De tyrannicidic apud scriptores decimi sexti seculi: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

- 13 sibi hoc datum esse negotium contenderet ut inter homines pacem, fidem, morum integritatem tueretur, negat aequo animo se toleraturam flagitia, aut Dei contemptores Vel reges superbos. Humilium in potentes suscipit patrocinium et exatorum in tyrannos opprimentes. Itaque, per medium deVum, se immiscet subditorum pri i-pumque contentionibus, inter eos decernit et dijudieat, et summum quoddam arbitricius sibi addicit quod a suprema et universali dominatione histud ita longe distat. Ecclesia supra rempublicam sese extollit; sed quoniam dignitates, leges, munera et arma propria per se habet, novam quamdam rempublicam juxta priorem insitam et coagmentatam constituit, moxque ad eam in se absortiendam nititur. Ita christiana religio a libertate orta ad novam quamdam tyrannidem tendit, dominationem scilicet theocraticam Ratio et disciplina Novi estamenti doctrinis Veteris estamenti cedunt, moresque ab Hebraeis traditi de sacerdotum dominatione in lucem iterum proseruntur et paene gentibus imponuntur. Sed reluctatur civilis societas et adversus ecclesiae assultus obnititur, donec post diutinam dimicationem libertatem reeuperet. Illis contentionibus, illa Victoria pleni sunt annales a modi aevo

usque ad decimum Sextum seculum. Propterea antequam decimum sextum seculum, quae vera nobis est proposita materia, attingamuS, paucis explanandum est quibus doctrinis de tyrannicidio indulserint praecipui in medio aevo theologia doctores. 0ua aetate, exorta est et floruit pravissima illa rerum politicarum disciplina, quae odium in civilem potestatem usque ad tyrannicidium incitat et extra modum evehit et exaltat pontificale domi

nium.

Primus apud scriptores ejus se talis suit, qui illustri exemplo ecclesiae dominationem et popularis juris amorem arctissime conjunxerit Ioannes Saresberiensis, qui florebat intra 1110 et 1180 annum, amicus Thomae archiepiscopi Cantuariensis et serventissimus ejus socius in contentione insensissima adversus Anglorum regem. In libello cui inscribitur Polioraticus sive de nugis eurialium et vestigiis philosophorum , illud aequum esse censet et demonstrandum suscipit ut pontifex regibus imperare debeat, et in principum potentiam acerrime invehitur, praedicans unum esse papam qui tyrannidem et violentum imperium frenare possit: eumdem

32쪽

- 14 addit olim latis divinae esse procuratorem, Summumque regum judicem, et illi us permittit atque munus eos destituendi secundum Veteris estamenti usus et doctrinam. Τyrannicidii quaestionem renovat oblivione obrutam post imperii romani casum et subtiliter regem a tyranno dijudicat Nec eam semel aut fortuito enuntiat sententiam; iterum idem et multifariam contendit jure occidendos esse tyrannos, atque etiam adhibita perfidia is Aliter eum amico, aliter vivendum est cum tyranno Amico utique adulari non licet, sed aures tyranni mulcere licitum est. Ei namque licet adulari, quem licet occidere. Porro tyrannum occidere non modo licitum est, sed aequum et justum. ui enim gladium necipit, gladio dignus est interire. Sed accipere intelligitur, qui eum propria temeritate usurpat, non qui utendi eo a Domino accipit potestatem Utique qui a Deo potestatem accipit, legibus servit, et justitiae et juris famulus est. vi vero eam usurpat, jura deprimit,

et voluntati suae leges submittit. In eum ergo merito armantur jura, qui leges exarmat, et publica potestas Saevit in eum, qui evacuare nititur publicam manum. Et quum multa sint crimina majestatis, nullum gravius est eo, quod adversus ipsum corpus justitiae exerceatur. yrannis ergo non modo publicum crimen, sed si fieri possit, plus quam publicum est . Fatendum nihilominus summum ex theologis homam Aquinatis,

qui degebat in fine decimi tertii seculi, id est serventissima medii

aevi parte, non eisdem quibus Ioannes Saresberiensis indulsisse pravis opinionibus Certe servidis verbis tyrannos mulctat in disputatione De regimine principum, cujus num sit Verus auctor haud plane comprobatum est: si ulla erit securitas, inquit, sed omnia sunt incerta quum a jure disceditur; nec firmari quidquam potest, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine. . . . uum tyrannus contempto communi bono quaerit privatum, consequens est ut subditos diversi modo gravet, secundum quod diversis passionibus subjacet ad bona aliqua uspectanda. ui enim passione cupiditatis detinetur, bona subditorum rapit Si vero iracundiae passioni subjacet, pro nihilo sanguinem undit. . . . Non pro justitia sed per potestatem occidit pro libidine voluntatis. ... yrannis magis boni quam mali suspeeti sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est Νaturale etiam est ut homines sub timore nutriti, in

l. Lib. VIII, C. XVII. 2. Lib. III, c. XV.

33쪽

- 15 servilem degenerent animum et pusillanimes fiant ad omne virile opus et strenuum quod experimento patet in provinciis quae diu sub tyrannis fuerunt radeo a tyrannis se abscondunt homines, sicut a crudelibus bestiis, idemque videtur tyranno subjici et bestiae saevienti substerni . Sed quanquam tyrannidi est insensissimus Thomas, non hortatur

ad rebellandum. uis enim ex arbitrio successuram rebellionem spondere possit; si res seeus cesserit, victor tyrannus et iratus saevitias suas exacuerit. 0uod si destitutus fuerit, ejus casum excipere possunt civiles motus et contentiones quae in discrimen detrudant summa populi commoda. uin etiam nonne accidere potest ut ex iis qui tyrannum everterint exstet novus dominus qui metuens ne rursus ipse deturbetur populum saeviore servitio opprimat Τ0uum vero tyranni saevitia modum excesserit, homas censet jus

esse ut iugum populus excutiat, et in summo discrimino noxiis omnino sit vacuus si Si ad jus multitudinis alicujus pertineat sibi providere de rege, non iniuste ab eadem rex institutus potest destrui Nec putanda est talis multitudo infideliter agere tyrannum destituens etiamsi eidem in perpetuo se anto subjecerat mutatio ipse meruit, in multitudinis regimine se non fideliter gerens, ut exigit regis officium, quod ei pactum a subditi non reservetur.

Sic Romani arquinium Superbum .... a regno ejecerunt.

Abhine plurimum distat et abhorret homas ab opinionibus quibus inservit Joannes Saresberiensis, et expresse, quanquam aliter multis visum est, damnat tyrannicidium et vehementer respuit, Evangelium prae se serens si sit intolerabilis excessus tyrannidis, quibusdam visum sui ut ad sortium virorum virtute napertineat tyrannum interimere . Sed hoc apostolicae doctrinae non congruit . Unde quum multi Romani imperatores idem Persequerentur tyrannice, magnaque multitudo tam nobilium quam populi esset ad fidem conversa, non resistendo sed mortem patienter et animati sustinentes pro Christo lamantur, ut in sacra Τhebaeorum legione manifeste apparet Nihilominus catholici theologi, decimo sexto seculo, auctoritatem et auspicium homae sibi praetenderunt in hac de occidendis tyrannis quaestione. 0uae scripta ejus usurpabant in deterius commentabantur. Verum est eum in Commento in librι Sententiarum

. Lib. I, c. III. 2. Lib. I, c. I.

34쪽

- 16 Petri Lombardi illud verbum emisisse, saepius a fautoribus tyrannicidii citatum si ui ad liberationem patriae tyrannum oceidit laudatur et praemium accipit . Nuibus maxime verbis fulti con-

tendere a homa lyrannicidium suasum esse. Hic tamen illa sententia nihil aliud quam explanat laudes quibus ullius in libro de infletis prosequitur Caesaris necatores Illud homas notat apud Tullium agi de eo qui vi regnum occupaverit invitis civibus vel ad assentiendum coercitis, quum nullum sit appellandi jus nec una legitima ratio qua usurpator judicari possit. uae quum ita

sint, mirum sane quam caute et parce Thomas rem agat. Dicit enim laudari qui tyrannum occiderit, non Ver laudandum esse, praemiumque accipere, non mereri. Adde quod in hoc obiter et superneres attingitur, non penitus perSpicitur. De tyrannicidi disputatio, ineunte quintodecimo Seeulo, novo quodam servore redintegratur Scitum est qua causa chordiger Joannes Parvus instinctus fuerit ad asseverandum jure oecidi posse tyrannos A caede ducis Aurelianiensis a Ioanne Burgundico occisi, insaniente Carolo sexto rege, haec controversia initium cepit. Ioannes arvus mercede a Burgundorum duce conductus apud regem regaleque consilium advocatus est ad lacinus patroni sui verbis purgandum Historiarum scriptores nobis susiorem illam et prolixam orationem tradiderunt , qua haud minus laudatur Burgundorum dux quam acribus conviciis exagitatur dux Aurelia

Unus tamen exstitit inter Gallicos sacerdotes, doctissimus Gerson, Universitatis Parisiensis cancellarius, qui Joannis arvi doetrinae justam inussit labem et damnandam expresse proclamavit. Causam vicit Gerson apud Universitatem et cleros Parisienses. Quo seliei successu elatus rem detulit, regis et Universitatis auspiciis, ad concilium Constantiense, ibique plane manifestum secit Ioannis Parvi doctrinas nil prorsus discrepare a Wiclevi opinionibus quae jamjam a concilio fuissent Vituperata . Is enim dixerat uiopulares possunt ad arbitrium dominos delinquentes corrigere. Post diuturnas disceptationes, quibus interfuere aliquot tyrannicidii lautores, concilium quidquid censuerat Ioannes arvus de

l. Distinct. 44 q. 2 art. . Utrum christiani teneantur obedire potestatibus secularibus et maxime tyrannis. - Vide insuper Summam theologicam S. Thomae Aquinatis, secunda secundae q. 2 art. 2, in responsione ad tertium

argumentum. 2. Monstretet, c. XXXIV.

35쪽

lyrannicidio rejecit, sed incertis et laxioribus verbis quinta decima sessione is Praecipua sollicitudine volens haec sacrosancta Synodus ad extirpationem errorum et haereseum in diversis mundi partibus invalescentium providere, sicut tenetur, et ad hoc collecta est; nuper accepit, quod nonnullae assertiones errones in fide, et bonis moribus, ac multipliciter scandalosae, totiusque reipublicae statum et Ordinem subvertere molientes, dogmatigatae sunt inter quas haec assertio delata est Quilibet tyrannus potest et debet licite et

meritori occidi per quemcumque assallum suum vel subditum, etiam per clanculares insidias, et subtiles blanditias vel adulationes, nonObstante quocumque praestito juramento seu confederatione saetis cum eo, non eaepectata sententia vel mandato judicis cujuscumque. Adversus hunc errorem satagens haec saneta Synodus insurgere, et

ipsum unditus tollere, praehabita deliberatione matura, declarat, decernit et diffinit hujusmodi doctrinam erroneam esse in fide et in moribus, ipsamque tanquam haereticam scandalosam, et ad fraudes, deceptiones, mendacia, proditiones, periuria, vias dantem, reprobat et condemnat. Declarat insuper decernit et diffinit, quod pertinaciter doctrinam hanc perniciosissimam asserentes sunt haeretici, et tanquam tales, juxta canonicas sanctiones, puniendi

36쪽

DE TYRANNICIDIO APUD MACH'ΑVELLUM Errat qui credat medio aevo tyrannicidium ram fuisse rem praesentis et urgentis momenti Apud nos quidem de hoc non aliassere actum est nisi quum necatus est Aurelianensis dux a Burgundorum duce et ad caedis illius invidiam eximendam. Sed in omnibus regionibus quae non degebant sub imperio sorti ac legitimo, tyranni continuo tyrannos excipiebant, regno alternis vicibus per Vim occupato. Haec erat Italiae conditio ubi universae sere civitates ut olim in Graecia, sese assiduo defendere cogebantur adversus impetus et prava onsilia principis cujusdam potentioris qui sub jugum eas redigere conabatur. uam vehementer interesset ad Vitae quotidianae usum et rationem illa de tyrannicidio quaestio satis lucide comprobat a Barthol scriptus de Tyranno liber. Ille enim, qui quartodecimo seculo vixit, nec civilibus rebus, nec philosophiae, sed jurisprudentis tantum additus suit, de tyrannide disserit ad jus merum se conserens, et quid sit legitimum in tyranni actis exquirit, et in duas partes digerit quae per modum jurisconditionis egerit et quae per modum contractus. Illa illegitima sunt nec . diutius valent quam tyranni potestas; hae vigent et servantur etiam destituto tyranno scilicet acta politica eadunt, sed pactiones et contractus permanent, qua distinctione saepius usi sunt in posteriori aetate rerum novarum fautores. 0uod si vir ille, observatione et usu rerum formatus jurisque aliissima scientia ejusmodi inivit disputationem, sane fatendum est eum urgentibus aetatis suae curis et praesentibus commodis inserviisse.

Quoniam de Italia et de Italieis civitatibus mentio acta est, locus est exquirendi quanti momenti et ponderis fuerint decimo

37쪽

sexto seculo, quoad ad materiam nostram, libri Italici scriptoris, cujus nomen valde inelaruit. Nicolaus achiavellus ab omnibus qui medio aevo de rebus civilibus scripserunt longe distat quippe qui semota religionis auctoritate renascentium litterarunt gratia, a Graecis et praecipue a Romanis scriptoribus sententias et animi affectus mutuatus sit. In Orationibus de Livio, quasi repercussum sonum audias grandium verborum antiquitatis, et sane agnoscas eum qui ad amicum quemdam sortia illa et vivida pronuntiabat si Sub Vesperam, in deversorium me recipio et aulica indutus veste, est cultu ornatus, atrium ingredior veterum virorum. A quibus benigne exceptus mentem exple illo cibo qui solus animo meo congruit, ad quem natus sum. Nec me pudet cum eis colloqui atque ab eis exquirere actorum rationes. Mihi respondere dignantur et per totum quatuor horarum spatium nulli obnoxius taedio, curas omnes

oblivione supero, nec paupertatem mortemVe metuo.

At non solum religionis sed etiam morum lege praVe respuit. Omne frenum excutit et abjicit, omne jugum molestum, et e rerum politicarum scientia haurit artem quamdam vincendi et regendi per vim et dolum. Non quod ipse quid sit bonum honestumve nesciat aut morali sensu sit omnino destitutus, sed aequo et justo politicam rationem praeponit felicemque rerum eventum, et commodum publicum. Omni qualibet arte nititur, dummodo propositum finem consequatur; et agendi ratio his verbis definiri possit Salus populi suprema lex esto. Scelus non in legem usumque redigit, sed pro utili modo habet, quem possis adhibere quoties utilitas et commodum suaserit.

Machiavelli pravitas non minor in Orationibus de Tito Livio quam in Principe, quamvis inter hos libros a multis quaedam Suggesta sit distinctio. Semper vim et perfidiam intendit ut propria

artis politicae arma, sive reges, sive liberos cives exhortationibus infliget. ec tantum eos qui per vim imperium occupaverunt sed et civitatis liberae fautores monet ad vim et saevitias confugiant. Verum enim vero diversa utrisque proponuntur cillis unius dominatio instituenda, his vero servanda populi libertas, sed ad diversos fines una eademque itur via nullo apud utrosque probitatis respectu Haec sunt quibus maxime indulsit inter ejus rationes excerpta: Horrifico quodam ictu terrendi sunt adversarii status, quem civi

t. Vettori.

38쪽

tali velis infligere. - Semel et in totum exercenda est saevitia. Si libertatem confirmare Velis, evertendi sunt omneSproceres. Opprobrio sceleris magnitudo obtenditur. Quicumque libertatem vere diligunt generosis animi affectibus instincti iracunde invehentur in pravissimas et periculosas achi velli sententias, quibus pariter et corruptorum regum artes dolosae et vitiatae faventur et insanientium populorum suror, qui cruori effuso immodice indulgent. er utrumque modum res ad tyrannidem excedit, vel unius, vel multorum Improbandae et contemptu exagitandae sunt doctrinae istae ex illis civitatibus Italicis ortae, ubi quasi moruit perfidia et saevitia, Machiavelli aetate, et quae pepererunt famosos istos Slargas, Orgias et ediceos. Ne tamen contemnamus achiavelli dotes et merita cavendum. Mira in illo est solertia et experientia rerum quibus clarissimum lumen praesert rationis usu edoctae Incredibili sagacitate scrutatus est et penitus investigavit quidquid ad artem tractandorum hominum pertinet. Omnes novit affectus et intimas mentes excussit principum et populorum, qui operam et officia praestiterit civitati liberae et uni regibus negotia publica procuraverit. A perspectis Romanorum rebus nactus occasionem, quidquid ipse senserit memori animo teneret ab intima mente expromit, quae diversae rationes adhibendae sint in vario rerum discrimine, et in investigando sagacem se et acutum et nervosum ut qui maxime gerit. Perlaetis igitur achiavelli libris, nemini mirandi locus erit, quod rerum humanarum arbitri decimo sexto seculo eum tanti secerint, et quidem potentissimi inter quos Henricus, tertius Gallorum rex, filius Catharinae ediceae Florentinae, qui secum semper ejus libros gerebat. Inde hauriebant quod maxime exoptabant, non de principiis vacuas disceptationes, sed normas et agendi rationes et de actis commentaria, praecepta monitusque quibus conditionis suae res difficiles expedirent. Illis erat summi momenti et maximae ad usum praesentem utilitatis quidquid de conspirationibus

explicavit, in sexto capite libri tertii de Titi Livii rationibus. Ex illo

periecto certe majorem percipiebant voluptatem, quam ex pulchedirimis ratioeinationibus et elatissimis philosophorum sententiis LConspirationes Machiavellus ob praevisa tantum earum pericula improbat. Contendi etiam potest postquam notaverit quidquid temere a consciis effutitum sit, eum praecipere qua ratione res sit

39쪽

- 2 suasura et tyrannicidii quasi disciplinam exhibuisse edocentem quibus artibus tuto tyrannus opprimi possit.

Ut perieulis obviam eatur quibus obnoxiae sunt conspirationes intiae, proditioni scilicet, imprudentiae et consciorum inconsiderantiae, Machiavellus praemonet ut rationes consilii coniuratis non ante edantur quam appetat rei patratio. Et exempla profert nonnulla eorum qui hac arte usi propositum ad effectum produxerint. Et subjiei uini tantum amico, et Veteri et long usu perspecto, credas consilium, et qui paribus ac tu moveatur affectibus. Unum facilius ejusmodi invenies quam multos, et ideo cum minore periculo in partem adhibere poteris. Ceterum si sorte rem denunti verit, ab unius testimonio facilius quam a multorum te eximes. Viros ego sapientes et prudentissimos audivi dictitantes, nihil esse

quod non possis Impune n auditor communicare ab n- enim

negante, dummodo absint scripta, resutatur unus affirmans. Sed in omnibus rebus cavendum ne quid litteris committas hie enim summum haeret periculum, nec ullo certius opprimetur argumento reus quam si quid manu ipsius scriptum exhibueris. Ad frigidam erudelitatem decurrit in praeuionendo quibus periculis sit occurrendum post patratam in tyrannum conjurationem.

Unum esse illi videtur periculum si quis superstes fuerit qui necatum principem ut eisci possit. Fieri potest ut exstent fratres, vel pueri, Vel cognati, qui principatum postea excipiant a conjuratis imprudenter et negligenter omissi. ulla sunt illi excusatione digni qui per imprudentiam et negligentiam a cujuslibet vita abstinuerint.

In eodem loco Machiavelius monitis edocet eos qui in liberam civitatem conjuraverint et patriam in servitutem redigere velint, sive per vim dolum et astutiam, sive advocatis in subsidium hostibuS. Nec religiosius quam populares et aequales de Veneno noster, qui dixerit : Si de conjurationibus disserui, in quibus serrum adhibetur, non vero de eis in quibus venenum, nihil causae est praeterquam quod in utrisque pari modo eademque ratione res aguntur, Attamen haudquaquam jure vim ingenii animique dotes ex perspectis ejus rationibus aestimes Quae notiones inde oriuntur et latius patent anae quidem et allaces magna vero vis inest cogitatis arctioribus, quae numero praestant, quibusque maxime indulserunt

viri rebus publicis additi. uid utile sit ad agendum praecipit

summa illos perfundens voluptate. Quicumque mortalium mentes

40쪽

- 22 penitus novit, ut ait acaula in Machiavelli descriptione, sane persuasum habet nihil esse vanius quam quod in uniVersum spectet; sed achiavelli praecepta longe aliter sese habent, et vired vere consentaneis ea affici laudibus si habeantur plane utilia in plerisque rebus vitae et usus. 0uidquid id est, non in majus proserendum est qua vi Hachiavellus suis doctrinis decimo sexto seculo hominum mentes in Gallia et in Europa impulerit. Rus ratio negationibus tantum sulta nihil sapit, nihil valet nisi ad evertendas medii aevi rationes. Nulla religionis

morumVe lege tenetur, ut supra confirmavimus ad usum tantum et experimenta disciplinam intendit humi demissus et aversus ab excelsis mentis affectibus. Vix subodoratus est recentioris aetatis vividam dimicationem inter regale imperium et popularem libertatem De libertate Ore Veterum, non sicut homo posterioris aevi, disserit; nec praevidet acres contentiones quae jamjam orturae sunt inter populos et principes; ne de jure utrisque proprio mentionem init vel contrο- Versiam. Non longe tamen aberat tempus, quo quaestiones illae summae agitari deberent et conturbare uropam, Galliamque ingulariter praeclusosque imprimis habuit oculos perturbationi illi a religione natae quae animos permotura esset et speciem orbis ab

integro resectura .

SEARCH

MENU NAVIGATION