De tyrannicidic apud scriptores decimi sexti seculi: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

illos qui cruentis caedibus suere obnoxii, Buchananus, Hotomanus, Languetusve Sed nil tale passus est artana in quiete et studio longam peregit vitam securus et ab omnibus procellis tutus, pectusque natura placidum nunquam exacerbatum est imperitantium impotentia, vel ambitionis contentionibus, vel laesi pudoris stimulo nec tristibus sanaticorum affectibus exaestuavit mensque excelsis et pacatis in sedibus usque remorata multo magis cum profanis seriptoribus antiquis Vel recentioribus conversata est, quam cum scholasticis et ecclesiae patribus. A mera eruditione, ab historia maxime, majorem desumit voluptatem, quam ex theologicis vel moralibus auctoribus. Ne tota tamen illis inservit mente studiis, ut venustioribus illecebris nihil condonet, nec concinnumquoddam et grande eloquendi genus requirat, quo inclaruit vere Ciceronianus ille renovatarum litterarum nitor. Itaque quum in disserendo de rege et regis institutione remissa mente et sere estiva ac digestis in numerum sententiis nesaria praecipit, quis non iracunde succendatur et majori in eum invehatur indignatione quam in Languetum Bucherumve, qui saltem fida mente et ardenti pectore commoti esse videantur Si De rege liber nihil remoti nec excogitati in sententiis, at elegans et exquisitum genus eloquendi praebet. Praefatio qua dicatur

liber regi Philippo secundo nescio quid olet latonici dialogi

ineuntis. rimum describit auctor facundia et colorum varietate vere Hispanica suburbanum Toledae collem, ubi quum vesperappetit sub ingentium arborum Dondibus adversa luna micantibus ex diurno labore mentem recreat confabulando cum theologo quodam ex amicis hie Deo debita officia honoresque peragunt alterna Voce sacra carmina canentes, vel otia oblectant doctis de

philosophia vel de litteris disceptationibus. Quibus ex colloquiis liber

De rege ortus est. Quis credat in religioso noctis silentio, mediisque naturae splendoribus et inter celebrandas sacro cantu Domini laudes, atrocem et nefariam istam partam esse regicidii disciplinam I. Primum Mariana de diversis gubernandi rationibus disserit, et

unum reipublicae praeesse praestantius esse censet, haud ita tamen libertatem exosus namque vivide et prolixe contraria explanat argumenta, et disquisit utra superior esse debeat potestas civitatisne an regis, cum Langueto pariter et Bucher maxime con-

112쪽

sentit. I ta sere apud omnes decimi sexti seculi scriptores vigoni populares instinctus, et ab omnibus certatim seu protestantibus, seu catholicis regum potestas Subruitur. uod si quibusdam, ut Marianae, submasse toleranda et colenda videatur, graviter tamen offenditur et laeditur vel impositis terminis Vel intentatis minis. Non dubitat profiteri ariana regem civitati posthabendum esse id est supra principes eminere populum et ideo regiam auctoritatem n on a natura Vel a Deo, sed a populo ortam, non in perpetuum sed ad tempus delegatam, nec nisi annuente populo legitimam

Ρiimum inquirit Mariana quid intersit discriminis inter regem et tyrannum si Cum regis Veri partes sint, tueri innocentiam coercere improbitatem dare salutem, rempublieam bonis omnibus atque felicitate amplificare tyrannus contra maximam potentiam in libidinis infinitae lieentia atque fruetu constituit, nullum scelus sibi dedecori fore putat, nullum est tantum facinus quod non aggrediatur; potentium fortunas evertit, per vim labem castis infert, bonis vitam eripit, nullumque est probri genus, quod non in omni vita suscipiat . Deinde ad tyrannicidii quaestionem accedit Dan tyrannum opprimere fas sit . Αre sitis primo ad documentum sive ab antiquis, sive a recentioribus exemplis, Henrici tertii sedem enarrat et in laudando aeobo Clementi immoratur Irritatae multitudinis odio principis quantae sint vires, populi invidiam rectoris exitium

esse, multis exemplis tum antiquis tum recentibus explicare promptum est. Nuperque in Gallia monimentum nobile est con titutum inuo perspicitur quanti reserat popularium animos pacatos esse, quibus non perinde ac corporibus imperatur, insigne ad memoriam atque miserabile. Henricus eo nomine tertius Galliae rex jacet manu monachi peremptus, medicato cultro in viscera adacto foedum spectaculum in paucis memorabile, sed quo principes doceantur, impios ausus haud impune cadere, principum potentiam imbecillem esse, si reverentia ab animis subditorum semel abseeSSerit. .... Res propemodum deploratas, unius juvenis audacia ad tempus breve certe recreavit. Jacobus Clemens nomine,

in sui ordinis Dominicano collegi theologiae operam dabat cum cognito a theologis, quos erat sciscitatus, tyrannum jure interimi

1. Lib. I, caput V, Discrimen regis et tyranni, p. 55 et seq.

e. Lib. I, caput vi p. 65 et seq. I

113쪽

posse, tum acceptis litteris ab iis, quos ab Henrico voto in urbe aut palam stare odoratus erat suppresso consilio, certua egis perimendi in castra abiit maeso rege ingens sibi nomen secit caede caedes expiata, ac manibus uisani ducis perfide perempti regio sanguine est parentatum. Sic Clemens periit aeternum Galliae decus, ut plerisque visum est viginti quatuor natus annos, simplici juvenis ingenio, neque robusto corpore, sed major vis vires et animum confirmabat De facto monachi non una opinio fuit multis laudantibus atque immortalitate dignum judicantibus vituperant alii prudentiae et eruditionis laude praestantes, as esse negantes cuiquam privata auctoritate regem consensu populi renunciatum, Sacroque oleo de more delibutum sanctumque adeo perimere, sit ille quamvis perditis moribus, atque in tyrannidem

degenerarit.

Si quid invidiae in se conflaverit tyranni sedes objicit Mariana illis qui tyranni partes tuentur, odio nimirum homines eos e sectentur qui vitae suae periculo vindicent publicam libertatem et patriam ab tyranni nequitia liberent uis omni memoria consideramus, in magna laude suisse quicumque tyrannos perimere aggressi sunt. uid enim Thrasibuli nomen gloria ad caelum evexit, nisi gravi triginta tyrannorum dominatu patriam liberasse'Quid Harmodium et Aristogitonem dicam quid utrumque Brutum quorum laus gratissima memoria posteritalis inelusa, et publica

auctoritate testata est... Quorum audaciam qui unquam vituperavit, ac non potius summis laudibus dignam duxit Et est communis sensus quasi quaedam naturae vox mentibus nostris indita, auribus insonans lex, qua a turpi honestum secernimus. Addas licet tyrannum bestiae instar esse ferocis et immanis, qui quamcumque in parte se dederit, omnia vastat, diripit, incendit, miserabiles strages edit unguibus dentibus, ornu An dissimulandum iudices et non potius laudes, si quis vitae suae periculo publicam

incolumitatem redimat ... Matrem carissimam aut uxorem si in conspectu vexari videas, neque succurras cum possis, crudelis sis ignaviaeque et impietatis reprehensionem incurras : patriam cui amplius quam parentibus debemus, exandam, exagitandam pro

libidine tyranno relinquas Apage tantum nefas, tantaque ignavia. Si vita, si laus, si fortunae periclitanda sint, patriam tamen periculo, patriam exitio liberemus. Haec sunt utriusque partis praesidia, quibus attente consideratis, quid de proposita quaestionestatuendum sit, explicare non erit dissicile. u.

114쪽

- 6 Annuentibus vero omnibus et philosophis et theologis, nemini dubium est quin liceat tyrannum occidere, si per violentiam regnum occupaverit, vel uni privatorum absque judicio et populi jussu Si vero haereditari jure regnum obtineat et liberis popularium

areessitus suffragiis, tunc major adhibenda prudentia, neque committendum ut temerario arceatur ad monitus primum et hori tiones recurrendum si qua possit ad rectum reduci quod si asperet invictus omnes admonitiones contempserit et proculcaverit, tunc potestate exuendus, tunc in eum ut in publicum hostem arripienda sunt arma quum vero bellum indictum sit, de damnato supplicium sumere privatis hominibus permittitur, si quis capitis periculo rempublicam liberare statuerit. Quamvis abfuerit judicium publicum, conventusque vel legitimae concionis auctoritas, nihilominus populo et licet et indieitur in

tyrannum corruere, penesque eum semper et ubique perstat vitae

necisque jus non tamen privatus judicare potest utrum princeps tyrannus sit annon requirendique sunt et in consilium adhibendi graviores quidam et eruditi homines, nisi publica vox adsit. Itaque sine ulla sere correctione jus occidendi tyranni aperte profitetur Mariana, nec tantum a conventu publico capitali poena condemnatum regem, sed Vel a privato absque judicio caesum comprobat, nec tantum usurpatorem sed legitimum regem, non quem publica auctoritas tyranni loco et hostis publici habendum censuerit, sed quem nescio quid consus et indiεcreti, publica vox nempe judicaverit.

Nil lucidius et expressius exhiberi potest, nec ulli dubitandum quorsum spectet talis doctrina politica caedes comprobatur, et summum jus non univerSOS, non unum quemlibet e privatis civibus, sed sicarios penes esse confirmatur. Universa civitas ludibrio projicitur homini cuivis caeco furore instincto, seu Ravallaco, sive Jacobo Clementi, cujus ergo insana unius mens et pectus nequitia et deterioribus adactum essectibus praevalebit universi populi consiliis et ratione. uliam invenias gubernandi formam, nullum gentis praesidem et justitia et beneficiis quamlumvis commendatum, in quem non retorqueri possint scelesta illa arma. Aliqua tamen religione, si dicere fas est, inhibetur noster in septimo capitulo. Qua de re proferendum est, quamvis magna insit et stupendi et deridendi causa, sed magis sorsitan quam ipsa doctrina demonstrat quam pravis artibus et conceptis obnoxius fuerit insanus eorum hominum animus. Ille idem qui ex professo

115쪽

- 97 nec cunctanter perhibuit penes quemlibet esse jus occidendi tiranni, sollicito animo inquirit an liceat venen tyrannum o kidere. . Quaestionem tamen habet, an par sacultas sit Veneno herbisque lethalibus hostem publicum tyrannumque idem enim judicium est occidendi; quod ex me annis superioribus princeps quidam in Sicilia rogavit quo tempore in ea insula theologiae scholas explicuimus. 'ane mirandum quibus argutiis nugisque anilibus illius aetatis theologorum mens distineatur, sed magis etiam mirandum quo responso talis agitata quaestio enucleata sit. Saepe id factum scimus, inquit mirabilis noster casuista Nobis tamen, qui non quid faciant homines sed quid per naturae leges concessum sit despicimus, haec est instituenda quaestio. Leges autem naturae per quas ferro quemquam eximere licet, non item Venen uti concesserunt.

At enim quid interest serrove an veneno perimas. Est quidem difficilius principi venenum temperare, ex quo praesertim gustu epulas explorare usitatum est; sed si occasio opportuna offeratur, quin adeam adeo promptam recurras tollendi hostis rationem Equidem non negabo his argumentis magnam vim inesse, subjicit Mariana, quasi invitus renitatur. Sed vincit animi pietas et religio, nimirum erudele enim et a christianis moribus alienum eo adigere hominem ut sibi ipsi manus asserat lethali veneno in cibo aut potu temperato,

namque jure naturae in vitam Suam saevire vetatur omnibus.

O miram hominis et flagitiosam amentiam' Qui modo frigide et

impudenter in cruorem immergebatur, nunc caute et verecunde

abhorret nescio quod somniatum scelus ejus qui inscius et invitus mortem sibi adsciverit. uid, ait, reser prudenti an ignaro lethale venenum propinetur at interfector non ignorat quo mortis genere utatur, et ad auctorem redit sceleris per ignorantiam commissi culpa Quod si exterius ab alio adhibeatur venenum, nihil adjuvante eo qui perimendus est, quod humanitatis legibus jurique eontrarium fuit, omni noxa earet ut caedes quaevis et auctor noster nulla cunctatione illi assentit modo Tota igitur quaestio in hoc Versatur ut veneno vestes potiusquam cibos potusve inficias Nimirum eum tanta vis est veneni, ut sella aut veste delibuta vim interficiendi habeat . n Sane pudeat ad humanam rationem respicientem stulta haec et nefaria referre, ni operae pretium sit hoc exemplo docere nihil esse quod non a mente humana excogitari possit. Haec est ceterum decimi sexti seculi indoles, ut promiscue

116쪽

absurda et gravia, concinnitatem et sordes proserat. Illud nostrum Ρascalium omisisse plane desiderandum, namque in litteris ad Ρrovincialem amicum scriptis multo magis quam alia quaedam pertinenter assulsisset. Non solus est Mariana theologorum e Societate Jesu qui tyrannicidium comprobaverit, ut plane liquet esuitarum historiis et sententiis desultarum auetoritati regum et vitae exitiosis Soarius, unus e summis illius Societatis et sere omnium temporum a Thomatheologis, hanc eamdem doctrinam eonfirmavit. θ

cin tertio De legibus libro pedetenti doctrinam homae sectatur. Si rex legitimus jusserit injusta quaedam, seu leges iniquas ediderit, nihil aliud quam abnuenda obedientia quippe lex iniqua non legis loco haberi potest. Sed in usurpatorem, in tyrannum scilicet, quod ab antiquis usurpatum est nomen, longius spectat jus populi et de more legitimo et vi illi obviam eundum ut hosti publico Atmelius tolerare nequitiam ejus quam in eum insurgere, dummodo toleranda sit ejus dominatio namque vel in insurgendo inest saepius mulio pejus malum quam in subeunda tyrannide. Sed in Defensione fidei catholicae et apostolinae adversus anglicanae

sectae errores, quum deeertandu suscipiat adversus regiam potestatem quae sibi nihil non permitti jure contenderit, multo longius pergit Soarius. In hoc libello perhibet tyrannum vel usurpatorem qualicumque modo sese habuerit a quovis e civibus sustolli posse, si nulla alia subdita fuerit ratio avertendae dominationis uinunc tyrannum quoad titulum interfici posse a quaeumque privata persona, quae Sit membrum reipublicae quae tyrannidem patitur, si aliter non possit rempublicam ab illa tyrannide Iiberare . uod si ad regem spectes jure legitimo, qui tyrannum egerit in deterius magistratu abusus, tunc duo sunt quae discerni oporteat. 0uum violatis legibus et proeulcata justitia uni apiti incubuerit minans, ejusque impotentiae obnoxia suerit vel tua, vel patris vita, vel matris, filii filiaeve, sane licebit vim vi repellere et ad ultimam rationem recurrere; sed utique ex arbitrio erit ut publicae tranquillitati privatam injuriam condones vindicandam sponte tua nec ullo alio ad aetus officio quam charitatis respectu si haec obligatio ad ordinem charitatis spectat '. uum vero civitati toti et

117쪽

- 99 libertati publicae, quietique, vel vitae omnium insensus exstiterit

rex, tunc legitima caedes, tunc vel cuilibet ex privatis lieet armare manu et communem causam ulcisci, et a rege ut ab hoste publico supplietum sumere tunc certe licebit principi resistere etiam occidendo illum, si aliter seri non possit defensio . hirum quia si pro vita propria hoc licet, multo magis pro communi bono tum etiam quia civitas ipsa seu respub Ilica tunc habet justum bellum de sensivum contra injustum invasorem, etiam si proprius rex sit; ergo quilibet civis, ut membrum reipublicae, et ab ea vel expresse vel tacite motus, potest rempublicam defendere in eo conflictu,

eo modo quo potuerit.

Saepius haud equidem injuria reor, confirmatum est hanc de tyrannicidio doctrinam ab universa des Societate fuisse exhibitam. Haud infitiandum certe opera Marianae, Toleti, Soarii, Gregorii de Valentia et ceterorum ejusdem Societatis theologorum et in lueem prolata et iterum atque iterum typis recussa esse, annuentibus et collaudantibus Iesultarum proceribus Attamen latendum est, pos quam liber De Rege et regis institutione tota in Gallia maximam concitavisset invidiam et indignationem, atque a Senatu Parisiensi ad flammas damnatus fuisset, a summo Iesutiarum praesecto, Aquaviva, decreto notissimo interdietum fuisse ne quis posthac Societati agregatus istas quaestiones agitaret, et, sicut modo, de doctrina regum caedis ac rebellionis dissereret. Decretum . . Claudii quavi vae Iesultae larga manu in Gallia tum effuderunt. Id praesertim prudentia actum est; assarmat enim Juvencius hoc edictum nec in Hispania nee in Lusitania divulgatum fuisse. ua de causa,

non omnes Iesultae, adversante licet et Senatus et Aquavivae decreto, praecepta, quae Mariana docuerat, neglexerunt.

118쪽

CONCLUSIO

Nunc in concludendo peragratum iter respicientibus, et breviter cosseeta rerum serie definientibus quali mente calviniani et catholiet scriptores de tyrannicidio disseruerint plane manifestum erit omnibus hanc exitiosam nefandamque doctrinam si minus suasione commendatam a saltem laudibus probatam. Ρrimus est Erasmus, acer et soler litterarum existimator, qui mollem et placidum libertatis amorem in criminando exhibuit, Tullii reserens in dubitando elegantiam, Lucianive in mordendo urbanam asperitatem Eum Stephanus Boetianus insequitur, qui etiam tunc adolescentulus, vixdum remotis praeceptoribus, penitus veterum librorum succo imbutus disciplinaque institutus, ad declamationes vanas nocendique expertes in tyrannos invehitur nilque ad effectum spectantes, sed quae posterius ut insensa arma in Galliae reges intentabuntur, invito et insciente auctore. Apud utrumque quam apertissime emicat auctorum veterum mens absque religioso affectu. Et altius prospicientes affirmare possimus futurum fuisse ut illa mens et ille instinctus non in deterius declinasset, ni Machi avellus fuisset qui exitiosam suam disciplinam perfidaque praecepta adjunxerit et ut principes ita privatos, conjurationum artifices, ad frigidam crudelitatem et compositam saevitiam impulerit.

Sed jamjam appetebat tempus, quo haee de tyrannicidio quaestio

et gravior et ad libidines permovendas aptior exstaret, quum sciliceta religiosis factionibus agitari coepta est, et ad ultionem sive ad dominationem pro instrumento adhiberi. unc eminuit Resormationis virtus protestantes vexata fide ad vim et rebellionem confugiunt et ex ordinibus suis scriptorem praeserunt altissima eruditione, qui in Franco-Gallia jus rebellandi legitimum habendum

119쪽

- 101

confirmet et regnum apud Gallos non ex haereditate sed ex electione ortum contendat. Exstitere et alii alius etiam Hotomano pergentes, qui laudibus ereum olitrotum prosecuti sunt eumque caelestibus sedibus dignati sunt. Hubertus Languetus in indiciis contra tyrannos et Buchananus in libro De jure regni apud Seotos consortium iratas mente vivide expromunt, post atrocem illam caedem Sanbartholomae die habitam, et aperte praedicant jus esse occidendi tyrannos, id est uisios et regem Carolum nonum. Permulti dein libelli vulgatam Ρrotestantium doctrinam reserunt, argumentisque innituntur quorum in errores sane animadvertendum, quanquam saevitiis iniquis vexati et horrenda illa trucidatione lacessiti rursus sese tuentur et vindicant. Calviniani scriptores, et praesertim anguetus, a sacrosanctis Scripturis praecipue instinguuntur, non neglectis antiquorum vel recentiorum annalium exemplis. Confirmavimus poeta quoque ex eodem sonte hausisse, maxime artasium in suo Iudith carmine, Albinium in Tragicis et Grevinum in Caesaris tragoedia. Omnes

aeque Sive carminum sive pedestris sermonis auctores certatim operam impenderunt ad stimulandos animos, doctrinasque consociorum confirmandas.

Ceterum maximi fuere momenti res praesentes et tempora ad acuendos protestantium animos quod maxime patuit quum rerum mutata vice enricus tertius, post civilem in viis Parisiensibus pugnam et Guisios principes occisos, cum avarro societatem amicitiamque conciliavit, iunc protestantes omnes regiae auctoritatis

facti sunt propugnatores et jus haereditarium defendere posthabito eligendi jure et multo magis a fovenda tyrannicidii doctrina

abhorrentes.

Henotici contra, quod sane mirandum, sollicita mente metuentes ne avarrus, reformatae fidei fautor regni rebus procurandis praeficiatur sese in locum Hugonotorum supponunt partesque excipiunt. In Henricum tertiumque avarrumque libros proserunt insensos, quibus nil ex sese conspicui elicientes argumenta rursus retrudunt ab Hotomano, Langueto, Buchananove hausta. Hi fuere Aurelianus, Bucherusque et auctor incertus libri se justa reipublicae christianae authoritate. ui ultro profitentur se in suum usum invertisse doctrinas nuper ab adversariis prolatas. Illi quoque Pro sua parte auctores Graecos Romanosque commemorant et ex Scripturis plurima desumunt exempla, Renovationis pariter Reso mationisque virtutem et instinctum exprimentes.

120쪽

Quin imo, quum Henricus quartus Protestantium fidem eatholica religione mutavit, Lutetiaeque et totius regni evasit dominus, atque Henoticorum factio abolita est dempto jure nocendi, etiam tunc

tyrannicidium laudibus effertur a Buchero in Apologia Castelli, qui

occidendum Henricum quartum Susceperat.

Quod vero gravius, Mariana, qui nihil perturbationibus ab Heno-licorum conlaederatione commotis implicitus est, apud Hispanos degens in Societatis Iesu monasterio, nefandam regicidii exhibet apologiam Rus liber De rege et regis institutione unus maxime inclaruit, maximamque invidiam conflavit, diutissimeque in hominum memoria viguit sive eloquentiae nervis et elegantia, sive Societatis cujus erat particeps samoso nomine tacui quidem haud immerito saepius crimini datum est, quod per fas et nefas dominationem in politicis simul et religiosis rebus consequi voluerit. Denique auctores ipsi mediocribus et temperatis mentibus, qui

in scribendo non caeco religionis furore permoti sunt, nec protestantium catholicorumve partes secuti, contagionem cupiditatum effugere , quae aequales et circumstantes praestringebant , non Valuere Solus sere sapiens Cujacius, totus in investigandis uris Romani penetralibus, non se dedit commoVendum acerrimis Ontentionibus quibus tota Gallia tunc cruentabatur idque tantum objecit inerepantibus amicis : Quid hoe ad edietum praetoris Sed

alii omnes urisconsulti non eamdem servaverunt modestiam; Carolus olinaeus praesertim, quanquam maximo regum amore

flagrabat, nihilominus ad comprobandum tyrannicidium prolapsus est de jure canonico disputans. In Republiea, qui non liber est ad

conviciandum ex tempore scriptus, sed matura mentis cogitatione ortus et gravissima ornatus eruditione, Bodinus, absolutae potestatis sauior, in regum caedem sane invehitur, sed tyrannicidio et ipse nonnunquam acquiescit, aditum nefariis controversiis et consiliis praeparans si quis imbecillo animo vel obcaecata mente libidinibus pravis indulserit. Ρroinde catholicorum et protestantium decimo sexto seculo de tyrannicidio doctrinae ex re et tempore aperte ortae sunt Resormali primum a regibus nihil non exspectare, illisque meram et absolutam potestatem deserre, dummodo ad propagandam suam fidem adhiberent illis tantum succurrit vindicanda libertas, quum sibi infestos esse agnoverunt reges Catholici contra, quum grandibus Verbis causam potestalis regiae extulissent et commoda, sustusque se totos illi addictos esse dictitassent, in laeessendo reges et convi-

SEARCH

MENU NAVIGATION