De tyrannicidic apud scriptores decimi sexti seculi: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

DE TYRAΝΝICIDIO APUD GRAECOS ET 'OΜΑΝOSI Graecorum annalibus, duo viri, eximio splendore sulgentes, speeiem quam vividissime expressam exhibent : Harmodius et Aristogiton arctissime inter se conjuncti. ui quidem, post Hippar-ehi caedem in locum summorum heroum provecti, tamen, si auctorem Thucydidem sequaris , foeda quadam et turpi causa ad vindieandas privatas injurias deducti sunt. 0uin imo non solum Athenas servitute non liberaverunt, sed etiam id tantum profecere ut Hippiae saevitiam acuerent, Atheniensibusque gravius et intolerabilius jugum imponerent, donec per Cleomenem Lacedaemonium everso Hippia, tandem oculis effulserit renovata libertas. Attamen, Spreto scriptorum testimonio, populus alacribus studiis incensus non secius Harmodium et Aristogitonem laudibus extollere, eorumve memoriam summa Veneratione prosequi. Nemo non novit vulgatum illudearmen, a Callistrato, ut creditur, compositum et nobis ab Athenae servatum , quod posterius apud Athenienses sestum et populare floruit

In myrti ramo gladium seram, Sicut Harmodius Aristogitonque,

Quum tyrannum occiderunt, Liberasque Athenas praestiterunt. Carissime Harmodi, non utique mortuus es Beatorum sed in insulis te aiunt esse,

Ubi velox pedibus Achilles, Tydidemque ubi aiunt esse Diomedum.

22쪽

In myrti ramo gladium seram Sieu Harmodius Aristogitonque, Minervae quum in sacrificiis Virum tyrannum Hipparchum occiderunt. Semper vester honos in terra durabit, Carissime Harmodi et Aristogiton; Quod tyrannum sustulistis, Liberasque praestitistis Athenas.

Artifices quoque ad consecrandas Harmodii Aristogitonisque laudes adhibiti sunt. In media enim Agora stetere eximiorum juvenum imagines apud suggesta ex quibus oratores de summis reipublicae rebus disserebant. Illud quidem notabilius quod ea tempestate haudquaquam omnes temere tali praemio afficiebantur quicumque de civitate bene meruissent; sed quasi ad deorum numerum adscribebatur si qui ad perennem memoriam marmoreo signo commendaretur qui honos ab initio apud Athenienses Diis tantum et lieroicis viris concessus. Primi fuere, credo, Hipparchi intersectores qui ea lege soluti fuerint per singulare exemplum. 0uam rem non Si quod magnopere mireris, si quales fuerint publici Atheniensium mores attenderis : libertatem enim ante omnia colebant et tyrannos vividissimo odio insectabantur. Ρο-pulare imperium et equum in civitate jus tali amore fovebant ut inspectum et infestum haberent eximium quemque supra Vulgus eminentem ac pericula ab insignibus viris imminentia averterent exquisita illa et salutari ostracismi poena, scilicet exsilio. Adeo vigebant libertatis amor et tyrannorum odium alte in civium animo defixa ut eadem deprehenderes et in philosophorum scriptis, eorum praecipue qui Socratis doctrinam penitus sequuntur.

Xenophon, in parvo dialogo cui inscribitur Hiero, in quo Simonidem poetum inducit cum Syracusano tyranno contabulantem, haud semel profitetur vim esse in tyrannos adhibendam: si Non solum, ait' civitates caesum tyrannum non ulciseuntur, sod etiam tyrannicidas summis afficiunt honoribus; non solum non arcent sacris ut privali civis intersectores, sed in templis imagines eorum dedicant ad egregium lacinus memoriae commendandum 'Item et Plato, institutionis Socraticae alumnus et interpres, invidiam in tyrannos explicat. Nempe sub extremam Gorgiae partem,

. Caput IV.

23쪽

- 5 quae argumenta intendit Socrates ad refellendam adolescentulicujusdam arrogantiam plane ex intima conscientia cujuslibet Atheniensis expromit, tyrannum in hoc temerari sophistarum discipulo subodorantis. 0uod vero Plato summatim tantum et leviter alias praestringit, idem aperte et sine ambagibus in nono de Republiea libro explicat, ubi subtilius rem perscrutatur et vivida eloquentia in lucem profert. In quo profitetur duas esse causas cursant tyranni, quarum alteram inveneris, si tyrannorum mentem, qualis sit, alteram autem si populi vitia, qualia sint, diligenter inspexeris. Uno scilicet styli ductu societatis antiquae miserias et vitia nobis aperit, tyrannum cum privato viro componens hic plurimis servis stipantibus in eorum rebellionem sulcitur quos opprimit quanquam a natura ad libertatem creatos ille ver solus, sine opibus, sine praesidio populum semper ad vindicanda jura paratum nulliusque molestiae patientem coercet ac moderatur. In loco notissim qui sere ab omnibus illis perscriptus aut translatus est qui tyrannicidii patrocinium susceperunt, Plato matris caedi aequiparat tyranni in patriam saevitias, et ideo gravissimas humanae justitiae poenas in potestatis iniquae conditorem evocare videtur. Haec erant argumenta, hae hortationes quae esserre ardentem juventutem et ad caedem animo fovendam incitare possent L Aristoteles quoque, in Politica regem a tyranno quam solertissime sejungens in hunc omnes acerbitates omniaque convicia

Nec Athenis tantum illud in tyrannos odium comperias uSque ad caedem prolapsum. Apud omnes civitahes graecas aeque ad laudandum et divinis quasi honoribus extollendum tyrannicidium processum est .

Nullum sere reperias apud Graecos scriptorem, qui hac de re parcius egerit vel alleui religioni indulserit quum perieulosum

illum reipublicae servandae modum tractaret, quo efficitur ut idem una accusator, judex et carnifex arbitrio suo evadat vel qui expresse illud lacinus respuerit, prae se sanetam illam et Venerandam legem serens qua vetatur ne quis sibi ullum in alienam vitam jus arroget. In ratione et in usu, quicumque potestatem vel specie vel re occupasset, extra jus commune detrudebatur et sine pra)-

. Vide doctissimi viri Egger libellum cui inscribitur istudes Phistoιre et de morale su D meurire politique. Turin 1866, in-4.2. Lib. VIII, 8. 3. Vide Polybium, II, 5 et seq.Dj0jtjgod by IOO le

24쪽

- 6 sidi manibus quibuslibet permittebatur ad libertatem vindicandam

armatis. ,

Romanis tyrannicidium haud secus atque a Graecis et lauda-ium et honoratum fuit. In regum imperium tantam invidiam arquinii conflaverant ut nomen ipsum regum semper populus Romanus perosus suisset Brutus popularem potestatem instituit et institutam morte duorum filiorum sanxit. Inde pro ure habita est vis adhibita in tyrannos restituendos, et primo tempore in lege Valeria, jus illud expressum est, qua perpetuae unimadversioni et indicta publicae obnoxius erat si quis re vel mente manum ad potestatem admovisset violentam et illegitimam . Ab hoc tempore Urbis annales abundant actis quae in memoriam revoeant Graeciae civitates pro libertate adversus tyrannos decertantes, quo ex Seseugque pariebant. Seu plebis praesidio, seu senatus fultus, sive ex humili ortus loco, sive ex patricia gente regnum si quis assectabat, haud semel obiit et legibus in antecessum annuentibus et publica opinione. γ0uanquam moribus et institutis Roma Graeciam refert, profitendum tamen est Romae, Sub imperi consulari, nunquam habitas esse de tyrannicidio illas laudatorias orationes quibus parum parcebant Graeci scriptores. Nec mirum : primis enim temporibus Romani in agendo magis quam in loquendo erant occupati Posterius vero rhetores Graeci caetera Romanos docuerunt et praesertim oratorias declamationes, quibus tacite sive in concione, sive in ludo scholastico moventur homiuum assectus. Primus ullius admovit mentem ad usurpandas voces et figuras Graecorum in laudando Bruto ejusque sociis post Caesarem aesum. Brutum enim et Cassium tyrannoctonos dicit, quod verbum a Graeco sermone mutuatur, heroesque vocat et subjicit se nulla re magis adhuc eleetatum praeter idibus Martiae. Idem in epistola ad Atticum Omnia licet concurrant idus Martiae consolantur. Nostri autem ρωες, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime consecerunt . Ceterum apertissime suam et omnium simul Romanorum sententiam declarat, in libro de Offletis, vividis extoliens laudibus Caesaris eaedem, tyranni et tyrannicidae omisso nomine is Saepe temporent, ut, quod plerumque turpe haberi soleat, inveniatur non esse

25쪽

turpe Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod potest majus esse scelus, quam non modo iominem, sed etiam familiarem hominem occidere Num igitur se adstrinxit seelere, si quis tyrannum occidit, quamvis familiarem Ῥοpulo quidem Roman non Videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud puleherrimum existimat Vicit ergo utilitas honestatem imo vero honestatem utilitas est consecuta Imo vero nuli unquam utilitati fuit caedes publica ad libert

tem restituendam. uod patuit post Caesarem caesum Rerum enim eventu mulli dempti sunt errores, multorumque spes praecisae aut consilia in contrarium versa victorque Augustus imperium instituit.

Multis ipse obnoxius sui sicariis multi per diutinum imperii aevum principes saevi militesve ab initimo gradu ad summum fastigium

evecti necem hiere. Dum tamen varios sortiebatur dominos imperium, eamdem servitutis speciem servabat.

Inter hae tamen pervicaciter fovebatur libertatis amor moresque et habitus a majoribus traditi per adversa et aspera in reeonditis animorum partibus superstites vigebant. Cuius rei maxima documenta haurire possis ex scriptis quae sub imperatoribus edita sunt. 0uintilianus, in duodecim de Institutione oratoria libro, inquiritan vir probus apud judices sicarii causam dicendam suscipere possit, et causam tyrannicidae excipit in qua virtus et religio non ad ineundum consilium parum Valeni Abhinc et per totum senescentis imperii aevum, Bruti et Cassii

nomina summa Veneratione uere eommendata.

Reser Suetonius Albutium rhetorem, qui nec philosophus nec tribunus erat, quum Mediolani sub Augusto principe apud proconsulem L. Pisonem de caede quadam diceret, tanto omnium perora-Visse assensu et avore, ut lictores fere saventium plausus et studia cohibere non potuissent Albutius vero tum studiis, quum interpellationibus excitatus Italiae statum effusius miserari iterum quasi in provinciam romanam reductae, et quum ante oculos Bruti essigies staret, legum libertatisque vindicem appellare eum non dubitavit, neque multum ab sui quin graves tanta audaciae poena redderet . Vulgatum aciti nobile illud verbum in Iuniae exsequiis is Ρraesulgebant Brutus et Cassius eo ipso quod imagines eorum non visel. Lib. ΙΙΙ, . 2. Quintil. XII, 1, 36.

26쪽

- hantur . ratemque apud Appianum , cujus severitas clementia quadam etiamque benevolentia in Brutum Cassiumque mitigatur, quum de virtutibus disserit quibus inclaruere et de caede eujus complures habuere conscios, cujus tamen propter ipsas virtutes posterorum judicio veri patratores perstitere. Sed multo majore miratione moveberis si animum adverteris ad inspiciendum quid iunc ageretur in scholis, quum ne per Omnium quidem videretur fas esse meditari de restituendo pristinae libertatis statu Rhetores enim et diseipuli pertrectabant quaestiones maxime ab aetatis praesentis politico jure abhorrentes de tyrannis et de tyrannicidis sustus et prolixe disserebant, perinde ac si Periclis aevo viverent. Ceterum quibus tyrannis inberebant insensi e tempore ludorum alumni, nulla prorsus erat cum illis viris annalium tyrannis similitudo Tyrannus, persona obsoleta locusque pertritus editur et prosertur sub omni qualibet specie ut vulgaris ad scribendum materia. Illi impensius indulgetur apud

Graecos aeque ac Latinos rhetores grandia tantummodo et putida Verba Sectantes, plane periculorum securi quae ex ejusmodi controversiis oriri possunt.

Τali modo uintilianus illud agitat sub Nerone et Domitiano;

eodemque Lucianus sub Antonino et Marco Aurelio. Diseipulis proponebant magistri ad declamandum sabulam sive argumentum de tyranno quodam Vel necato vel ejecto. Haec est, in exemplum, materia ab ipso Luciano quam elegantissime explicata arcem homo quidam quum ascendisset ad Occidendum tyrannum ejusque filium tantummodo invenisset, puerum obtruncavit patris opprimendi exsors. At ille superveniens e corpore jacentis nati gladium avulsum in semet retorsit proinde servata est res publica et interfector pro fili occiso idem exegit praemium ac si patrem occidisset. Ut ea tempestate exercitationibus informabantur non milites ad castrorum bellique labores sed tantum ad circenses ludos apti aemulatores, ita dicendi ars quaedam et disciplina colebatur, quae non idoneos praestaret oratores ad patrocinium reorum suscipiendum vel cives ad res publicas scite gerendas, sed loquaces tantummodo et copiosos rhetores ridiculis ostentationibus paratos.

27쪽

DE TYRANNICIDIO QUID AEENSERINT HEBRAEI. PRIMI CHRISTIA AE ECCLESIAE PATRES 'T THEOLOGI EDIL AEVI Uuemadmodum decimi sexti seculi scriptores plurimas Veterum notas reserunt, et affectus sensusque defunctae aetatis novam quasi ad vitam revocant, dum Renovationis virtus hominum mentem

disciplina antiquorum instituit quasi suscitans et ad lucem redigens quidquid cogitaverint de civitate et de litteris, ita multis rebus

Renovationis aevum ab illo antiquo graviter discrepat quas notare et summatim attingere operae pretium est. Haec quibus ab aetate pristina posterior disjungitur praecipue a religione oriuntur, cujusvis adeo pollens fuit ut plane novam societatem in veteris locum suggesserit. Apud Graeeos et Romanos tyrannicidium tantum ad rem politicam et mores pertinet apud recentiores vero ad religionem Praesertim. De religione controversiae proprium et peculiare signum imprimunt turbulentae illi aetati et ita eum civilibus contentionibus arcte consociantur ut difficile disjungi possint. A religione civiles sactione argumenta, arma, nominaque sibi desumunt hinc Rela

mali, Hugonoti, Calviniani, Lutherani illinc Catholici, Henotici,

sanctae Unionis fautores Illi etiam qui ad neutram partem se inclinare profitentur sibique Politicorum nomen praetendunt maximi momenti aestimare et ionem coguntur, eamque inter maxima annumerare ejusque vim semper subire. u fit ut habitus apud antiquos rerum civilium sensus, quo imbuti suere Plato, Aristoteles, Tullius et Livius, quo postea achiavellus, nobis a mera ratione et philosophia oriri videatur eum quidem in lucem iterum prodit Renovatio, sed adjicit insuper sacerdotales doctrinas et religionis auctoritatem, quae ex sacris scripturis oritur et doctrinis theolo-

28쪽

- 10 gorum medii aevi, quibus pariter et Catholici et Resormati sese

addictos esse praedicant. Sacerdotalium doctrinarum autores semper Scripturae auctoritatem prae se tulerunt a quo sonte praesertim Oritur christiana societas Apud Hebraeos rerum publicarum mores et instituta religione ducebantur secundum oseas leges Liberam enim et quodam modo sui juris habebant civitatem, sed Deo addictam et

inservientem. Suprema auctoritas penes Deum, unum rerum Rrbitrum, unum regem et agri dominum. Cum De populus pactus erat,nuspice of ille petentibus leges dederat, ille semper in rebus gravibus consulebatur et responsa dabat per summum pontificem sive prophetas. Ita quidem res sese gerit amos usque ad reges. At quum in regnum respublica immutata est, non tamen omnino a theocratica specie deflexit Deus enim regem deligit, internuntio Samuele, qui delectum ungendo consecrat idem et praeeipiente

Deo Saul regia dignitate indignum dejicit et novum regem in ejus

locum subrogat. 0uamvis latius in dies reges auctoritatem suam expandant et ad frena abrumpenda conentur, nunquam tamen omnino Dei dominationem excussere. Immotum et integrum permanet jus divinum. Per me, inquit Deus, reges regnant et legum conditores justa decernunt . Ad hoc extra sacerdotes et collegium more legitimo constitutum semper fuere qui divina mente instincti seque a Deo missos praedicantes, nec ullum muneris injuncti signum exhibentes regem monerent ejusque ambitioni frena subderent: prophetae scilicet, populi repugnantis quasi lautores et magistri, qui ceterum contra populum aequo a contra regem Saepe infestos sese habebant. Apud Hebraeos quam saepissime patratur tyrannicidium etiamque internecione gentes regiae prosternuntur.

Dici potest tyrannicidium habitum esse regnandi inStrumentum. Ubi Deus in rege offendit quem praesecit populo, in eum intemsectorem quemdam suscitat ubi populum vult ab infesto hoste liberare, item ad caedem decurrit. In hac parte thesis nostrae et in quibusdam aliis, de natura regiae auctoritatis scribimus, quia nonnulla illi et tyrannicidii doctrina

communia identur. uum enim rex temperans delegatae potestatis viget, eam apud se, annuente populo, retinet: quum autem, perversis naturae gentisque legibus, rex potestatem suam in damnum populi, non in salutem exercet, hoc serunt graviter cives et

l. Liber Proverbioriιm c. VIII, 15.

29쪽

-m saepe ad novas res consurgunt. Tum Seriptores reperias qui tyranni cidium extollant, et homines rationis impatientes a quibus facinus illud perpetretur. Ocius profitendum est Novum estamentum a Vetere longe distare, nec eadem mente theocratica inspirari. Cuilibet aequo animo illa perspicienti plane apparet Christus neque novarum rerum agitator neque dominationis regnive ambitiosus. Frustra pontifices summi Gregorius VII et Innocens III, medio aevo, ex cathedra scripta torquere et a Vera sententia avertere conati sunt nemini non lique Christum dominationem nec sibi ne discipulis appetivisse. Cujus maxima haec habeo documenta quae ipse dictitabat:

si Non veni ministrari, sed ministrare. - Regnum meum non est de hoc mundo Denique in noto et ab omnibus saepe usurpat loco, nitide disjunxit quod ecclesiae et quod civili potestati

debetur, dicens Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt De Deo . Proinde Christus regnum terrestre a coelesti disjunxit nec censuit aequum ut alterum alteri imperaret. Sed dum regnum divinum in medias hominum res intrudit christiana religio, quaerendi loeum subjicit quo modo utrumque regnum consociari et terminari possint. Illud quidem Evangelium vix attingit haec erit quaestio ad investigandum proposita medio aevo et recentioribus. Apostoli certe ellatres Ecclesipe veris Christi assectibus et monitis ducti sunt in agendi ratione : cujus normam exhibuit et expressit Paulus. Omnibus nota est vox illa saepius in contrarias partes explicata et sane controversiis Opportuna Omnis anima pote talibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi aDe quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Mui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt . Dei minister est tibi in bonum. Si malum seceris, time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est Vindex in iram ei qui malum agit . Igitur censet Paulus civilem auctoritatem a Deo oriri, civitalisque habitum et rationem a Deo institutam esse et ideo legi parendum vel cuilibet legitimae auctoritati. iii monitus ad omnem publicorum institutorum habitum plane spectat, ad regium impe-

l. Evangelium secundum Matthaeum, XX, 28. - Evangelium Secundum Ioannem,

30쪽

rium aeque ac liberam civitatem. Nullam suggerit exceptionem Paulus : hoc unum tenet cuilibet auctoritati parendum et omnem auctoritatem a Deo manare, sive probabilis, sive prava sit. Certum est igitur medii aevi doctores et praecipue Thomam inscite et prave verbis et sensu Pauli abusos qui addiderint omnem auctoritatem a Deo manare modo sit justa. Verumtamen apostoli perhibent tunc obsequi finem esse ponendum, si potestas publica fideles ad violanda Dei jussa astringere voluerit: tunc sane Deo quod debetur reddendum. Inde ortum est quod Petrus et apostoli coram Israelis pontifice summo in medio Bierosolymae templo his verbis expresserunt: si Obedire portet Deo magis quam hominibus . n Ceterum neganda est obedientia tantum in illis quae ad fidem pertinent, nunquam tamen ad arma procurrendum. Christianus mortem potius obire debet quam Deo suo displicere, sed non ut vim vi repellat inde martyrium .iΤali mente instinctus ortullianus in pologetico submissos christianos et rebellantes philosophos inducit inter se adversantes si lerique in principes latrant, sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur, quam ad bestias pronuntiantur. Sed merito philosophi enim, non christiani cognominantur. . . monapud christianos, sed apud Romanos principum hostes deprehenduntur si Unde Cassii, et Nigri, et Albini unde qui inter duas lauros Obsident Caesarem unde qui faucibus ejus exprimendis palaestricam exercent unde qui armati palatium irrumpunt omnibus

Sigeriis atque artheniis audaciores de Romanis nisi fallor id

est de non christianis . Sed non diu illis se finibus continuit Ecclesia christiana, et excelsius quoddam munus expoposcit. uum Dei loco regnum opinione sua exerceret, non diutius sustinuit se humano regno subigi quum

l. Actus apostolorum, caput V, 29. I2.4 6 et 35. - De tyrannicidio quid senserint Hebraei et christiani, secundum Vetus Novumque estamentum, scripsit Salmasius in opusculo sub hoc titulo in vulgus edito : Defensio mi pro Carolo I Sumptibus regiis, 16έs,

S. l. iu-sOl.). Eruditione praestantissimus, nostra sententia Salmasius, tamen ex memoria Solum narrans et Scribens, quum antiquorum sententia refert, et ratiocinatur ac de re disputat restrictior, si profusus Verborum, Vacuus rerum n, meliorem denique causam tueri conatus pessimis argumentis, nobis

esse videtur. Paulo post in Britannia, Joannes illonus Anglus, Britannorum poetarum princeps Pro populo Anflicano Defensionem pervulgavit contra Salmasi Defensionem regiam Londini typis D Gardianis, 165 , in-l6). Ex illo certamine, ut qui irmissimis argumentis, ornatissimo pugnacique et quasi bellatorio si lo usus fuerit, victorem evasissemilionum plerisque ViSum t. Dj0jtjZodi IOO le

SEARCH

MENU NAVIGATION