De tyrannicidic apud scriptores decimi sexti seculi: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

DE TYRΑΝΝICIDIO APUD AEBASΜΓΜ. STEPHΑΝUIM BOETIANUM ET AEOΝΤΑΝΓΜΙndagemus primum quo modo renovatum litterarum studium induxerit in doctos viros novam quamdam judicandi et sentiendi rationem de regum subditorumque politico jure sensusque et sermo Romanorum theniensium ve usurpari et pertrectari coeperint.

litteris renascentibus insormati sunt liberales et generosi illi viri, qui novas quasi vias aperuerunt et singillatim ac pro se quisque insensis armis lacessiverunt institutionis publicae vitia, exsortestamen remedia suggerendi. Inter quos Erasmus, qui acres aculeos intendens audacter nihil non insectatur Dolore et ira aestuabat mens ejus quum homines et vi et dolis oppressos videret, elicem etiam eventum pro justo habitum et in legis communis locum pri vilegia vulgo habita. Acuto et serventi stylo aequalium miserias effingebat et in maximam partem invidiam ejiciebat in regum iniquitatem. Sed non ultra quam incusationes et questus procedebat. Quocirca in evolvendis Adagiis magnum operae pretium. Ingenita verborum acultate, quam aptissime dixerunt fluminosas disserendi undas, amplificationis immensam ubertatem, in adagio cui inseribitur Frons occipitio prior , quo significat cuique suum

eSse agendum, summa vi in reges iuvehitur uin omnes et veterum et neotericorum annales Volve, nimirum ita comperies,

vix seculis aliquot unum aut alterum extitisse principem qui non insigni stu uitia maximam perniciem invexerit rebus humanis

42쪽

Et haud scio an non nulla hujus mali pars nobis ipsis sit imputanda.

Clavum navis non committimus nisi ejus rei perito, quod quatuor vectorum aut paucarum mercium sit periculum; et rempublicam, in qua tot hominum millia periclitantur, cuivis committimus. Ut auriga fiat aliquis discit artem, exercet, meditatur; at ut princeps sit aliquis, satis esse putamus natum esse. Atqui recte gerere principatum, ut est munus omnium longe pulci terrimum, ita est omnium etiam multo diffiicillimum Deligis cui navem committas, non deligis cui tot urbes, tot hominum capita credas Sed istud receptius est quam ut convelli possit , Alibi exclamat et rabido delitigatore, Brutorum genus obtestatus uiro studio curant tutores ne unquam vir sit princeps Adnitunturio ptimates, ii qui publicis malis saginantur, ut Voluptatibus sit quam effeminatissimus, ne quid eorum sciat quae maxime decet scire principem Exuruntur vici, vastantur agri, diripiuntur templa, trucidantur immeriti cives, Sacra prosanaque miscentur, dum princeps interim otiosus ludit aleam, dum saltitat, dum oblectat se morionibus, dum Venatur, dum amat, dum potat O Brutorum genus jam olim extinctum lifulmen d ovis aut caecum aut obtusum Neque dubium est quin isti principum corruptores poenas Deo daturi sint, sed sero nobis. Sed nullum eri ad delectationem mirationemque movendam aptius ex Erasmi adagiis ad res publicas pertinentibus quam cui titulus est Scarabaeus aquilam quaerit t. Fabulam resert qua effingitur scarabaeus squalidus, deformis, laetidus et vorax, monachi nempe Speciem exprimens, qui ad ulciscendum, aquilae ova delevit: quo admonet eum qui plus possit infimi cujuslibet saevitiae esse obnoxium. Nihil unquam scriptum est violentius cruentiusve in regalem dominationem his Erasini convietis Age, si quis mihi physiognomon non omnino malus vultum ipsum et os aquilae diligentius contempletur, oculos avidos atque improbos rictum minacem, genas truculentas, frontem torvam, denique illud quod Cyrum Persarum regem tantopere delectavit in principe ρ iv, nonne plane regium quoddam simulacrum agnoscet, magnificum et majestatis plenum Aceedit huc et color ipse su nestus, tete et

inauspicatus, suseo squalore nigricans. Unde etiam quod fuscum est et subnigrum aquilum vocamus. um vox inamoena terribilis, exanimatrix, ac minax ille querulusque clangor, quem nullum animantium genus non expavescit. Jam hoc symbolum protinus

43쪽

- 25 agnoscit, qui modo periculum secerit, aut viderit certe, quam sint formidandae principum minae, vel oco prolatae . Ad hunc, inquam, aquilae stridorem illico pavitat omne vulgus, contrahit seso Senatus, observit nobilitas, obsecundant judices, silent theologi, assentantur jurisconsulti, cedunt leges, cedunt instituta nihil valet fas nec pietas, nec equitas, nec humanitas Ex universis eivibus una aquila viris tam sapientibus idonea visa est quae regis imaginem

repraesentet, nec formosa, nec canora, nec esculenta, sed carniVOra,

rapax, praedatrix, populatrix bellatrix, solitoria, invisa omnibus, pestis omnium; quae cum plurimum nocere possit, plus tamen Velit

quam possit. Ad materiam visum est convenire ut Erasmi scripta commemoremus, qui apud omnes gentes litteris additas in omnibus litterarum partibus plurimum inclaruit, adeoque valuit ut de eo taeere non lieeat Aliquid ab eo a natum et pares sere sententias reperias. in plurimis decimi sexti seculi scriptoribus. Inter quos in primis exstat Stephanus Boetianus, ontani sodalis, libelli cujusdam

auctorie se tute spontanea cui et Anthenotico nomen. Mens ejus esseruebat evocatis in memoriam antiquitatis rebus, et commovebatur pectus spectaculo praesentium rerum; a Reipublicaei

libere gerendae autoribus nonnullas desumit sententias, quas adactum redigi fortasse cupiisset. Auctor est enim Montanus eum quamvis fuerit fidelissimus suo regi subditus, si copia optandi facta esset, maluisse Venetiae quam Sariati se genitum esse. Sedem Burdigalae sibi elegerat ubi cupido discendi animo magnae facultates suppeditabant; ibi totus conversabatur in perlegendis et meditatione fovendis antiquis scriptoribus. Anno 1548, quum octodecim annos natus esset, sed judici supra aetatem excellens, subito tristis eventus eum a studioso otio amovit et ab assidua Platonis,

Aristotelis, Xenophontis, lutarchi, ullii, Virgilii Ovidiique conversatione et ex ingenio quasi scintillam excussit. uum Burdigalensis civitas seditionem in regem Henricum secundum movisset propter novum Vectigal ex salaria annona indictum constabulus Μοmorantius quam gravissimas ab incolis exegit senas Plurimi rebelles publicis triremibus affixi sunt, multique ad pereundum seu laqueo, Sive securi, sive flammis damnati, vel vivis aliis membra distracta sunt. Praeses Thuanus vivide depinxit consternatam illam urbem cruore madentem, crueiatus instrumentis oppleiam, mu- tamque metu coram saevissimis regiae ultionis ministris uit vel eo exemplo, ait hvanus, illud verissimum esse comprobatum sit,

44쪽

longas prineipibus manus esse et potestatum seriem, quasi eatenis invieem alia aliam connectentibus, universos occulto necessitatis vinculo constringere. Luctuosa illa et foeda visu, regisque in subditos cruenta victoria commovere juvenem Graecorum Romanorumque miratorem pro animi ingenua generositate. Oculos avertit a rebellium sceleribus, totus in deflenda popularium sorte atrocibus saevitiis obnoxiorum.

Sed omnem indignationis impetum intendit in tyrannidem impotentemque dominationem, excepta et parcius habita ipsius regis auctoritate. Non ad rebellionem spectat, sed ad Orandam tantummodo acriter et calide causam humanitatis in oppressores Libellus Stephani Boetiani primum editus est auctore mortuo, et aliquotannis post diem Sant,artholomaeam, in eclogis quibusdam regiae potentiae insestis quibus inscribitur emoires de Estat de France solis Charies IX. Sed huanus cum Montano consentiens affirmat eos qui opusculum Boetiani ediderint ad lacessendam regiam potestatem omnino ejus mentem adulteraSSe.

Nullius religionis motu Stephanus Boetianus impellitur Dat philosophiae tantum additus, juris naturae patrocinium serventer suscipit. Ceterum, nonne fuit unquam tempestas, qua tanta indignatiosacilius purgaretur. Scriptoris illius Verba generosa mente non aegre comprobantur, spectata extremorum Valesiorum cruenta et corrupta tyrannide, dum humana dignitas aeternumque jus pedibussere proculcabantur. uum ejusmodi cogitationes Boetianus verbis effingit, homines ad libertatem et seqtium jus a natura esse creatos RSserens, tum nec protestantium nec catholicorum partibus enumerandus est homo rugi et libertatis amantissimus loquitur. Confirmat Boetianus si mrto servitute opprimantur homines, id sola eorum voluntate effici posse tyrannum eum solum et unum esse cives autem in unum universos tunc quaerit quo pacto uni deditum sit humanum pecus ou 1rri te pillertes, te palliar- diges, les cruauteZ, non pas d'une armee, non pas 'un eam harbare, contre teque ii faudroit despendre so sangit sa Vie devant,mais d'u seu non pas δ' uniercules oui'un Samson, ais d'unseu hommeau et te plus ouventi plus lasche et semeni de lanation non pas accoustum licia poudre des balailles, ais encores a grand 'peine a sable des tournois non a qui puisse par force commander auchommes, mai tout empescite de servi vilement lila moindre lammelette is se servida convicia sane congruenter ad Henricum secundum spectant scenicum illum regem, debilem

45쪽

- 27 et Superbum, quem Vinctum moderabatur delibuta manus Dianae Ρictavensis illum eumdem bellatorem qui jamjam casurus esset inglorius inexercitati cujusdam telo familiaris. Saepius Stephanus Boetianus contendit et jus esse et decus in occidendo tyranno sed exempla sua ab antiquis excerpit. Primum Catonem Uticensem laudibus extollit gladium requirentem ad Syllam necandum is Caton I Utican estant encores ensant et fous laverge, alloit et venoit fouvent che Sylla te Dictateur, tantio urcequ' raison dumie et aison, donici estoli, o ne tu sermoti jamat les portes, qu'aussyriis est0yent proches parenis It VOitto uriour son maistre quandrit, alloit, comm avoyent accoustumelos ensans de bonne pari. Il4'apperceut que dans Phoste de Sylla,

Vrayement uno parole apartenante a Caton Gestoit u commence-ment de ce person nage digne de Sa mori.

Alibi paribus laudibus prosequitur Harmodium et Aristogitonem,

Thrasybulum, prioren Brutum, Valerium, Brutum minorem et Cassium his verbis si ui uoudra discouri te satis dii temps passe et les annales anciennes, i s'en rouvera eu, o Potnt, de euX, qui Voyan leu pay ma mene, et e mauuaige mainS, Jans entreprinsi'une bonne intention de te silivrer, qu'ils 'en Soyent Venus a boui, et queri liberte, our se satre apparoistre, ne se Solielle-mes me lait spaule Harmode Aristogiton, hrasybule, Brutele vieux, Valδre et Dion, comme iis ni vertueugement ense, rexecuterent heureusement. En te cas quasi amat a bonoouloirne desau la sortune Brute te eune et Casse Osthrent bie heureu- Semen ta servitude, ais e ramenant la liberisi iis moururent, non pas miserablement Car que blasme serott-ce de dire, qu'il ἀait lenis de miserable en ces gens-lli ny en leur mort nyaenae urvie' ais certes a grandiommage et perpetuet matheur et entilire ruine decla Republique, loquelle certe sui, comm i me semble,

46쪽

Nostri auctoris judicio, unum necessario quaerendum est si quis jure et annuentibus legibus velit tyrannum opprimere, ut eis qui tale facinus susceperint restituenda libertas proponatur. Qui vero in imperatores Romanos conspirationes moliti sunt et expellendum tyrannum animo destinabant salva ipsa tyrannide ceux-lade ne oudro pas mesme qu4 leur en sust bien succede, et suis content qu'il ayent monstre par leur exemple, qu'il ne faut pas abuserduisainet nom de la liberte, po ur mire mauuais entrepriSΘ. Non a circumstantibus, non ab aequalium incitatione animos illos ardentes hausit. Quo impulsu igitur effrenatum illum concepit libertatis amorem, quae a multis annis amissa plane e memoria excidisse videbatur nedum desiderium sui faceret ab antiquis nempe instinctus est. Quo tempore scripsit Boetianus veterum litterae emicuerant quasi renascentes, earumque miro studio fervebant animi norique suscitabantur sensus ab aeterna natura orti sed aevi

longinquitate obsoleti, et in posteriorum mentes infigebantur praeteritorum seculorum affectus qui in libris vigebant quotidie editis. Ita Boetianus antiqui viri habitum sumpsisat ab historicis, philosophis, poetisque desumens amorem illum libertatis quo omnes pariter flagravere. yranni caedes laudibus ab illis elata ab eo vituperari non poterat. Ne tamen existimes ab illo facile probatam fuisse caedem regis vel principis aetatis suae crimine tyrannidis oppressi. Intima ejus

conscientia et merum de hac re judicium ex clausula orationis erumpit qua Deum obtestatur ut poenas a tyranno post hanc terreStrem vitam exigat. Identidem sententiam suam exegerat Erasmus si Levonscies eu vers te ciet, inquit Boetianus, olbienlour nostrebon neur, ou Our ramour declamesme vertu limie toubpuissant,

asseur tesmoin de nos falcis, et juste juge de nos fautes. De mapari je en Se bien, et ne suis a trompe, uisqu4 n est ien si contraire a Die tout libera et debonnaire que la Ursnnie, qu'il reserve bien la-basin particu les Τyrans et leur complices, quelque pelae particulilire nCeterum curavit ne in lucem proferretur libellus e servitute spontanea ac postea regis et catholicae factionis fautoribus sese - addixit, latinoque carmine celebravit cardinalis Lotharingi MeudonenSem Speluncam, et eloquenter pectoris luctum expressit quo die Franciscus Guisius a Politroto uere plumbo ictus occubuit 'Ρost institutam de Stephano Boetiano commentationem, non deceat demoniano tacere quocum arctissima familiaritate conjunctus erat.

47쪽

- 29 Libertatis amorem non pari studio caloreque ille exprimit, nee quid de tyrannicidio censeat profitetur; sed affirmari potest eum

in perfidiam saevitiamque insensum sane a caede principum abho ruisse. De qua tamen nimis forsan frigide eloquitur in conserendo Balthasarem Gerardum, qui rausionensem obtruncaverat cum Polit tomere Certes it Temployamne main tentasitermin6e et I courage smeu 'une vigoreus passion Un Oignar est plus eur Our assener mais,'autant qu'i a bescing de plus domouvement et de vigueu de bras quem' u pistolet. . .. Tanta reverentia Montanus habebat politica instituta, reges et maψstratus, ut non potuerit non dissidere a doctrina seditiosa tyrannicidii Attamen in ejus scriptis aliquid eminet ex antiquorum sententiis afflatum. Nempe negat a Seneca ultro vel libera mente improbatos esse generosos illos Caesaris intersectores et Brutum habet eximium virtutis exemplar . Verum enim Caesar nec princeps, nec magistratus legitimus erat.

l. Lib. II, e. XXIX. 2. Lib. II c. X.

48쪽

QUID DE TYRANNICIDIO PRIMO IΝGRESSU SENSERINT PROTESTANTES Primo ingressu Resormatio religionem tantummodo prae se fert, nec ad publicarum rerum habitum spectat, aut institutum ordinem

commutandum. uod plati intelligi potest ex perspectis libris quos ediderunt duo egregii protestantium principes, Lutherus et Cal

vinus.

Lutherus conviciis prosequitur rebelles rusticos Germaniae et eos ad toleranda submisse mala hortatur quamvis illi ustissimis questibus invehantur in durum dominorum servitium Evangelii secundum Matthaeum haec Verba commemorat: si Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam Ego autem dico vobis, non resistere malo sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram n iranda certe verba, sed duriora gementibus, et quibus plane nobis liquet quantum intersit inter religiosum ineuntis Resormationis flatum et philosophicum animum quo postea instincta est. In Sermonibus coenatoriis , Lutherus expressius mentem suam aperit, dictitans se non imperatori sed papae gladium eripere, illo Christi praecepto obtestat : Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo. Et quoad tyrannicidium, cuivis privato non licere tyrannum caedere Lutherus asseverat, secundum illud Dei mandatum mon occides. Eamdem prae se gessit modestiam Calvinus et indesinenter ex om-cio esse legibus publicis parere et auctoritati magistratuum suasit. Τotus in instituenda ecclesia, magisque fretus martyrum et praedicantium virtute quam militum manibus, censuit Resormationi non esse declinandum a mera religione nec ambitioni principum aut

49쪽

lactionum controversiis inserviendum. 0uae sortiter professus est coram Augustanis comitiis invictam illam cuncta perpetiendi voluntatem iterum expresserunt Oriemur, sed in morte Victores

,1 vigesimo Institutionis christianae 3 capitulo, quod de re publica gerenda disserit et quasi politicam professionem expromit, sed

professionem ad Franciscum primum Gallorum regem directam cujus gratiam causae suae et patrocinium conciliare eupiebat, ad Deum ipsum institutionem regiae potestatis refert Ea enim signi- fleatur, mandatum a Deo habere, divina auctoritate praeditos esse, ac omnino Dei personam sustinere, cujus Vices quodammodo agunt. Non humana perversitate fieri ut penes reges, praelatos alios sit in terris rerum omnium arbitrium, sed divina providentia et sancta ordinatione tacui sic visum est res hominum moderari. Ab illa Pauli voce exorsus, si omnis potestas a Deo , inter diversos civitatis gerendae habitus nullum omnino discrimen habet : si raeterea inter ipsos magistratus tametsi variae sunt formae, nullum tamen discrimen hac in parte est, quin pro Dei ordinibus suscipiendae a nobis omnes sint. Nam omnes Simul complectituriaulus, quum ait non esse potestatem nisi a Deo Det quae omnium minime arridebat, eximi prae aliis testimonio commendata est, nempe unius potestas quae quia publicam omnium servitutem secum fert excepto uno illo cujus libidini omnia subjiciqheroicis et excellentioribus ingeniis minus olim approbari potuit. At Seriptura, quo iniquis istis judiciis occurrat, divinae sapientiae

providentiam esse nominatim affirmat quod reges regnant et pec liariter regem honorari praecipit. Attamen inter monendum christianis esse parendum potestatibus quibuslibet sive justis sive iniquis, seu imperiosis seu aliquo legum moderamine temperatis, et in terra Dei daemonisve partes agentibus, Calvinus, in absolvendo de civili regimine capite, aliquid excipit quod totam rem redarguit et institutam normam gravissime offendit ut funditus paene eruat si At vero in ea quam praesectorum imperiis deberi constituimus obedientia, id semper excipiendum est, imo imprimis observandum, ne ab ejus obedientia nos deducat, cujus Voluntate regum omnium Ota subisse, cujus decretis jussa cedere, cujus majestati fasces submitti par est. Et vero, ut hominibus satisfacias, in ejus offensionem incurrere propter quem

50쪽

- 32 hominibus ipsis obedias, quam praeposterum fuerit Dominus ergo rex est regum qui ubi sacrum os aperuit, unus pro omnibus semel ac supra omnes est audiendus iis deinde qui nobis praesunt hominibus subjecti sumus sed non nisi in ipso. Adversus ipsum si quid

imperent, nuli sit nec loco nec numero.

His ex verbis non aliunde excutiendum est principium et fons protestantium rationis ab illo semine ortum est discidium inter reformatam religionem et regium imperium, odiaque et certamina quae maximis auctibus in posterum tempus creverunt. Ex illo praecepto quasi ex fonte communi emanaverunt et deterrima scelera et virtutis constantiaeque nobilissima acta. Quod si extollat mentem humanam et Virtutem obtemperationemque legibus divinis in summam quasi arcem seponendo ut ab assultibus humanae potentiae in tuto sint, aliquid certe inest et nobile simul et equum. Sed si sublimia illa praecepta deciderint in turbulentum sevum pravisque artibus additum, furentibus cupiditatibus et depravatae religioni arma ministraverint, ambitionique praetenderint excus tionem. Quod effectum est decimo sexto secul per civiles religiososque motus quibus agitata est illa aetas. Ab illa Calvini sententia et factiosa nobilitatis consilia originem duxere, caedesque ortae sunt ut argumento est Franciscus Guisius occisus a olitroto pariter et sublimis Colini mens virtutesque eximiae multorum protestantium et integerrimi mores. Scitum est quantumvis conati sint reformatae religionis arbitri et doctores ut sibi gratiam principum et magistratuum conciliarent, plerumque ad dimicationem et discordiam rem venisse. Religionis

enim proprietas aliquid demum prae se gerit libertatis politicae. Ubi subditus civis nullius est momenti, qui fieri potest ut conscientia ejus et intima mens magni sit ad hoc in civitate alienae auctoritati subdita qua ratione possit exsistere ecclesia libera et sui compos Illa ex positis principiis necessario consequi Reformati citissime

animadvertit et inde effectum est ut a regia potestate alienata sit. Simul litterarum veterum redintegratum studium, et assidua cum antiquis scriptoribus conversatio, operumque pertrectatio moralium politicorumque Platonis, Aristotelisque, historicorum et Oratorum, studiosaque monumentorum et originum historiae nostrae investigatio, ae praecipue sacrosanctae Scripturae , novum quemdam

SEARCH

MENU NAVIGATION