibi Ephretem Theopolitanus Antistes, Diaconus erit Edessenus, Sc cum famoso magnorum nominum obtrectatore tres homines, nempe Aimoinum San- germanensem , alterum Aimoinum Floriacensem, &hujus interpolatorem anonymum in unum conflabis.

55쪽

Sed quid plura consector ac colligo omnium una vox

est doctorum virorum firmata consensu, caecam pentitus esse sine Geographiae luce Historiam . qui vero ad

eam accedunt sine illius ductu, nec oculos in fionte habere. Nunc vero dicant, quaeso, humaniorum literarum contemptores; qui fieri poterit, ut rem geographicam , ab Graecis, Latinisque scriptoribus olim traditam , a viris doctissimis secundis postea curis multiplicis eruditionis ope illustratam , diligenter ipsi percipiant, ne libatis quidem mitioris literaturae rudimentis Profecto ab humaniorum literarum ac linguarum subsidio destituti, aut multa, ne dicam omnia, perverse accipient, aut ne vix quidem intelligent. Eodem limrere turpiter luto illos videmus, Sc quandoque in pejus labi, qui rectae Chronologiae regulas ignorant. Nam quomodo Fastos Consulares, Imperii de Pontificatus initia, & persecutionum, bc praecipuarum rerum in E clesia gestarum exordia exitusque , certis, finitisque periodis comprehenderint 3 ut quo tempore coacta generalia , ac celebriora provinciarum Concilia fuerint;

quibus Romani Imperii Principibus, quo anno, qua die Martyrum Passiones inciderint, certo definiant: si quid vero dubium, implexumque sit, ad stateram veritatis appendant φ Quonam filo ex infinitis propemodum ac Labyrinthatis ambagibus, quae temporum perturbata ratione sine termino nectuntur , libero pede

evadent unquam homines imperiti , quibus libratae Chronologiae praesidia non pretello sint Ueterum ana- chronismis suos adjungent, & quidem isdiores. Mamtyres , qui nusquam ac nunquam suerint in medium F addu-

56쪽

adducent. Uere pro Religione passos,vel ex albo Sanctorum expungent, vel pseudo martyribus haereticorum in unum confundent. Quae sub Diocletiano, exempli caus. sa, acciderunt, sub Decio vel sub Gallieno collocabunt. Praecipua ecclesiasticae Historiae capita metachronismis deturpata, haereticorum ludibrio exponent. Veterum P trum monumenta longe alieno ab eo , quo signanda sunt tempore, notabunt, uti evenisse scimus, crasso fartori , qui nuper literas ab Dionysio Alexandriae Epist

po, imperante Gallieno datas, ad Deciana tempora in ptissime revocavit.Cui non risium moverit Theologus ille doctrinae temporum imperitus, qui cum argumento premeretur , petito ex Concilio Horentino de processione

Spiritus Sancti, sibi perfricuit frontem, ac divum Thomam eum Concilii locum pro se ipso interpretatum fuisse pronunciavit. Perbelle scilicet ac priectare, quum divus Thomas seculo sesqui altero Concilio illi antecesserit. Audacia & inscitia huic omnino similem se prodidit nudiustertius miles ille gloriosius, qui ut se

rum plagiorum turpitudinem excusaret, in criminis socium trahere tentavit magnum Platonem, quem scriptis suis Menandri versus,suppresso nomine auctoris,inservisse assirmavit, quum tamen Plato longo tempore ante Menandrum floruerit. In summa, ut omnia susque deque verterint, ac maria terrasque miscuerint qui sine

humaniorum literarum ac linguarum peritia , qua una totius Geographiae, ac Chronologiae instituta probe intelligere possunt Iegendae, scribendaeve ecclesiasticae Hiltoriae non lotis, ut ajunt, manibus, potestatem temere sibi tribuunti Porro quid dicam de altero HistO

57쪽

Historiae praesidio minime eontemnendo, quod ex totius antiquitatis notitia promanat luculentius ' Quid enim vetusta Regum Pontificumque diplomata φ Quid manuscriptorum codicum arcana supellex Quid numismata vetera & Graeca, & Romana ' Quid supremi, ac medii aevi inscriptiones, obscurissimis aliquando Historiae locis, quid, inquam, non conserunt lucis Sane,

ut Polyhisthor ille eruditissimus scribit, Nummi addam ego & lapides interdum plus loquuntur , quam ipsi Auctores,'repraesentata in sei picta-insuLpta rerum publice gestarum in Antiquitatum Hs ria, rerum barum indagatores mire ju Dat, ad perfectam Historia totius erinitionem Deiltime aetutissime eon eis. Sed quibusnam labris mutos hosce testes legent φ Et quanam intelligentiae clavi hosce thesauros recludent unquam ji, quos humaniorum liter rum, linguarumque solertia destituet ' Haec ita perspicua sunt, Auditores, ut ea cordatis viris solum india easse sit satis. Ad criticen modo considerationem intendamus Etenim Antiquitatis studium , ω critices exercitatio, quam maxime inter se cognata sunt, & mutuam sibi

lucem commodant. Haec ars plane mirabilis, quae veluti sepes est bonorum auctorum, atque totius cultioris literaturae , mirum in modum ecclesiasticae Historiae

operam suam locat, ac difficillimis saepe, desperatisque

rebus praesens affert auxilium. Norunt eruditi quam vastus, quantusque sit criticae artis usus, in dignoscendis, ac dijudicandis omnis generis auctorum, Graec rum , Latinorum, sacrorum, prophanorumque scriptis,

58쪽

qqin castigandis, emendandis, ac restituendis iisdem; Sequar alia artis exquisitissimae munia sint: norunt identidem ji, qui sine criticae artis alumento, consus, omnia , miserrimis imposturis plena sere animadvertunt . Hujus enim beneficio, ne pro legitimis adulterini supponantur foetus, egregie efficitur et quae res in Historia primas habere partes debet, quum nonnisi a veracibus, probatisque testimoniis, Historiar, praesertim sacrae, veritas petenda sit. Propterea tota quanta est in

hisce studiis, doctorum virorum ita hactenus insudavit diligentia, ut jam nullum pene sit, neque tam obvium,

neque tam reconditum veterum monumentorum genus , quod justis criticae artis ponderibus per haec tempora acutissimorum hominum ingenia non graviter examinarint . nam qui secus fecerint, quam turpiter lapsi sint, sepe doluimus. quot enim falsa magno cum ueritatis detrimento in ecclesiasticam Historiam invexerunt ' Quot & Sanctorum gestis, & Martyrum actis figmenta incrustarunt Quot veterum Patrum genuinis scriptis suppositicia ac fictilia assuerunt Res a sanctissimis & doctissimis viris post Gelasium Romanae Ecclesiae Pontificem dudum animadversa jam satis de se

loquitur, Auditores, atque in enumerandis eorum erratis tempus me citius, quam oratio deficeret. Erit item locus quum nostras disputationes de recto usu rationis in applicandis critices regulis in lucem emiserimus, ubi haec fusiori oratione retractemus. Interea hujus criticae artis, aequae & rectae quidem , non temerariae, non irreligiosae, non inverecundae, adjumenta omnia complexu teneant oportet, ut ex eodem, ne quid absit, qui

59쪽

ecclesiasticae Historiae lacunam commodum explere in votis habent. Quare & humaniorum literarum ,& t tius mitioris eruditionis facultatem, qua criticae artis intelligentiam consequi possunt, sibi comparandam esse certo sciat qui veneranda ccclesiasticae Historiae monumenta rectis oculis inquirere, aut accuratissimis consignare literis cum utilitate desiderant. Ne vero quidquam ad institutum nostrum maxime faciens intactum, indictumque relinquamus, pauca

hic de perpoliendo stilo in scribendis Historiae ecclesi sticae documentis leviter delibemus; reliqua, ubi, Deo dante, de Historiae artificio sermo erit, fusius tractaturi. Etenim quamquam iis, qui res in Ecclesia gestas priavatos in commentarios referunt, ne majorum dicta,

factave posterorum memoria dilabantur, rudi quodammodo ac simplici dicendi genere, libenter demus, ut scribant ; jis tamen, i qui res easdem leviter ab aliis adumbratas e scriniis antiquitatis eruunt, atque in publicam lucem non jisdem verbis , nec commentari rum , sed Historiae nomine insignitos emittere satagunt, ut rudi ter scribant, minime concedendum putamus . Quemadmodum enim pictor imaginem, quam domesticos inter parietes leviter in tabella adumbravit, nonnisi scite expolitam postea, Ze superinducta primis lineamentis egregia forma, Sc quam rudi penicillo tetigerat , omnibus suis coloribus graphice descriptam, populo spectandam exhibet : ita ecclesiasticae Historiae Scriptor quae ex aliorum commentariis prima, ut dici solet, falce dolata excerpserit, ea, si quidem publicae luci exponere statuit, lima poliat ac decenter exornet. Non

60쪽

Non illam tamen usurpet dicendi sermam, qua Romanenses fabulas calamistris inurere , fucisque ac pigmentis ad nauseam usque colorare solent otiosis limi Scriptores, quibus ludicra quaedam dictio veterum et quentissimis inaudita penitus, atque invisa, in deliciis est ; sed casta ac pudica elegantia historiam scribat, ut historiam decet, eumque dicendi morem teneat, quem gravissimi rerum ecclesiasticarum Scriptores magna cum laude sectati sunt. Fateor ingenue, Auditores, nunquam ad magni Baronii Annales oculos convertere soleo, quin estusis prae gaudio lacrymis iterum atque iterum, eos veneratus exosculer, de nitidae & purae,3e sobriae, de elegantis dictionis castimoniam, gravemque simul ac concinnam rerum gestarum narrationem, propria de ad libram expensa suavitate conditam e quae talis , tantaque est in spissi de subacti laboris opeie, ut ab invitis adversariis meritas laudes extorqueat. AEque vero mihi stomachum , bilemque movent Sccomptuli illi, affictatique Scriptores, qui in antithetis ac frigidis argutiolis, ut plurimum ludunt; qui quasi

meretricia cerussa, stibioque sacrae historiae faciem d turpant et tum dc illi etiam horridi, hirtique sarcinat res, qui contra, omnibus perturbatis atque confusis, nullo verborum delectu, nullo dictionis nitore res clarissimas non jam edere, sed vomere, non scribere, sed inquinare videntur. Ecquis unquam patienter legerit Sanctorum virorum res praeclare gestas, tam inquinate, tam faede descriptas Fac hujusmodi de vitis sanctorum Scriptores ad purissimam, latinissimamque phr sim Cornelii Nepotis non accedere, id vitio eis non ver-

temus. Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION