Poematum editio nova. Accedunt praeter alia libri, De contemptu mortis ...

발행: 1621년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

v t quondam celsae specula, aut erupe, Viator, Neglectos positosque procul despexit amictus. - Suni quibus illecebras pauidis, ut vincula captis, Inj iciunt, linquenda domus, patri j que voluptas Ruris, di exculti proauis felicibus horti: Aut dulcis coniux, natique parentibus orbi. sest, Corpore quae posito, nec jam superesse putandum

Sinon angustos excedunt corporis Vsus,

Nec desiderium superest aut cura fruendi. Sed neque tempus idem fati, neque terminus aeui, Metaque . namque alij subito, nil tale timentes, Corporibus teneris ceu flos quem conspicit Eos Τollentemque caput coelo & formosa rubentem, Hel perus immiti veniens proscindit aratro)Surgentem prima vitam cum luce relinquunt. Felices, quibus ante annos, secura malorum,

Atque ignara sui, per ludum elabitur aetas. Seram alii mentisque inopem Venere lenectam, Heu quibus impulsi vitae dum vita manebat)Fluctibus t heu quoties ingratos surgere Soles Videre , & Soli ingratas succedere noctes. Ah miseri, quibus acer amor lucisque cupido Corde haesit pauido. luctantes gurgite vasto, Mille inter scopulos, saxisque haerentia saxa, Littoribus proram obvertunt, sedesque quietas . Naufragio in medio fugiunt, patriamque Vocantem. spes At quondam optato cum primum in littore pup- Constiterunt, pelagi emensae quodcunque pericli est . Post Scyllae rabiem, formidatamque Charybdin,

Et sale quassatam dubio ventisque carinam, Oceano patri rerum, Zc tibi magi me Nereu, Vota coronati soluebant debita nautae. Nec tamen infelix Hecube, cum Pergama flammis Versa videt. captosque Deos, tractumque per aras .

52쪽

Laomedontiaden, crudeli occumbere ferro, E i caedem PoIydore tuam, lparsosque cruore Pelidae thalamos, longaeuae incommoda vitae Nescit,& immites nequicquam plurima Diuos, Voce vocat, moestamque optat non ducere lucem, Et Priamus, Pyliusque parens. Sed laeta iuuentus Fortunae oble qui js, & adhuc intacta dolore, Felicem metuit vivendi absoluere cursum. aetas, Quid memorem, quemque ut doceat iam serior Aspera quanqua in abiit durae violentia sortis, Velle mori 'cum tardus hebet sub pectore sanguis, Et morbi adueniunt: nec iam pars corporis vlla est, Vtilis aut curis, aut fortibus utilis armis. Ipsaque mens, veluti, cum ja in Titanius Orbis Pallentes radios caligine tingit dc undis, Languet,& extremam patitur succedere noctem. At vos, dum superat vigor ille intactus de acer, Dumque calent ferventque animi, dum robora cor-Sussicit indomitum, venturi in tempore icti spus Contemptum exercete viri. Sic magnus Achilles. Totus adhuc plenusque sui, Phoebeia tela, Et flammam Alceides funesti pertulit Oetae. Hinc adeo, veri studium mentisque vigorem,

Moerorem contra alliduum, faedosque tremores,

Et breue vivendi spacium, sub pectore cuiuis Condidit omnipotens genitor: quo maximus ille

Exuitur leti pavor, atque extenditur aetas.

Sic Graium antiqui proceres, quos fama reponit Dis ipsiis inter genitos, magnique Quirites, Concessere quidem fato, quo tempore fixa Eripuit series quemque atque immobilis ordo; Sponte sua; seu quem saeui tulit area Martis. Quod superest, totum venturi temporis aeuum. Adjecere suo. clausique in corpore, saepe

Robustos gemitus hirsuto e pectore mittunt, C a Virtu-

53쪽

Virtutis memores, Sc libertatis amore. Vt cum fortis equus Pisaeae victor oliuae, Aut quem sanguineus saeua ad certamina Mavors Deposcit,fremitusque virum, lituosque tubasque, Nunc misero datus agricolae, pede creber inertem Pulsat humum, patriamq; domum testatur&igne

Naribus,& curuum collo auersatur aratrum. Tum quoties tota ante oculos consistere visa est

Posteritas, quoties extemplo gloria dulcis V tuendi post fata, ardorem incussit honestum,

Continuo totis vanescit mentibus horror Imbellis, laudumque ultro succedit imago. Nec tristis leti facies,nec nomen inane, Euertent solido firmatas robore vires Pectoris, aut caeco quatient molimine mentem. Hoc vero auxilium inprimis adhibere memento, Fatorum terrore animn m perculsa iuuentus. Nec frustra toties,iterumque iterumquς monebo Exercere aciem mentis, fatique latentem

Expectare diem, cunctosque inuadere factis Quotquot ab Eoo venientes littore soles Exerit Oceanus. Sic vitae impenditur omnis, Et late producta patet quae ducitur aetas, Virtutis spatio descripta, & laudis honore, Quam nec summa dies, nec sors intercipit ulla.

Nam patet immensum, longeque eaetenditur extra Fortunam vitamque animus, suaque omnia secum Vindicat,ic terris n9n interitura relinquit. Nec labor insolitus veniat, nec credere coelo' Neglectos non aude artus: seu Sirius agris

Flauentem exurit segetem, i eu frigore saeuo Aduersis Boreas defixit flumina ripis: Nec totis dubita sudorem indicere membris. Paupertas durusque labor, fregere pavorem Immiti. leti. Nec raro incomptus a Iator,

54쪽

LIBER III. M

Callosusque manus,& multo sole perustus, Incumbens stivae, dc sterili,dum Viueret, arvo, Aut pastor,Ιoue sub gelido producere noctem

Consuetus, veluti redituram tempore paruo Deposuit vitam, patriasque effudit in auras.

Nec mihi displiceat, qui saepe pericula gaudet,

Stare caput circum,dubijsque increscit, & altam Virtutum segetem, media depascit in herba; Fortis ab aduersis, meliorque ad singula, robus. Sol a docent aduersia mori. res pectora figunt Sensibus, de coelo non respexere, secundae. Adveniet tempus quondam sne quaere moneri Praecepta, & nigri contemptum addiscere leti. Cum tristes animis infligunt vulnera curae Adueniet, cum sponte tua discedere vita Et moestam optabia nequicquam abrumpere lucem: Seu rapta infelix desertum coniuge lectum Florabis: seu, nata, procis iam mille petita, Iam deuota thoro, jam primos pacta nepotes Ixnte fores thalami, & ridentes Hymenarii , occidit, ic fato spes intercepta fefellit: Seu patri similes ipsa inter gaudia natos*xtuleris, nequicquam amens victusque dolore. At nos urgenti rationem opponere morti Τendimus,apprime tunc , cum laetissima ridet, Nec quicquam ingratum sors non aduersa minaturi Nunc saeua, interdum facilis.quanquam omnia dura Expedit,& tristes penitus cognoscere casus,

Itierum scopulor, dc moesta incommoda vitae.

55쪽

CONTEMPTUM O RTIS

L I B. 111.

ARGUMENTVM.Libιν tertias ta format militem; quiprac puesic nasc/ d betola insilui, utpropatria moriendum sivi aliquando se intelligat. Talis, quopatiosolidam animo virtutem se contemptum mortis debeat parare, ostenditur.

BElla voeant, foedaque animi formidine mortis fles

soluendi, prius arma manu quam tollere mi Incipit,& lateri custodem accommodat ensem. Crescit opus pariterque ardor, quanquam ardua restant, Debita nee iustis indulgent tempora Musis ocia, speluncaeque cauae, nemorumque recessuS, Et scatebrae fluuiorum, &grati vatibus amnes. Nec nos Pausitypicolles,nec consita myrtis Morgillina tenet, fusaeque ad littora glaucae Nereides: nec nos viridis Sebethus ab antro

Piospicit umbroso,gelida qua plurimus herba Cingi.

56쪽

LIBER III.

Cingitur,& dulces citrorum e floribus auras Spargit odoratus Zephyris fragrantibus aer. At non pura deest, at non tranquilla voluptas, Quanquam inter strepitus, quanquam inter gaudia vulgi, In sua conuersam penitus subducere mentem Sensibus, dc toto iam nunc subducere leto, Si qua sata sinant : summoque e vertice Pindi, Belgarum populis decerptam ostendere laurum. Ianc mihi frondentem,tumulo defige sub alto, Rutgersi, postquam atra dies exegerit olim

Infractum terrore animum . nam caetera coniux,

Communesque tibi si quae est fiducia lecti. Persoluent tacito deserti in funere nati. Iam mihi principio, generosi Martis aIumnus, Cum primum aetherias vagitum attollit in auras, Devotus nasci patriae mortique futuraebentiat extemplo, luxumque ei uret inertem. . Illi adeo, procul a cunis ignava VoluptasAbsistat, somnosque leues Patientia nutrix Conciliet, ventosque pati condiscat & imbres. Sive illum in medio castrorum interiita mater Edidit, & clypeo nascentem sustulit horrido Enitens; seu forte domi, dum proelia miscet, Et crudum genitor defendit moenibus hostem. Nec non & gladios fulgentes, telaque tangat Sanguine respersa, & suspensa in limine primo , Instrumenta necis . Tum, si quae, praeuia morti, re procul longo sonuit tuba, corpore toto Gestiat, dc pulchro iam nunc occurrere leto Promittat, tenerasque manus & brachia iactet. Nox & purpureo vix dum lanugine malas Inscriptus,fremat arma vigil, noctemque sub atram Astuet, ardentes excussus pectore somnos. tque illum aspiciens matrona e turribus altis,

57쪽

Aut longe hostili sub culmine regia virgo,

Intactam primo tabescens vulnere mentem, Horreat infelix:seu prima exordia cernit irarum,toruosque oculos, gressumque minacem: Siue incompositas Voces,incomptaque membra.

omnibus, aeternae quibus est custodia curae Mentis,&idem animus generoso occumbere leto, Imbellis toto prohibendus corpore torpor, Eiquae mollietes sensus oblimat inertes. At vos praecipue, quos duri gloria Martis

Exercet,tolerate, Viri,quemcunque laborem, Protinus, & totas animorum intendite vires.

Vos & cornipedem a teneris inflectite: vobis Auspicia armorum,dc belli simulachra ciendum Crebrius,& magnos tranandum laetus amnes. Aut salsum aduerso frangendum pectore pontum. Saepe etiam,ardentem cum Sol accenditur orbem, Nillia multa viae gradiendum, aut corpus in aura 14brandum , connixum lia . tum vimine iuncto Iliceae crates,medijsque in vallibus ingens Palus,dc impulsus crebris gemat ictibus aer. Nec non & tenuis delectet victus, &asper, Tyronem,quo quemque tulit fors obuia quaeque, Et gelidae,quanquam glacies stetit horrida circum, Haustus aquae: fessusque via fractusque labore Immenso,quamcunque premat sub corpore terram. Sic bello asseritur virtus,sic foeda voluptas Interit,& leti paulatim excinditur horror. Necduros operi nocet intendisse lacertos, Aut coelo firmasse animos. inuicta iuuentus,

Rupibus in medijs scopulisque educta, sub Arcto. Quaerenda est; sulco lassata dc caedere fustes. Qiudrifidos. quos nullus amor vitaeque suique Imbuit intrepidos,opibusque assixit dc auro.

Irosuit Eprimos Venerem fugisse per annos,

58쪽

T t sero blandas Hymenaei accendere taedas. Hinc vigor, hinc vires solidae, morituraque primam Ante aciem soboles, ferroque inuicta iuuentus. Praecipue,dulcem patriae primaevus amorem Imbibat, ru deforme virici hoirescere discat Seruitium: semperque animis infixa recurrat Libertas, victorque hostis. quantum ille minetur Tutium, captaeque domo, natisque thoroque. Tum tot saeuitiae facies, ec sanguine toto, Atque animis centum, centum si fata dedissent, Dedecus auertendum,& captae opprobria vitae: Cunctaque virtute in terris gladioque parari, Et vitae preci O. quam sponte aut pallida tabes Exiget, aut totis incumbens viribus ardor; rum, Nec melius, quam cum, summo in discrimine re Aut pello ut stricto mucrone educitur acer Spiritus, ire foras dignoque euadere leto. Non illum longae trahit inclementia mortis, Nec dolor imbellis lachrimas , cum summa mi

nantur,

Exprimit auigemitus. sed adhuc arrectus& ardens Dilapsus, magnoque emissus vulnere, lucem Transit in innocuam, meritoque Occurri t OIympo. ed neque secretos sapientum insistere calles praecipiam. decet arma rudis constantia recti, Nec crebri monitus, sed honesti cultus & aequi, Exemplo incumbens maiorum, &fortibus ausis. Ducitur exemplo melius Mavortia virtus. Quin etiam hortatus heroum,& grandia Verba, Cum patriae rebusque monent i endere vitam, Profuerit versare manu : si nescius artis Praecipue sit sermo, breuisque,& fortis,& ardens,

Arma intergenitus: qualem sub casside fundunt Romani Graiique duces,cum jam instat Enyo, Et steterunt utrinque acies, nescitque morari

Arrectus

59쪽

Arrectus sonipes, dc lentis pugnat habenis.

Nec minus cxcelsas armasse in proelia mentes Tyrtaeum memorant, qua pinguia culta Galesus, Seu pater Eurotas, inuicto interluit a mim, Tyrrhenae quam tigna tubae, lectumue, priusve Puditum, quam prima manu praeluderet ira, Et iunctis pariter miscerent proelia signis. Caetera parce puer:nec te sapientia dulcis cror. Nequicquam, aut discendi ingens circumegerit e Nee mihi Stagirae veteris tristisque Cleanthae, Cum patriae Ies poscit opem,per uoluere tyro Incipiat placita, primasque inquirere causas, Et rerum series. quanquam fuit utile multis, Quid fortem deceat, qualem sapientia ponit, Velligasse prius: nec non ec, robore quantum Corporis indomito, rabieque ec caede ferarum. Interiit ratio, belloque interrita virtus,

Nec spe nec precio, s ed soli obnoxia pulchro;

Naturamque animae, de totum perdiscere verum.

Talibus imbutus stud ijs, doctaeque. Iineruae. Et Sophiae gremio,& casti rectoris in ulnis,

Cliniades, ut fama refert, eductus, ad arma Deuenit, galeaque genas inclusit de ora. Nec quisquam antiquo prognatus sanguine Thesei, Aut ac reis Spartae populos, aut turbine tanto, Trinacriam affixit omnem, patriosque per Osus Fregit Erechthidas, totumque exterruit aequor.

Nec dubitem, imbutos illis, venisse iubalta Pergama, Peleiden inuictum pectore & armis. Et geminos reges,& quem Salaminia tellus Edidit, immemorem leti: seu nube sub atra Troas agit, circum caligine fusus& umbris,

Iamque optat cum luce mori: siue Hectora contra Ardentem, immenso prouoluit robore saxum.

Est in Thessalia herbosa, qua Pelion altum Deficit

60쪽

LIBER II l.

Des est,ic rarae densantur frondibus umbrae, Vallis, ab obiectu nemorum diuersa, nec Austro Obvia, nec Boreae. Zephyrus perlabitur herbas Lenis & erranti similis, floresque comantes Parturit, aut genitis foecundas sussicit auras, Et tepidos rores & amicum e collibus imbrem. Illic magnanimum, ut fama est. eduxit Achillem Iunctus equo Chiron quo nec facundior alter Semiferos inter, morbosque auertere deXtra Promptior, aut altas ad laudem efffingere mentes. Atque heic,dictamnum viridem, succosque salubreis Paeoniae, panacenque sui de nomine dictam Autoris, quamque ipse suo de nomine dixit Pelides, studio immenso nutribat & arte. Et quae Praeterea diuersos gramina succos, Aut vires de matre trahunt. quas prima vetustas Τradidit, & 1eri vix accepere nepotes; Parthenion . potion que , & vix nunc cognita terris, Nepenthesque, balinque : dcquam, si credere dignum,

Primus Atlantiades Circeo in littore visam Effodit, primusque agili monstrauit Vlysset. Radix nigra quidem , niueo sed proxima lacti Flos albet, flavetque aliquo subpallidus auro. Non illam superent, quas usquam maxima tellus Educit, pulciterque suo sol elicit igne,

Aut vires magicas arcere, aut soluere captas

Dulcibus illecebris animas. aut denique coeloti lustres oculos purgatae attollere mentis. Caetera distincti xariabant vitibus horti. Hic erocus, hic toti veteres, pictaeque hyacinthuSpirabanr dulcem folijs humentibu, auram: Noti olim in terris primi. nunc mille colore S Solertes operae. ac rermn prouectioi Idus,

SEARCH

MENU NAVIGATION