장음표시 사용
61쪽
temus. Sed barbare, sed incondite, sed lutulenter fluere, sed soloecismis plerumque scatere, atque singulis propemodum paginis turpissimos in errores eos impingere non miti animo tolerabimus. Sed hujusmodi miseros chartarum conspurcatores ad Orbilios, ut puerorum s ruta plectantur, amandabimus. Aliud est, Auditores, purum ac simplex, & vere ecclesiasticum dicendi genus 3, 6c sacrae Scripturae authoritatibus, congrue &suo loco positis, veluti sale optimo inspergere; & veterum Patrum sententiis ad rem facientibus, quae legentium animos ad virtutis amorem inflamment, scite tamquam stellulis quibusdam illuminare dedistinguere: aliud vero compilatis sacrorum codicum, sanct rumque Patrum scriniis illorum sententias sine judicio corrasas hac illac insarcire, putidosque , ac male sutos centones condere; ut non optime depictam rerum gestarum narrationem, sed musivum quoddam opus,, texellatum ex variis, pretiosis quidem, sed pessime inter se cohaerentibus, lapillis inepte compingere, Magglutinare. Vellent, sertasse rhapsodi isti interpolatores quorumdam sanctorum Patrum, Bernardi praesertim, qui hoc in studio palmam ceteris praeripuisse videtur , aureum ac pium dicendi genus spissa , sed
concinna sacrarum Scripturarum temperatione coagmentatum imitari; at quum ad id minime contendere possunt, sanae Eloquentiae, rectaeque imitationis praecepta ignorantes, cacozeliae vitio laborant, & simiolas ridicule repraesentant. Haec igitur antequam ad scribe dum animum advertant, probe intelligant, oportet. Si vero secus a natura, atque ab arte comparati sunt,
62쪽
ne audeant, quaeso, manibus a ferula nondum subductis, enormia exarare volumina librorum, quos quis unquam legat Unus, vel duo, vel nemo. Nemo prinsecto, qui sapiat. Lectio enim, ut Tullius inquit, sine delectatione negligitur. Quum ergo quidquid literis mandatur , id commendari omnium eruditorum lectioni deceat , quod fieri nequit, neglectis Humaniorum literarum & Eloquentiae praesidiis, ) qui res in Ecclesia gestas, sanctorumque virorum acta accurate, luculenterque consignare literis cupiunt, ji prosecto, quam sint
necessaria ad id muneris exequendum mitioris literaturae studia, tandem aliquando cognoscant, ac desipere, nugarique desinant. At ne diutius vos demorer, Auditores, jam reliquum , supremumque attingamus Eloquentiae verticem , quo me jamdudum tacita vestra expectatio vocat,& quo tandem aliquando ad exitum vergens mea festinat oratio . Etenim quamquam eos , qui aut rem Theologicam in scholis tractant, aut adversus heterodoxos pro ea decertant, aut res in Ecclesia gestas literis mandant, exquisito exacto literarum humaniorum atque Eloquentiae praesidio minime se indigere putent, utut falsum putent, venia quodammodo donari posse arbitremur; illos tamen omnino fugit ratio, qua erroris sui defensionem suscipiant, qui sacri oratoris munus, hisce studiis neglectis, cumulate se consequi posse eonfidunt. Non negamus prosecto, Auditores, tam arduum, tam sublime, divinumque munus, quod Prophetarum, Apostolorumque munus est , quod in Ecclesia tunc recte perficitur, quum inserendis virtuti
63쪽
bus, atque in evellendis ab audientium animis, pravis, si quae altius haeserint, vitiorum radicibus, summa cum utilitate versatur ; simplici quandoque ac nudo verbi Dei sono, intus sonante veritate, quae humanae artis adminiculis nullo modo est alligata dc dignius & fructiiosius ab viris vere Apostolicis ac divinitus illustratis fuisse tractatum . Spiritus enim ubi vult spirat Σο-cem ejus audimus. fermo etero Dei e ax . omni gladio ancipiti penetrantior de mentes illuminat &animos pervadit 3 atque triumphatis affectibus, arcana quadam , potentique delectatione de ducit quo vult, ει unde vult deducit perduelles ac refractarias hominum voluntates. Atque utinam omnes, qui ad id muneris assumuntur, in sublimi illa ac caelesti aeternae sapientiae schola, mirabili hac via divinus ille praeceptor erudireti Utinam sanctitate morum, pietatis studio , ac precandi fervore caelestem sibi semper in dicendo derivarent divini verbi essicacitatem sacri ac Christiani oratorest Merito ac jure humana eloquentia prorsus obmutesceret, ac divini eloquii triumphos tacita admiraretur & colereti Nihilominus, quoniam Dei optimi Maximi providentia humanis ut plurimum adminic
lis rerum naturae congruentibus nos recte uti constituit , jam qui a Deo vocati sunt, id enim tamquam hujus ministerii iundamentum semper praejactum volumus in ea sibi adsciscant oportet, quae ad perficiendum
optimum in hoc sacro dicendi genere.oratorem perquam necessaria sunt. Florum numero probae, pudicae, grandis, masculaeque praecepta ponimus Eloquentiar. In quam sane sententiam Ec regula: bc exempla, a G sin
64쪽
osanctis Ecclesiae Patribus tradita . nos maxime ducunt. Quid enim, ut de ceteris sileam , toto de doctrina Christiana libro quarto contendit magnus Aurelius Augustinus Nil profecto aliud, nisi rectissimis castae Et quentiae praeceptis sacros oratores imbuere , ut inde pateat quam falsus sit Anonymus ille, alias de Augustino bene meritus, qui in praefatione Gallicae interpretationi sermonum sancti Doctoris assixa, omnem omnino Eloquentiae artem, Augustini authoritate a sacris oratoribus arcendam esse opinatur: cujus salia opini nis radices sorti brachio excutit more suo doctissimus alter Anonymus, editis de hac controversia solidissimis animadversionibus, ita ut non nisi rationis expertibus errorem suum absurdae sententiae desenser incutere pos.
sit . Legant qui volunt laudati Anonymi libellum: legant Francisci Pani garolae Astensis Episcopi quaesti
nes, quas ecclesiasticas vocavit vir eloquentissimus, Selibro de sacro Oratore instituendo praemisit. In iis profecto invenient, qui legerint, quidquid desiderari pos-st, ut Eloquentiae artificium in sacro Oratore necessarium defendatur. Namque illi etiam, qui contra stare videntur, quum non nisi eloquenter Eloquentiae caussae adversentur, hujus florentissimae artis necessitatem adstruunt, tantum abest, ut destruant. Et tandem nescio, an eloquentius quispiam causam Eloquentiae defendere possit, ac divus Hieronymus facit eo ipso loco, quo ad Damasum scribens, ab interpretationibus sacrarum Scripturarum illam conatur eripere . sic enim rationem suam conficit: sed de Seripturis disputantem non decet Aristotelis argumenta conquirere, nec ex flumine Tuia
65쪽
Tulliane eloquentiae ducendus es rivulus: nec aurestauintiliani flosculis es' sebolari declamatione mulcenda . Pedestris in quotidianae similis, er nullam
tactibrationem redolens oratio necessaria est, quae rem
explicet, sensum edisserat, obsura manifestet; non quae merborum compositione frondeseat. Sine alii dia ferti , laudentur, ut volunt, es' infatis buccis numantia verba trutinent mihi sufficit loqui, ut intelinlisar, Scripturis loquens disputans, βω-pturarum imiter Amplicitatem . Hactenus ille: quibus sane Eloquentisiimis verbis non omnem Oppido Eloquentiae artem repudiat, sed, aut ego fallor, rectum in exponendis sacris Scripturis in didactico, aut catechiastico dicendi genere, simplicioris Eloquentiae usum te minis suis praefinit: nimis artificiosum dicendi genus, ac
rerum tractandarum naturae minime accommodatum,
M affectate conquisitum, quo nullum majus in sacro oratore vitium, sanctus Doctor exibilat. Paraeneticum vero dicendi genus omnibus Eloquentiae nervis recte constitui docuit vel exemplo suo ipse Hieronymus. Restat igitur, ut Eloquentiae usum teneamus, abusum reprobemus : quo fit, ut necessario addiscenda esse a sacris oratoribus Eloquentiae praecepta nemo sanus inficias iverit . Usus autem sublimis, castaeque Eloquentiae ille erit, quem vel in sacrarum literarum. Scriptoribus invepit , & laudavit Augustinus et nam eos babere quidem, inquit, at non ostentare Eloquentiam ; que talis, tantaque est, ut nemo eorum , qui Eloquentiae ornamentis infantur, qui linguam suam,facrorum Scriptorum lingua, non magnitudine, sed
66쪽
2 tumore praeponunt , aut sapientius, aut eloquentius unquam dixerit. Igitur hae firmae, rataeque leges sint apud Christianos oratores . Emineat in sacris eorum orationibus
grandis Eloquentia, sed quae ostentationem fugiat, redivinae sapientiae indolem sapiat : habeat quandoque
inaffectatam quandam verborum atque ornamentorum negligentiam; quam in politico sublimi dicendi
genere commendat etiam Longinus, ne matronae gravitas in comptulam adolestentulae venustatem degeneret . Singula loco seo scite disponat, ut divini verbicastimoniam redoleant ; ut res sacras non plus justo exornet, nec laciniis infarciat alienis. Sua a divinis testi moniis argumenta deducat, ac Patrum sententiis illustret. Vera dicat, non vana. Profanas & vocum, & rerum novitates evitet: non verborum strepitu blateret , sed forti quadam , ac dulci suavitate se in audientium animos insinuet: non luxuriet in sella, sed maturescat in fructus. Nunquam in summa a recta ratione deviet, perpetuamque sibi comitem copulet uberrimam ac robultissimam secrarum Scripturarum Sc sanae Theologiae doctrinam; ut secundum illud Regirue Eloque tiae edictum, quod a Tullio mutuatus est Agustinus, ita dicat, ut doceat, ut delectet, ut sectat, ut vincat. O praeclarae, sanctissimaeque leges, quas & natura ipsa, Zc recta ratio condiderunt i His profecto legibus finia
tam ac comprehensam ad explicandas populis nostrae religionis veritates, ad corrigendos corrupti saeculi mores , sancti Ecclesiae Patres, ae probi rerum sanctissimarum tractatores Eloquentiam in sapientiae consertium admi-
67쪽
admiserunt. Inde nata est illa eloquentissimorum Patrum divina facundia, quae omnibus disciplinis egregie instructa , ad sacri oratoris munus accessit , quaeque sumptis a profanis Scriptoribus , summo judicio ac prudentia , praesidiis caste uti atque apposite summa
cum audientium, tum dicentium utilitate consuevit.
At proh dolor, ut haec sublimis lima, sanctistimaque
Eloquentia per haec nostra tempora stetit de obmutuiti Quam indigna homine christiano, quam male res,ondens rerum divinarum majestati, non jam dicam facundia, sed insipiens quaedam loquacitas subsecuta est.
Haec siquidem levia ac frivola passim tractat argumenta . Putidistimas argutiolas, ineptissimas verborum a titheses, foedissima metaphorarum portenta, declamatorias dicendi sermulas unice amat lc avidissime consectatur . In flosculos pessime olentes, ac in laxas tib larum lacinias, petulantissimi oris volubilitate contortas tota quanta est se diffundit . Non ad animos conciliandos movendosque solidis rationibus atque affectibus aeque effervescentibus insudat, sed lenociniis illita aurium studet voluptati. Bone Deus i quis unquam sine stomacho audire poterit tot, tantasque historiarum, ut plurimum apocrypharum, ac fabularum farragines in sacras Orationes tam intemperanter invectas , ut vix, ac ne vix quidem, inter Herculis, Jovis, Mercurii, Veneris, Adonidis spurcissima nomina, veneram
dum nomen Iesu distinguere liceat aliquando Quis sine
indignatione tulerit , ut sacerdotes divinae legis antistites histrioniam agant, oc de nostrae Religionis mysteriis , tanquam de scena mimice disserant i Homi
68쪽
num scelera adversus Dei majestatem patrata, non sorti brachio ipsos excutere,sed comiter j is adblandiri, ut non lacrymas, sed risum moveant, quis aequo animo tulerit O facinus multo liatore piandum l
usemet, aeterni spargit qui femina verbi,
Infelix lolium, macuasque immiscet arisas :Dum studet argutis reprebendere crimina labris. At undenam erupit haec perversa dicendi, non ratio , sed infinia undenam ventosa isthaec, dc tautologiis hac illac perfluens in sacris orationibus stultil quentia φ Ita est, ita est, Auditores, ab sanae Eloque tiae ignoratione mala haec proficiscuntur. Hujus divinae facultatis praeexercitamentis homines linguae volubilitate de ingenio alioquin fervido, sed minime subacto prediti, vix, ac ne vix quidem, delibatis, putida locorum communium tractatione ac miserrimis illis olgaribus amplificandi modis, dum falso putant eloquenter scribere, eo deveniunt, ut verbosius insaniant. Magnum ac prosundum verae Eloquentiae artificium nullo modo assecuti, corticibus haerent, & externis dumtaxat non tam utuntur, quam abutuntur ornamentis. Quae utinam penitus ignorassent sacrae Eloquentiae corruptores: non tot , tantaque damna in Ecclesiam intulissent.
Etenim , Auditores , plus timendum est mali a quibusdam semiebriis , quam a plene vino sepultis ; hi si quidem somno penitus opprimuntur, nec aliquid in
aliorum perniciem moliuntur ; illi contra cum nec satis expeditum habeant nec penitus impeditum cognitionis usum, in eo quasi rationis subobscuro crepusculo, ut male agant vident, ut recte, non vident. Itaque ji, qui
69쪽
nullam Eloquentiae artis intelligentiam sunt consecuti, natura duce loquuntur, ut potIunt, sin minus, tacent prudenter: qui vero dimidiatae, ac filia Eloquentiae compotes facti sunt, dum solidum divinae facultatis aristificium se probe tenere putant, ea serunt insania, ut male loqui nusquam Sc nunquam desinant. Utinam igitur scioli isti declamatores, qui rerum divinarum ac sacrae Theologiae scientiam cum rectae Eloquentiae laude, ut par est, conjungere non possunt, vel semper tacuissent, vel grandia ac sortia sine ullo elocutionis artificio argumenta tractassenti Staret adhuc simplex illa dicendi vis cum christianae pietatis assectu, cum sanae rationis ac Theologiae doctrina conjunctissima . Rudis sertasse illa esset, incomta esset, bubara item in verbis esset, sed sensa haberet utilissimis documentis referta ac divino spiritu plenissima ; quibus illa esset de ad vitia extirpanda, & ad serendas virtutes paratissima . Viverent adhuc bona illa ingenia,
quorum, Augustino teste, insignis est indoles, ut in
verbis verum ament, non verba : atque separatis afaeris orationibus locorum communium nugis, res cum re, ratio cum ratione configeret . Non quidem n
glecto sententiarum pondere, verborum dumtaxat inanis ornatus in pretio esset. Malle enim Christiani oratores debent potiori jure, quam Cicero, indisertam sapientiam, quam stultiam loquacem e ac nullo modo, ut laudatus Augustinus docet, nobis sonare debet diserie quod dicitur inepte. Sed modo satis querelarum adversus hosce divini verbi depravatores. Eos sertasse, si Deus & otium dabunt atrociori stilo iterum , sed
70쪽
nunquam pro merito satis, confodiemus. Interea qui tanquam in vigilia quadam senatoria stant Christiani gregis Pastores, de Ecclesiae Antistites hosce indignissimos mimos sacris rostris perpetuo interdicant. Pii vero ac cordati Auditores eo supplicii genere plectant hoste nebulones, quod in eos eloquentissimus, dc vere Apostolicus dicendi magister a quo jure constituit: ut nimirum vel nullus eis dicentibus plaudat e vel eos audiat nullus . Nunc ad institutam perfecti oratoris Christiani disciplinam revertamus . Magnum est quoddam opus, Auditores, atque haud sciam, an de humanis operibus longe maximum, sacrum oratorem agere numeris omnibus abselutum. Quippe qui audientium animos aut docere, aut dedocere, aut reprimere,
aut incitare debeat ; Sc modo ad vitia fugienda , modo
ad sectandas virtutes contorquere. Id autem veris, non
sucatis; solidis, non frivolis; grandibus, non puerilibus
argumentis essicere, quanti laboris erit, quantae artis loportet igitur in primis , ut de sacrarum Scripturarum loca de sensa probe teneat: ut sanctorum Patrum semientias verset, assidueque volutet quae de mysteriis nostrae religionis, de vitiis, de virtutibus sana docet Theologia . Hinc suas rationes deducat, hinc deductas confirmet . Oportet insuper, ut disponendorum argumentorum viam, & rerum puris ac electis verbis scite exornandarum artem apprime calleat: ut concinnam sgurarum varietatem ad animi motus, affectusque sedandos,
excitandosque factam, mira solertia versare sciat: dc quod caput est, ita callidus artisex sit, ut artificium ostentet nunquam. Nam recte dicebat ille summus quidem