De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

ecciesia assii istatur,in rem eius vergit, quod episcopus suae saluti

consulat,ut expeditius ei seruire possit. Neque uero solius ualetudinis gratia,ue ruin & animi recreandi suosque uisitandi necessarios ius naturale indulget, ut possit exigua tempora succidere,

quae his,aliisve id genus suis negoths possit impendere.Nam eii 'modi obligatio non est intelligenda ac si deberet esse in carceri-.bus, copedibus uinctus. Pari modo censendum si impedimetum forinsecus ingruat,ut cum tyrannus ecclesiae infestus est. Nam si non singulariter in odium praesulis,sed in ecclesiam ipsam grassatur,tunc persistendum illi est usque ad mortem. At ad hanc necessitatem applaudunt exempla Augustini ad Honora. supra allata. Et de uerbis Domini ser. v. de Petro & Paulo, ac caeteris sancti martyrib. qui pro suis ecclesijs,exemplo christi, tyrannorum gla di)s Occubiterunt. Si autem ob particularem inuidiam praelati tyi rannus est infestus ecclesiae,tunc etiam ex re eiusdem ecclesiae est, ut in tempus sese inde auserat,sicuti ibidem idem ait Augusti. ne subditi fugere cogantur. Cuius 'exempla nobis extant in Ioanne Eliangelista,qui praecibus suae ecclesis,ut expediebat, si cessit, in Cantuariensi l homa. Sed tamen .postea dum opus fuit, ageasdem sedes cum periculo uiti remearunt. Qualitas autem ne gotio runa, similiter respectu eiu silem ecciciis pensanda est,ut legitima inde petatur absentiae excusatio. Est enim triplex particularis ecclesiae habitudo animaduertenda. Consideratur inquam g neralis utilitas Salmanticensis ecclesiae ad singula eius ministeria,

ut praedicare,uisitare,&c. ut totum ad singula membra. In ordinet autem ad uniuersalem ecclesiam Romanain, sicuti membrum ad caput,seu ad totum corpus. In ordine autem ad alias ecclesias, ucut unum membr um ad reliqua eiusdem corporis. Et omnes istα,

necessitudines, iustas possunt episcopo afferre cas secedendi *bi ecclesia, etiam iure diuino & naturali. Quando ergo ecclesia par ticularis in aliqua est calamitate constituta,tunc ob primam habitudinem totius ad partes potest eius episcopus ab alijs muneribus εἰ offici)s cessare,& accedere curiam uel Romanam uel Re giam ad protegendam suam ecclesiam, idque iure diuino & natu .rali. Quandoquidem non solum alia particularia officia, uerum etiam hoc, idς inq; praecipue ei debet,dummodo per alios id perificere non post r.Si aute manecessitas uniuersalis ecclesiae absentiam episcopi expetiuerit,nemini dubium, quin distino iure & naturali cogatur abscedere.Nam scut menabi oru singula naturali ordine

502쪽

ordine se saluti tuendae capitis obiiciun t, i ta di ecclesiae particuo

lares sese tenentur osterre,atque adeo suos episcopos communi bono. Perplacet autem hic adnotamentum domini Caietani non tum ob suam doctrinam, verum & ob suam dignitatem, qui Cardinalis erat Romanus. Ait quippe iudicium hic esse adhibendum, quo discernaturan personalis opera,&industria episcopi sit e celesar uniuersali necessaria. Nam si necessaria non est,mon excusatur eius absentia. Exempli gratia, Dum Concilium oecumenicum , aut prouincialis synodus indicitur, constanti mismum est debere iure diuino episcopos illuc commeare . Naret Coneiliuiri, est ecclesiarum coetus, de nomine ecclesiae uenit episcopus . Pari modo, si citra concilium expedierit Papae propter egregiam doctrinam, aut singularem autoritatem personae aliquem episcopum accrescere, cuius consilium in commune b6num capiat, licebit quidem ad tempus eum e sua sede euocare .

At uero si quia eleganter scribit aut psallit,uult illo pro amanui

si, aut cantore uti,uel uult eum esse auditorem camerς aut rotae

cum id non si necessarium per episcopum exequi, imo abundahqui eiusmodi prouinciis obeundis praesto adsint, prosecto non est legitima apud Deum excusatio eo potissimum, si residentia ut vere res habet, iure diuino sit necessaria. Nam inde certum fi non posse Papam dispensare nisi idem ius naturale ac diuinum interpretado,quod quidem nisi in uera,& legitima necestitate neminem excusat,qualis in similibus casibus neutiquam occurrit. Haud aequidem nescio nonnullos iuris prudentum huc nobis obuiam exituros, qui aiunt eos qui Romae resident, residentes censeri in suis ecclesiis, nepe quod qui residet in capite resideat

in membro . Attamen hoc esse merum figmentum, neque Caietanus, iuris non ignarus,affirmare ueretur, neque ullus iuris

aut 1 heologiae peritus non plane uidet. Cum enim ius diuinum sit ut unicuique dioecesi situs mancipetur episeopus, idque, ut demonstratum est propter peculiarem curam, & uigilantiam, qua eide ecclesiae est necessaria,plane colligitur ν residere Rona , nosolu non sit residere Salmaticae,ueru neq; absentiam non residentis excuset nisi legitima id exigente necessitate. Quamobrem siein Germania nonnulli epatus,quos ego uidi instituti sim , ut ensintillus habeat alios fructus praeter Victum, & honestist imam sues 'sam:liae in omnibus necessariis sestentationem dum merit prae

sens, absenti uero nihil tribuitur. Per haec utique de Reuer dis . R RR sinis

503쪽

fimis Cardinalibus episcopis censendum est, sua enim se ipsige iudicare debent. Haud enim frustra lege ab ipso sacro sena

tu cautum est, ne episcopi ad illam insignem dignitatem assumatur, nempe θ iudicarunt residentiam episcoportimese de iure diuino, cuius idcirco dispensationem , nisi alia eiusdem iuris interpretatio, puta grauitas necessitatis, non admittebat. Qui quidem lex usque adeo summo pontifici sanetii habetur, ut nullatenus super illam dispensare in animu indueat. Et nihilominus electo Cardinali commendatur sine titulo ecclesia, quod, ut lib. iii .dicebam , si fas est minimo monacho,Christiano tamen de re Lari Cliristiana , apertam prs se fert legis elusionem, quas non tam stricto iure obligetur, cui ecclesia commendatur, illic residere, ac si esset legitimus episcopus. Aufertur Cardinali ecclest titulus eo solum, a residere non potest,& tamen non timetur eandem ipsissimo commendare. Vtinam hoc non sit Deo imponere. Porro ergo qui diuinum ius constituerit, primu hoc aequil sine iudicabit,ut nemo episcoporum Cardinalis creetur. At uero si contrarium fiat, multo minor est culpa imo forsan nulla, si ut in sua ecclesia persistens, nunquam Romam uisat,quam ut incuria commoretur, suam deserat ecclesiam . Siquis dioecesin proximam haberet Romae, quam crebro usitare posset, & ea es set doctrinae autoritatisque excellentia ut plurimum ad ecclesiae bonum referret sacro interesse senatui, forsan suam posset de sendere causam, hac nanque ratione, ut aiunt, permittuntur sex epistypatus, Romae circumiacentes, Cardinalibus esse mancipati. Extra hos tamen casus ipsi sibi viderint,nobis enim non licet os ponere in coetu, nisi quatenus ipsi coeli Dominus perstrinxerit. Huic demum sententi et maxime a stipulatur decretum Innocentij III. in cap. Bonae memoriaed. de postulatio. Praelati ubi noluit exhibere Cardinalem in archiepiseopum Rauennate , quia necessarius erat ecclesiae Romanae. Quo nt,ut nisi in tali casu, scilicet propter excellentiam, tum autoritatis lupa etiam Pbitatis personae, & propter ecclesiae uicinitatem, non sit audienda sententia Panormitan. super eodem eapitu .nempe Episcopatum, & Cardinatatum esse dignitates compatibiles. Qua ratione in Concilio nuperrimo Tridentino ut supra dicebamus in ubi decretum est, nullos episeopos exculari a personali residentia, adiectum est, Quouis gradu uel dignitate mlgeant. Praeter haec, necemias etiam unius particularis ecclesiae potest alterius

504쪽

alterius episcopo charitatis iure in animum inducere , ut idi sius eurrat, quando id sine detrimento propriae plebis facere potest.

Sumus enim omnes,ut ait Pau. eiusdem corporis.menbra, atque

adeo cum singuli aliorum ope indiguerint,mutuo se possunt aedebent iuuare , ut quo d in Sybolo de sanetorum communione

scriptum est,opere referatur,maxime cum praestantius inebrum

inferioris auxilium expostulat. Atque hac de causa Pau. I itum ac Timoth .aliosque discipulos nonnunquam e suis ecclesijs abire in alias iussit,propter raritatem, quae tunc erat similium suppo sitorum ecclesiae,&propter necesi talem promulgandae fidei. Perlisc respondetur aduersariorum argumentis, fictis potius Quam legitimis. Arguunt quippe, nonnunquam episcopos necesse habere ad concilium ire, aliaque pontificis capessere iussa, &Apostolorum dis ei pulos a suis ecclesijs diuagatos. Sed haec nihil

conclusioni aduersantur,sane cum residentia propter salutem ecclesiae sit instituta.Quare ut eidem consulatur sint,ipsum naturaleius ac diuinum eiusmodi exceptiones, non solum permittit, sed& iubet. Eadem ratione potest episcopus ad infideles in tempus

transire & legatus ad componendam pacem, aliudve id genus exequendum munus ecclesiae necessarium abire. Secus, si legatio de re es let temporali, quae per alium posset absolui. Tunc enita abusus esset episcopalis dignitatis in detrimentum ecclesiae quandoquidem uetitum sit ne Deo militans implicet se negotῆς secularibus. Tertium demum causarum gemis,quibus potest episcopus nonnunquam te ecclesiae suae subtrahere, est conditio personae,adiunctis tamen temporis ecclesiarumque qualitatibus. Ut si raritas citet personariam, quibus ecclasiae demandari possent, lel'crsona existerer excellenter idonea,&ecclesiae proximς,quibus fructuosior es et uicissitudo uisitationis talis praelusis, quam perpetua alius residentia. Tunc enim uni personae duarum possent ecclesiarum tituli committi. ut patet can. Illud. xxj.q.j. ubi archiepiscopus.Tarraconensis permissus fuit episcopus esse Fundensis. Hoc autem accidentarium est,& quam rarisimie usu continges. Priter fisc de iure conccnum est dum parcecia annexa est superiori dignitati, ut qui insuperiori ecclesia residet per uicarium seruiat paroecta,ut habetur in Concilio Lateranen. cano, xxxi, supracitato,iubetur tamen idoneum & perpetuum habere uicarium canonice institutum,& uoce perpetuum,designari uidetur

in sit quasi curam habens animarum. In calce demum με eia .RRR i lium

505쪽

Praeter has causas super hoc iure dispensare,peruia tamen est lutio,quippe quae ex superioribus plane colligitur. Quem enim opinio tenuerit hoc est e tantum de iure humano, subsequenter respondebit perinde Papam super hoc dispensare posse,atque super ecclesiastico ieiunio .aut quavis alia id genus lege. Itaq; non solum poterit interpretari ius, nempe quod ad talem casum non extendatur, veruino: obligationem prosus singularis personae tollere. Qui uero ius hic diuinum & naturale confessus fuerit, Φnon solum probabilius,uerum certo curtius est, subsequenter respondebit, pontificem dispensare non posse,sed ius interpretari diuinum ac naturale, scilicet declarando talem casum ab ipsis eodem diuino iure excipi. Q iod si quis sic contra redarguat, Red- dere uolunt simplex est etiam de iure diuino , super quo tamen Papa dispensare potest,ergo poterit residentiet uinculum pariter

disibi uere.Negatur consequentia,nam disi redditio uoti manente uoto sit de iure diuino,cuius cotrarium Papa permittere non potest, tamen quia obligatio uoti nascitur ex peculiari uouentis

uoluntate, per illo Papa potest dispensare,uidelicet, ut factum uotum, pro insecto habeatur. Lex autem diuina iubet episcopum residere. are dum manet episcopus, per nullam potest pontificis dispensitionem ab eodem residendi nexu religari. Vide quanti referat sic aut sic loqui. Attamen licet in illa uix probabili opinione persistas quod residentia tantum sit de iure humano nihilominus Papa pro libito dispensare non ualet, sed legitima id ca sa exigente. Neq; aliter ille cum quo fuerit disipensatum, tuto potest eadem dispensatione uti. Iuxta hoc ergo documentum haea sitabit quis forsan utrum ratione ciuilis administrationis reipublicae possit episcopus licite in curia regia uel alibi uitam agere. Et arguitura parte affirmativa. Primum iuris autoritate in A thenticis supra citatis,Quomodo episcopo.& de sanctis epist pis permittitur ut possint per annum in curia manere atq; diutius de Caesaris facultate. Et ratione id patet, quia bonum, quo communius est,eo praestantius. Administrare aute rempublicam regni uniuersalius es quam ad gubernaculum unius ecclesiae sedere,ut exempli gratia,si episcopus fiat prorex,aut curiae praeses.

Nam uerisimilius est ped episcopum eiusmodi magistratus sanactiori fide & iustitia, uigilantioriq; cura administrari quam per seculares administratores. Et supra hec si fiat generalis fidei pro

tector

506쪽

rector aduersus haereticam prauitate . nam eiusmodi prouinciae Praefici commodius ac decentius nemo potest quam ecclcsiasticus praesul propter illulirem autoritatem ecclesiasticam ad idena munus requisitam, Ad hoc autem discreta distinctione respondenduna est. Quod enim episcopus ob causam componendae pacis aut aliam non fictam, ted uere honestam, regia legatione fungatur ad alium principem, item quod inquisitor fiat haereticae prauitatis, profecto nullum refragatur ius, imo aequitas ipsa suis agatur. Mod uero annorum curriculo maneant civilibus magistratibus,atque adnunistratio uibus mancipati,tum iura citata consentienter reclamauci tum & ratio sublimitatis,ac perinde fi dei qua se sitis ecclesiis manciparunt, & iustitia insuper sulcepti stipendia nullatenus ferre possinu. i 'rimum enim eiusmodi administrationes non solum necessarium non cst ut per episcopos fiant,verum neque suum liatum condecet. Possunt enim in primis uiri seculares illas optime exequi, Antistites uero non latis digne . Cuni Timotheum Paulus admoneat neminem , qui Deo militat, implicari debere negoti s secularibus. ecquis rogo ratum ducat episcopum qui tam sancto spirituali muneri addictus

est,in discordias ac litibus secularibus audiendis, totum tempus prodigere ξQuod reuerauel altissimo contemplationis silentio deberet uel suis ovibus docendis educendisque impendere. Euocauerat Romam Nicolaus Papa episcopos quosdam , qui erant apud Carolum Caesarem, causante uero Imperatore quod con tra maritimos piratas inuigilarent & ideo ire no possent, respondet,ut patet.xxiij. qtiaestione octaua,quod reprehensibile id ualde esse constaret,nam cum militum,inquit, Christi su Christo seruire,milites seculares debent seruire seculo. Potissima tamen ratio quae huic abusui reclamat, est, quod etiam si eiusmodi munia meliu5 ac salubrius per episcopos quam per alios exhiberentur, non tamen hoc est talentum quod Deus illis augendum commusit,neque id quod eis iussit,& pro quo tam ampla decimarum stirpendia ipsi percipiunt neque de quo rationem est ab illis exacturus. Quid enim particulares ecclesiae reipublicae ciuili debent, ut tantam decimarum copiam pro seruitio rependant,quod episcori non sibi sed seculo impendunte Aut quomodo dum Christus ab illis in die iudici j effusi sanguinis sui rationem repoposcerit, quo animas redemit,quas illis seruadas confidit, respondebui se, viijs uacasse negoths, no sibi ab ipso commissisZPerpndant si rex

507쪽

a suo duce male ducti exercitus rationem interrogared, cui ille responderet,rei aulicae dedisse operam,quomodo responsum ferret. Si qui in agone seculari contudunt, se ab omnibus abstinet, ut ad Corinth. 9.ait Paul. ut se totos suo muneri tradat, qui Christo tam insigniter militant, perpende quam se debeant a cunctis

alijs subtrahere,vi tanto negotio integri adsint i Et si qui inuitati ad nuptias male in Evangelio ob id audiunt, quod quia vel villas,vel iuga boum emerant conuiuium detractauerant, quanto

putas peius sint apud Deum audituri praesules, qui ad conuocandum conuiuas missi sunt, imo qui secundum Christum sponsi, reipsi existunt ecclesiae,qui sunt conuiuium celebraturi, si alijs sese

mancipent negoths, quibus illa, vel des audetur, vel remittatur curas' Regi Ozie,ut legitur. a. Paralipo .as. conuitio,& sacrilegio dabatur,quod thuribulo incensum adoleret Domino. Cui sacerdotes impropcrantes aiebant,No est tui ossich Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum. Sed longe iustius vice versa sacerdotibus, ac maxime episcopis opprobrio tribuendum est, quod officium suu adolescendi incentim des entes, thurificetit seculo. Non enim est ille spiritus, quem Deus illis dum consecrariir, suggerit,sed quo spirituales proles progignant ac nutriant. Audi Moysen Numeror.vndecimo, quanta verborum signiscantia similes curas quas Deus animarum pastoribus committit, exaggeret. Cnr enim inquit,posuisti pondus uniuersi populi huius super me Nunquid ego concepi omnem hanc multitudine, vel genui eam , ut dicas mihi, Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum; & efferes in terram, pro qua iurasti pa

tribus eorum3 Profecto multo maiorem curam,& solertiam requirit Christus a praesulibus, animabus quas suo ipse sanguine , gignit,impendendam; ad quod proprie spiritum fauoremq: suppeditat.Quocirca illic statim subditur.Cogrega mihi septuaginta viros.&c.& auferam de spiritu tuo,tradamq; eis, ut sustentent

tecum onus populi. Aliqui volunt imminutum fuisse tunc spirita Moysi,sed forsan,ut supra diceba,non ille est sensus, quandoquiudem illi non fuit culpa auxiliares sibi poscere; & ideo neque poenam commeruit.sed sensus est forte, Auferam, id est,capia eiusdem generis spiritum,quem illis infundam.Nam,ut ait Paulus,diuersa sunt gratia ;& spiritus munera, qui Deus suis dispertitam iuxta officiorum necessitatem, quae illis committit. Quare in epis stoporum Umsecratio ab ipso petitur, ut super eum qui con

. secratur,

508쪽

sieratur,de oleo sacerdotali infundat. Horum ergo meminianis ut episcopi intelligant non sibi diuinitus aliani gratiam, de fauorem atque spirituin impertiri,quam quo ad suam rege am ecclesiam opus est. Sed humans appetentie de conatus sunt, qui iblos in alia secularia negotia submergant; ut navim , quam illis Deus ceu proretis,ut ait in quadam epistola Clemens, ad regendum concredidit, submergi sinant. Neq; vero dictitendutu est, . hanc pestem que ecclesias praesentia suorum pastorum expoliat,

inde latius inrepsisse, ex quo episcopi a suis capitulis cligi desiearunt,cceperuntq; in cursis,vel Romana,vel regijs creari.NO quiadem est,quod prorsus contra principum indulta obmurmurem.

Nam eo iam usque euasit humana malitia,ut si penes capitularia collegia potestas electionis duraret,omnia essent discordijs plena,cruentisq: dissensionibus dilacerata. Sed tamen quia,ut est humanum ingeniti, nullum remedium rebus adhiberi potest,quod secum non aliquid incommodi afferat,inde coeperiat curiae, tum Romana,tum potissimum regiae episcopis crebrescere, qui spondis pauperioribus neglectis cum ditioribus adulteria committere lamper inhiant. Quod quidem malum non est recens. Hac.n. de cause,ut Hieronymus in epistola citata ad Ocea. refert in cocilio Nice.cautum fuit,ne isti episcoporum ascensus ecclesiariiq; cambia permitterentur. Porro autem quo ad finem iam demum quaestionis properemus, ex huiusmodi episcoporum,tum absentia a suis ecclesijs,tum freque tia in.cursis,ccepit,vulgus eOrum dignitatem despicarL Cceptum inquam eis est & a secularibus parum reuerentiae,& a clericis minus obedientiae exhiberi,&a ciuilibus cursis,3c foris plurimum iudiciorum adimi. Nam,ut ait super ultimum cae ad Heb. Athanasius, quemadmodu necesse

est, ut prisidentibus populus obsequentem se praebeat, ita & sacerdotem oportet,ut aliorum animas curet,& noctes ducat intamnes. Aequissima ergo est vindicta, ut qui suum negligunt locum, sensim de illo decidant. Hic enim vitio fuerat de sacerdotibu, a Malachia praecantata cap.a. ubi ait: Et nunc ad uos mandarum hoc,o sacerdotes; Si nolueritis audire, & si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, & maledicam benedictionibus vestris. Ecce ego prohciam a vobis brachium cseu armum & dispergam super vultum vestrum uentriculum lenitatum vestrarum. Et infra:Ego dedi vos contemptibiles,& humiles in omnes

509쪽

gentes pro eo quod non custodistis vias meas .perpende maledictiones: Vittam in vos egestatem, hoc est, subtraham vobis doctrinet lumen,& gratiae fauorem,quibus uberes fructus serre soletis in populis. E t maledicam maledictionibus uestris. Fortasse idem est.Nam sacerdotum benedictiones sunt fructus, quos p pulus per ipsorum doctrinam, de fauorem captat. Quare maledicere benedictionibus, est, ut malignos fructus serant . Quamuis

etiam si ad sacramenta id reseratur, quodammodo verum est. Nam etsi sacramentorum fructus mali esse non possint,tamen cepe cum per ignaros,& auaros dispensentur, non tenent; nempe ordines quos conferre attentant propter irregularitatem, non Uere conserunt,& crebro quos non possunt,a delictis absoluui; quod cepe numero propter absentiam praelatorum accidit. Asde , quod maledicere idem quoq; sonare potest, quod permitti

ut maledicantur. Quod lamentabili usu accidisse in Germania,& Anglia,atque aliis regionibus experti in malum nostrum sumus. N ani propter ignauiam, S perniciosissimam episcoportim alio rum q: pastorum incuriam cuncta sunt haereticis plena, qui sacramenta omnia execrantur,blasphemiisq; conspurcant. Vnde s quitur; Et ecce pro ij clam a vobis brachium,seu armum,quod est robur dignitatis uestrae,& regiminis baculum. Ac demia dispe gam stiper vultum vestrum ventriculum solennitatum vestram: Alia litera pro ventriculo, impudentiori uoce,sed tamen significantiori,habet stercus. Et fit illuso ad Mosaica sacrificia, quibus animalia mactabantur. Nam iam apud haereticos adeo facramenta nostra foetere coeperunt, ut sacerdotum vultus stercore

sordescere existimentur. Simile est apud alium Prophetam;nempe Zachariae ii. O pastor,& idolum derelinques gregem. Ad v, uum profecto exprimit natura ingeniumq; pastoris derelinquentis gregem. Est n. nil aliud si pastoris idolum, nempe imaginem

tantum prae se foris gerens, & pcrsonam pastoris, ut sculptus it pis re tamen ipsa carens. Gladius super brachium eius: hoc est,super regiminis potestatem,& super dextrum oculum eius, puta super rectum sensum,& iudicium. Nam postqua libido sua eos c git eccriae gubernactatu deserere, illico cis suadere incipit no caobligatione teneri, qua sapientes docet, quod est oculii dextra eis erue c. Vtina ille qui lux uenit in mundii quotquot super cadelabr im ecci si. e luae crexit., sic illuminet, & Insanimet, ut iura sui muneris, tum clate cogno cant, tum & Uiaritat S ardore ita ribus

510쪽

ribus exhibeant. Argumenta ergo in fronte quaestionis proposita,quoniam ad id militabant quod neutiquam episcopo liceat

de dioecesi sua decedere , facilimae sunt solutionis . Ad primum enim respondetur,quod non omnis qui a sua ecclesia sele in tempus aufert, gere ut mercenarius censetur . sed ille prorsus qui ob peculiare commodum id facit, uidelicetisalutem spiritualeni

populi corporali suo posthabens, secundum illud Gregorij in ea adem homilia. Stare in periculo ovium no potest,qui in eo, quod ovibus praeest,non oves diligit,sed lucrum terrenum quetrit. Et ideo opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit,amittat. Ille ergo qui absque detrimento gregis recessu suo periculum sibi cauet,non est mercenarius. Pariter ad secundum, ex Proiierb. H. respondetur,quod qui fidem suam alteri spondet,

si legitime est impeditus .fatis per alium seruit. A d tertium denique respondetur,quod cum episcopus in altiori fit gradu perse- Aionis quam monachus,dum ab illius functione impeditur, noli tenetur se religioni mancipare. TAMET si pro captu nostro disputationem hanc & sortὰ prolixius iusto absoluerimus,no suppudebit fragmenta quarundam epistolarum Athanasii subscribere, quae ante nos alij, tum

traduxerunt, tum praesenti quaestioni appensas curarunt. Sunt

enim prosecto dignissimae,quas praesules unitaem cordi altissime haberent impressas Quem ergo legere non pigebit eundem pro secto neque poenitebit legisse.qui uero taedio iam fessus legere recusaueritaton grauabitur scriptas habere. Sanὰ ut constet quam haec qo fuerit antiqua, quamque sanctissimis illis patribus assidimatiua eius ueritas,sanctissima,quamque duxerint episcoporum residentiam ad animarum salutem & perpetuitatem Christianin mi itecessariam. Irrepserat enim iam tunc mos ut episcopi Imperatoriam urbem Constantinopolim , cuius Athanasius patriaracha erar,frequentaret. Primam ergo scripsit episcopo Cretae,quidum absens a sua esset ecclesia,proponebat illuc proficisci, quod uidem propositum precipuis laudibus & rationibus commen-

SEARCH

MENU NAVIGATION