De tyrannicidic apud scriptores decimi sexti seculi: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류:

91쪽

- 73 Inde patet quam catholici scriptores nihil aliud quam protestantium doctrinas et rationes jamjam senescente decimo sexto seculo, explanatas ad inserviendum cupiditatibus catholicorum detorserint. Ex opere Francisci Hotomani de rege eligendo opiniones et de populari jure expromptae sunt ab Unionis autoribus, quae saetio, pro sua origine municipali et plebeia in alias

sententias brevi transgressura erat, et tantum ad praesentem bre-Vemque usum usurpatura necessari alienas disciplinas. Hotomani

libro adjiciendae sunt Vindiciae eontra tyrannos et quidquid de theo cratica potestate medio aevo scriptum est; et plane nobis notum erit quo ex fonte hauserint ejus factionis auctores. Notandum est tamen unum esse, quo in totum discrepent inter se protestantes et catholici illi enim cum nobilibus maxime

cauSam Suam communieant, nec secius populari imperio municipalique libertati lavent et blandiuntur hi contra mirum in modum

popularia et sacerdotalia instituta consociant, Nec existimandum omnes illas declamationes et impulsiones utrinque ortas in vanum excidisse. Ut enim de tyranno caedendo disceptationes decimo sexto seculo a protestantibus habitae causa fuerunt cur dux Guisius apud Aurelianum morti occubuerit, ita eodem tempore institutae a catholicis de eadem re orationes morti fuere rausionensi, quem Balthaga Gerardus sustulit, Henrico tertio a Iacobo Clemente occiso, denique enrie quarto, qui haud semel e sicariorum manibus elapsus tandem a Ravaliaco

oppressu est.

Saepius notatum est, nec injuria, ab Hispania, auspice Philippo secundo et instigatore, in Arstusionensem emanavisse primas apud catholico disceptationes de legitima caede politici cujusdam viri; in Hispaniam rursus concessere post disturbatam Unionis sactionem, et per librum Marianae in lucem prodiere. In Gallia primum regiam institutionem conviciis insectati sunt catholici et primum regis caedem legitimam esse professi sunt, post Guillelmum Nassorium, Belgarum ducem a Balthagare Gerardo occisum. Unus ex catholicis, cujus nomen e memoria excidit, de ea re libellum edidit, cui inscribitur Gallica lingua es erueti et horribies tormen de Balthazar Gerard ura martyr, ousseris en Peaeecutionde a glorie e et memorabie mori potir anotritu Guiuaume de Nas-8au prince d'Orense, ennemy de so rone de Pegiis catholique .

92쪽

Ubi talibus in publicum vulgatis mentes acquievere et aequo animo omnes passi sunt tam atrocia suaderi, jam non longa inte fuit mora quin ad actum deveniretur et in gallicos principes istae admoverentur rationes, praecipue in Henricum tertium a Protestantium doetrinae a Franco-Gallia, a Vindiciis et a libro de Iure regni desumptae a catholicis et usurpatae brevi in proprium usum ab

eis conversae Sunta

Ludovicus Aurelianus, unus ex sancti laederis conditoribus, in Parisiensi senatu regis advocatus, suscepit primus hanc catholicae factionis conversionem et efficiendam et defendendam. Idem antea pro Summo regum imperio propugnaverat et exitiosas, quae sunt in Franco-Gallia perversasque opiniones his verbis increpuerat:

Non parcitur uni Augusto capiti regis.

At nunc contra Vigente jam Henoticorum factione, sibi vindicat et quasi ex sese ortas Hotomani sententias profert, adversarium imitatur et exspoliat multo longiu progre8SuS. In prima Admonitione' qua catholicus anglieus catholicos gallicos objurgat, minis insectatur Henricum tertium et in antecessum spes et ambitionem Benearni principis praecidit Libellum auspicatus est hoc carmine in honorem Galliae composito

u Ab haereticis nempe flagitium omne et labes orta quod malum sane radicitus erui poterat, ni absuisset inhumana clementia, ait Aurelianus. 0uum enim vitiatum sanguinem a tabidis membris elici neceSse esset, per pravam et inconsideratam misericordiam San-bartholomae die, plus veneni servatum est quam ut totum Sanct-retur corpus. Ab internecione exceptos Condaeum sine dubio designat et avarrum. 0uo factum est ut sanas etiam partes contagio jamjam sit corruptura et Deus ipse in nos irascatur, ut in Saul quondam propter servatum Amalechum. Non quod cruorem sitiant catholici aut interemptis principibus gaudeant, qui nullo unquam Ρoltrotos suscitaverint, sed quum haereticus in civitate, sicut in co

93쪽

- 75 Pore membrum putredine consectum, quidquid contigerit vitiet, citius abcidendus et obtruncandus qualicumque conditione et ortu Sese esserat. . . . m quo quis ad summum astigium evectior, eo minori clementia habendus est, ne consciis dux et praeses ostendatur ad rebelliones factionis fovendas. Cui si unquam fortuna arriserit et facultatem obtulerit inimicos opprimendi, certo neque ad Parcendum, neque ad consanguinitatem affinitatemque respiciendam deflectetur. . . . Haereticus enim quasi bellua sanguinem sitiens nihil aliud quam subvertendam civitatem molitur; ideo semper illi

obviam eundum, semper nocendum qualicumque modo, sine Pace,

Sine mora, praesertimque si a Dei societate pontificali decreto abscissus fuerit ut aVarruS. Post ea, ad notatione dignum devenit locum Aurelianus, quo catholicos hortatur ut pro suis partibus vindicent et quasi ex sese orta proserant in avarrum, regis haeredem designatum, quae argumenta protestantes protenderint inmenricum tertium, priusquam ille Lutetia ejectus societatem iniisset cum avarro EOS, inquit ex Suo modulo metamur, et quam iam ipsi aperuerunt sequamur, et ab ipsis suppeditatas virgas in eos retorqueamus et quum isti in deterrima illa Franco-Gallia declaraverint licere ex mente et popularium arbitrio regem designari haereticis significemus nobis non esse ex Sententia nec appetitu illum avarrum. Illam primam perorat Admonitionem mirifica quasi sulguratione et divino spiritu instinctus exaestuat, haereticosque praemonet am-jam diem appetere, qua apud Deum ecclesiae oppressae ultorem,

superbiae et contumaciae insensum, remota tandem misericordia, humanarum rerum tandem ortura sit cura Saeve in Galilam imprecatur, ni aliquando torporem excusserit et Navarrum ab invadendo regno detruserit. seu de monita quum neglexisset morte poenas exsolvit Henricus

tertius. Unus ex primis Aurelianus atrox Jacobi Clementis facinus laudibus extulit. In Secunda Admonitione , caesum regem Omnibus praeteritorum temporum tyrannis et praesertim eroni comparem fuisse declarat, et a Deo missum divinaque mente instinctum fuisse profitetur humilem illum monachum, qui medio in exercitu, medio in potentiae apparatu potentissimum principem solus et

inops occiderit. roinde aeternae commendandum memoriae nomen

94쪽

- 76 ejus censet, ut Dei timore reges inhibeantur, nec in posterum ecclesiae auctoritatem civitatisque leges violent, illique placet monachi simulacrum aereum erigatur in foro sub hac inseriptione dieatum : Vindici religionis catholicae et publicae libertatis. Subjicit eos scelerasse manus qui Dei famulum et ministrum impie necaverint: quippe nullum sit laicis in elericos jus aut vindicta, solumque decuerit ejus episcopum judicem et arbitrum videre quid sacerdos meritus esset, vel potius Deum a quo ad perpetrandum facinus esset incitatus. At plane intelligit noster, quamvis iracundo ore delitiget et atris coloribus res delineat, sese nihil proficere ad movendos illos nobiles qui jamjam Henrici quarti sortunam toto corde amplecti

essent. unc, OVus Ieremia, ad objurgatione vertitur et atroces minas fulgurat. Quod si avarrum ulterius sibi praeesse sustineant nec ejus a scelerata haereticorum societate abstinuerit manus, et

sulfur et ignes in capita caelum intentabit, agrosque vastabit et domus subvertet montes contremiscent, irascente Deo, terraque dehiscet pavefacta paganique nobiles in ludibrio et contemptu habebunt, manibusque insensis aedes superbas eruent, et parvula natorum corpora in parietes illis frangent, et principum ipsorum sanguis per vias manabit ut vilibus bestiis vulgo mactatis. Τalibus rudes popularium mentes accendebat, eoque major is inerat sermoni grandiloquenti et inflammato, quod saepius atrocia illa ad effectum jam adducta essent, verborumque majestas illa Veteratoria animos praestringebat ut oculis officit mentitus auri splendor.

95쪽

DE TYBΑΝΝICIDIO APUD HEXOTICOS THEOLOGOS ET PRAECIPUE APUD AEUCHERUM In instituto certamine ab Henoticis adversus Henricum tertium primo, deinde inmenricum quartum, non modo in campo infensis armis concursum est, sed etiam et voces enotici adhibuerunt concitatas praedicantium, et libellos veneno ac cruore madentes. In male dicendo et salse stulteque criminando versabantur insensi, Seu ex cathedra, sive per typos in vulgus proserrent sententias, et utrinque quasi certabant utri alteros convicia serendo antecederent. Concinnus et eruditus auctor, Carolus Labitte, in opere cui inscribitur vernacule de laigmoerati cherae predicatora de la Ligue, penitus perscrutatus est et subtiliter descripsit debacchatum illud stumen eloquentiae, truculentae, sordidae, scurrilis et cruentae, qua singulariter commendatur hujus aetatis historia Effinxit nobis et induxit animosos illos concionatores ecclesiae militantis, quo nomine ipsi se afficiebant, Guillelmum Rosam, incestrium, igenatum, Genebrardum, Panigarolam, Patremque Comoletum illum Societatis Iesu

latrantem, Vociferantem, populares procellas concitantem, mediaque in cathedra se toto corpore daemonis instar ractantem, et tinnula voce iterum atque iterum clamitantem Nobis altera Iudith, nobis alter Aod citius detur , et Bucherum Sancti Benedicti curionem, qui omnes Henoticorum concionatorum principes supereminet et ex mediis exstat ut chori dux, exitialis saneti foederis inter catholicos instigator, procellarumque magister. Ille sordidus et saevitia permistas in voces erumpens media in cathedra concionabundus olim exclamavit Eripe nos de lut, quod in sermonem gallicum ita transtulit Seigneur, debourbonnez-nous loratore ex cathedra verba facientes persequi nil ad nostrum

96쪽

- 78 propositum non secius tamen Bucher attendere et de eo breviter disserere debemus, qui, miro quodam casu, truculentissimus Orator simul et libellorum uetor maxime veneni plenorum exstiterit. Thuanus in Historiis sui temporis , Joannem Bucherum inducit his verbis : Joannes Bucherus, nobili familia, imprimis eruditus, de cetero ad feritatem et rabiem usque obtrectator et factiosus. Bucherus, Lutetia jamjam obsidione pressa, operam sibi praesumpsit exquisite et edocte explanandi et purgandi quibus consiliis in agendo fuissent instincti Sedecim viri, qui tune rebus Ρarisiorum procurandis una cum Guisio duce praeerant, et Sorbonici doctores qui cives Ide et jurejurando erga Henricum tertium solutos esse proclamaverant, et ipse summus pontifex qui regem ex catholicorum societate abegerat, Gallici tandem catholici qui insensis armis eum lacessebant. Sane vocandus est ille catholicorum doctor et auspex simul atque orator Atqui nihil ex sese produxit et tantum prae se gessit et usurpavit quidquid a protestantium scriptoribus in vulgus prolatum esset inum tamen illi simul ac ea aetate catholicis oratoribus proprium et peculiare ad diei potest quod indigestamquamdam et incompositam copulationem ediderint sacerdotalis et popularis juris, et nescio quam ridiculam inanemque reipublicae

speciem cui praeesset summus pontifex Argumenta sua et rationes promiscue desumit a Scripturis, a Thoma, ab Holomano, a Languet et a ceteris. Omnia sine arte congerit e permiscet supremum pontificis imperium populareque jus, inquinatum scholasticorum sermonem, ullianam elocutionem et ex deformi illa mixtura excudit insolens quoddam pii arrogans ac turbulentum, ex elementis conflatum discrepantibus ut ipse catholicorum cedere conjunctorum coetu8.l Librum suum edidit Bucherus anno 1589, paulo post Oecisum a Iacobo Clemente Henricum tertium, hoc titulo : De justa Henriei tertii abdicatione e Francorum regno, libri quatuor . ut iterum multiplici editione itinctus est typis Lugdunensibus anno 159 3. Liber ille arte et industria omnino expers o hominum memoria haud immerito excidisset, ni elatis illius effligiem et ejus laetionis libidines exacte exhiberet Iliud huanus habet opus fuisse catholicorum violentissimum et quod rabiem furoresque eorum integer rime expresserit se Librum quo non aliud flagitiosius toto illol. Lib. LXXXVI DG

97쪽

offrenatae licentis tempore publicatum est, eoquc rabula impudentissimus innumera dictu laeda et auditu horrenda per summam calumniam regi affingebat . Multo longius processerant in rebellando Henotie quam protestantes, namque regem ex urbe expulsum regia dignitate abdicaverant. Ad quod faeinus purgandum et explanandum adhibetur Bucheri liber. Ad universum igitur jus abdicandi reges spectat oratio, et singulariter sesendit inmenrie tertio adhibitum Inde in quatuor partes liber De justa abdicatione divisus, quarum prima de jure abdieandi reges disserit secunda de causis legitimis quae ecclesiam spectant Henricum tertium abdicandi tertia de causis legitimis quae Rempublicam spectant quarta quibus modis formum lisve utendum sit in abdicando. In perlonga illa disceptatione, quam ne brevi quidem commentatione sequemur, solus est tertius liber qui studio nobis et curae esse debeat ut plane cum proposito congruens de causis legitimis, quae Rempublicam spectant, Henricum tertium abdicandi.'Εxorditur ab objiciendo regi perfidiam et quod reipublicae majestatem et tres civium ordines publicis pecuniis deperditis, laeserit; dein tyrannum et patris inimicum esse regem pronuntiat, et tunc de tyrannicidio itistituit disserendum solertius quidem et subtiliusquam pro solitis artibus. Primum perhibet tyrannum a republica juste ejici, sententiamque theologorum tutatur exemplis ab antiquitate et sacra scriptura eductis. Sed qua arte et quibus modis tyrannus dignoscetur Iyraunum duobus modis intelligi constans theologorum sententia est, uno modo, si quis dominatum injuste invaserit, altero, si quis dominatu juste acquisito prave abutatur, eumque injuste administret. Du ergo cum sint, quae de Republica an ei in tyrannum, utroque modo sumptum, liceant, inquiratur, an scilicet privare eum dignitate possit, an btiam occidero : de priore dubitandum esset, nisi perinde illud foret a quaerere, in eo quidem qui invadit, an raptorem liceat de aliena possessione dejicere, in eo vero qui

abutitur, an gladium liceat furioso adimere . eum omnis est periculosa seditio, tum justas aliquando imo et necesSarias S8e. Nullam autem neque justiorem, neque magis nece8Sariam esSe, quam quum tyranni erudelitate oppressus populus, ab uniVerso civium legitime congregatorum coetu auxilium petit.

1. Lib. LXXXXV, g 10.

98쪽

- 80-Τunc prae se proser historiae profanae exempla de hac tyranniacidi quaestione is tyrannum liceat occidere si An autem liceat occidere, majus quiddam et gravius est. uod mirum est tamen,

quum magnum affirmand consensum habeat, non prosanorum authorum tantum, Verum etiam et nostrorum.

Post haec, ad intina rei propositae devenit riplicem hic distinctionem theologi adhibent. rimam tyranni, quod ille vel invasor sit injusti dominatus, Vel potestate, quam juste adeptus

est, abutatur Alteram potestate illa abutentis, quia vel in privatos tantum injurius sit, vel bono etiam communi, religionis videlicet ac Reipublicae adversetur, et utriusque se hostem exhibeat. er-tiam potestatis occidendi, quod ea vel publica sit, Vel privata. Atque ita, ut injustum invasorem utraque autoritate, cum publicatum privata, occidi posse velint qui vero dominatu in privatos abutitur, publica tantum, non etiam privata : qui denique communis se boni, id est religionis ac patriae hostem praebuerit, talisque a Republica judicatus sit, utraque rursum et publica et privata de medio tolli posse fateantur. Singula vel tenuissima quaeque adoritur : Ominatus usurpatorem cur occidere liceat. Iure vis adhibenda est in eum qui aliena bona invaserit, multoque magis in eum qui rempublicam. Cujus rei probandae causa, occisum Colinium proseri, samosum illum tyrannum, quem Carolus nonus interfici jusserit. Secunda conclusi ex seponendis privatis publicisque injuriis oritur. Nemini in est injurias privatas ulcisci tyrannum igitur qui publicus hostis non sit, a privato occidi non licet. Sed si Respublica tyrannum hostem publicum proclamaverit esse, insanum et omnino SenSUS Xpertem , ac rerum humanarum rudem jure dieas qui neget non modo a vi publica sed etiam a privata manu occidendum esse tyrannum tanquam belluam Tyrannum ergo religioni ac patris insensum licet occidere privatus quivis tyrannum reipublicae hostem occiddere potest reipublieae hostis jus omne principatus amittit. v Id quoque consequitur, privat cuIvi tyrannum, quem hostem respublica judicarit, occidere licitum esse, quodque publica Reipublicae potestas est, ut se adversus hostem tueatur, eumque de medio tollat, ea in privatum quemvis suopte pondere devolvatur. robante id vel natura ipsa, ut quod manu propter uniVersum corpus, et sili propter matrem conceSsum est, ut insensum hostem ac vitae ejus imminentem quacumque potest ratione percutiat, idem quoque in tyrannum, universi reipublicae

99쪽

- 1 corporis, communisque adeo matris, quae patria est, interitum molientem, vivis impune ac citra offensam facere permittatur. 0uod inter christianos tanto magis licere debet, quanto majus est, quod iis a tyrannis non reipublicae tantum, sed et religionis periculum creatur. Accedit, quod tum princeps esse desinit, jusque domini omnino amittit, cum et jure ipso deponi constet, et praeterea impossibile sit eumdem patrem simul atque hostem esse. In septimo decimo capitulo, doctrinam de tyrannicidio suffuleii exemplorum auctoritate quae invocari solent et ex theologis hauriri. Inter plures Ioannem Saresberiensem appellat, etiamque Gersonem. cujus Verba prolata ad vim vi repellendam tantum speetant, id est ad jus resistendi, minime vero ad jus Occidendi. Huc accedunt ex

ordine omnes tyrannorum caedes ex Sacris profanisque annalibus relatae.

Sequitur disceptatio qua objectionum pro tyrannis solutionem exhibet. Auctorem nostrum per confusam et indigestam disceptationem pedetentim non sequemur; sat erit ad definiendum qua arte argumentandi potiusve cavillandi usus sit, unum excerpere locum quo a se ipso sibi objecta resutat. At enim, inquit, nec Ioannes Baptista, nec Christus, nec Apostolicius illud docuerunt. Gllud vero levissimum, quod nou Joannes Baptista, non Christus, non Apostoli in regem impium surgere, aut de medio eum tollere docuerunt. uasi vero eadem instituendae ecclesiae ratio atque institutae esse credenda sit. Ac non prius plantari et irrigari vineam, quam incidi oporteat. Adde quod nec id licuit, cum potestas impiorum superior esset. Sed neque illi Christum professi erant, ut cogi in verba ejus mortis supplicio possent. Sed tum demum scilicet id datum est, cum id prophetae impletum est Erunt reges nutriti tui. et vultu in terra demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. In quae tempora ut Ventum est, sic uti jure suo respublica Christiana prosecto potest et Ver debet. Denique ueherus ad uenricum tertium admovet quidquid de tyrannicidio rationibus comprobatum deduxerit Demonstrato primum quibus notis tyrannus a rege dignosci possit, in Henrico pronuntiat inesse omnia quibus exstet tyrannus. uippe qui primum non legitime in regnum ingressus est: si Henricus ut legitime Carolo

non fratri, naturali morte, sine maScula prole occumbenti succedere potuerit, quod eo tamen Veneri per scelus exstincto quo ministerio, quave arte nihil dicimus in regnum ingressus est, quis legitime regnum invasisse, ad non potiu tyrannice lateatur ... Dignus

100쪽

certe ut qui per parricidium regnum ingressus est, de eodem propter parricidium dejiceretur. Huc accedit quod Henricus tertius, teste et judice Buchero, impius fuerit legumque infractor et contemptor, natam sibi rempublicam putaverit, immodica tributa subditis imposuerit, aliena bona diripuerit, justitiam oppresserit, etc. 0uum jamjam Bucherus opus absolvisset et in eo esset ut typis mandaret ecce mirabilis simul ac terribilis, die prima Augusti, per exploratores nuntius venit, Henricum tertium in medio exercitu, inter medias stipatorum catervas, gregarii cujusdam ct contempti de divi Dominie samilia raterculi manu esse intersectum. Nomen fratri illi Iacobo Clementi erat si Mortis contemptum eius attulit,

ait Bucherus, cum unum se prae oculis habere dicens ut ecclesiae ac patriae pacem assurret, ut truculentissimae bestiae saucibus religionem eriperet, id etiam adderet, tutius sibi esse in egregio coepto mori, ut mercedem a Deo solo tutissimam reciperet, ne si superstes laret, ceditante de praemio ei reddendo Gallia universa, ipse mundi favore resolutus in certissimo animae suae periculo versaretur. antum id se petere a Deo, ut citissima morte, patrato recens facinore necaretur.

0uam caedem documento praemonet et indicio sore Navarri fautoribus, quos his verbis alloquitur :

Disest justitiam moniti, et non temnere Divos.

Vos scilieet, qui tyrannum coluistis, qui alterius Henrici anathematis reliquias sectamini, discite quid sit illud. Quid enim anathema alterum sectantes, hoe terribili edocti exemplo, in voluntarium excidium ruitis Et relapsum, haereticum, tot sceleribus ac crudelitatibus insignem sustinetis Et strictum in vos gladium, qui tam terribiliter caput vestrum demessuit, non timetis Scilicet haereticus Gallorum rex erit, qualis perseverare nec hypocrita potuit Et nos

qui nec impurum sustinere potuimus, execratum istum assumemus' Num potius acerbissima morte millies moriamur nHaud multo post Bucheri librum De justa Henriei tertii abdicatione, prodiit in vulgus liber alter qui mirum in modum similitudinem prioris reserebat, sub hoc titulo : de Iusta reipublieae

christianae in reges impios et haeretieos authoritate, justissimaque atholieorum ad Henricum avarraeum et quemcumque haereticum a regno Galliae repellendum eonfoederatione .

SEARCH

MENU NAVIGATION