De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

Christus de se peculiariter id diceret, posuit nihilominus de se

imitandum exemplum. Sed insuper asti amus posuisse regulam& definitionem , per quam se probauit esse bonum pastorem , quam q. adeo licet ipse per i inpos bile non seruasset, tenerentur uni itersi praesules iure diuino & naturali seruare. Agedum, idem ex subiectis verbis corroboremus. Subdit. n. Mercenarius autem, & qui non est patior; cuius non sunt oues propriae, uidet lupum venientem .dc dimittit oues, & fugit. Quo rogo illic usurpauit mercenarij nomen f utrum peculiariter pro aliquo e Re vera non nisi generatim; ergo eodem modo acceperat vocem boni pastoris. A lias non e regione apponeret illi mercenariti. Vtriusq; ergo naturam amborii oppone explicuit. Nisi admittere absurde malis. θ natura explicuerit mali pastoris, noat boni. Neq; contentus fuit id simpla enuntiare, sed natiua su luxit causam: Mercenarius. n. inquit, fugit:quia mercenarius est, cuius non sunt oues propriae;& ideo ad eum de ou bus non pertinet,quia non sunt inquit,eius propriae; utpote quod cum ei n5 sint a Chrillo commendatet . fit ut eas non diligat nimirum ea dilectione qua ex Petro requisiuit an se pri csteris diliFeret. Sed & urgentissurium praeterea argumentum, quod hoc Dominus ac Redemptor noster non de se tantum proprie,Veru tanquam cunctis qui legitimi sunt episcopi necessarium enuntiauerit est, quod ex hoc loco sancti omnes & Doctores colligunt cutarticulo q. uidebimus teneri episcopum .su necessitas gregi suo ingruerit .vitam exponere anteu inde recedat. Quam quidem veritatem cum ipsi aduersari: negare prosccto non auderent, inde deberent colligere re si sciat iam ess e de iure diuino: idq; adeo ex hoc loco in serri, alias ecclesia non cum tanto periculo eos residere constringeret. At de hoc illic pressus. Hic ergo pedem sistere cuperem, si pro rei dignitate mihi facultas ad persuadendusuppia teret. rogareq; coledissimos episcopos, expenderent,virupotuerit Christus significantius re aperire, vehementiusq; ipsos, ne mercenari s suos greges confidcrent dehortari. o enim diligere animas usq; ad sanguinis e flusionem possunt, quas ut propria s non habentλ& nisi ita charas in Domino habeant, quomodo possunt eis legitime prospiceres Abunde se nanq; mercenariisecisse arbitrantur quando pro ratione stipendij, quod recipi ueatidiendis litibiis,'ioras aliquot insumunt. Prosequitur autem Christus eandem boni pastoris naturam etiamnum patefacere.

482쪽

rgo inquit,sum pastor bonus,& cognosco oues meas,& cognoscunt me meae. Haud ergo Iocus iam ullus fit reliquus deflecten. di,ut quis dicat de se proprie Christu loqui. Imo eadem deni λ- nem insinuat, nempe ob id .quod ingenium, fides di cura boni pastoris sit,ut mutuo sede facie,& voce ipse,N oues cognoscat; se, in quem haec competunt,bonum esse pastorem. ubi i hcophylactus. Hoc loco inquit,agnoscodria pastoris,de mercenari . Nam

mcrcenarius quide nescit oves; quod cotingit, quia no tape illas inuisit,&c. Qui. n. per Dei dilectione sibi ecclam desponcauit no potest eius conspectu, & familiaritate magnopere se oblectarit praeterquam , quod neque officia pastoris gregi praestabit, nisi

cuiusque ouis faciem,& balatum nouerit, ut non per relationem

aut per alium, sed de ultu .gestu, & voce animi morbu deprehendat. Neque vero grex eum vicissim satis diligere, eiusque tum exemplum imitari, tum,& auscultare mandatis valet, nisi de vultu, & sermone eum agnoscat. inio circa, hoc quod isti dicunt Christum de se proprie affirmare, quam sit falsum inde constat, quod fortastia ad illud prouerbium Salomonis allusit,

quod ipse tum propter priscos pastores, tum in nostrorum figuram illius ore iampridem protulerat. Ait enim ille Prouerb. et . Diligenter cognosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:no enim habebis iugiter potestatem; sed corona tribuetur tibi in generatione & generationem. Vbi Hebraice habetur; Cognoscendo cognosces seu euidenter agnosce faciem pecoris tui r&ut dicitur facie ad faciem ,& pone cor tuum ad greges.' bi non adeo ad re accomode quida cominiscunt,uerbo illo appone allusione fieri ad illud Christi Bonus pastoratam suam ponet. Na prster ijverbii evageticu non significat nisi, dat manifesta est rerii discrepantia. na uerbum Salo. ad internam cura, de solicitudinem quam pastor his debet erga gregem, refertur, ut . s. cor impensissime habeat ad singularium ovium nec ellitatem attentum. VCx autem Christi ad testimonium amoris,ut scilicet si opus fuerit, mortem eius gratia oppetat. Na si cura bruti gregis illam mutuam agnitionem exposcit, quanto magis studium quod erga Chrestianam familiam impendendi m est . sane cum quot sunt subditi,tot sint de morborum g mrp. Alius cnim coislatione indiget,alius consilio alius reprchen sc ne, alius denique alio eleemosynae subsidio .Quare protinus in initio eiusde c. Io.

bi se Christus ostiu cse ouru dicere adornabat. Qui no . inquit,

intrat

483쪽

intrat per ostium, sed aliunde,ser est de latro,qui autem intrat per

ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit,& oues uoce eius audiuiit, . proprias oves uocat nominatim,& educit eas,& cum proprias oves emiserit,ante eas vadit,& oues illum sequuntur,

quia scit intuocem cius . Vide quomodo lex boni pastoris non tantii in in hoc consistat,quod quis ad dignitatem secudum Christi leges accedat, uerum& quod eius exemplo eandem adminia stret, nempe cognoscendo oues sin3ulas de nomine, easq; exemplo uitae antecedendo, quod ipsae sequantur. Id quod absentes quonam pacto praestare perficerEque possint,ipsi uiderint. Vnde sequitur, Alienum autem non sequuntur sed fugiunt ab eo, quia non nouerunt uocem alienorum. Vbi alieni appellatione non is luin eos qui non legitime ingressi sunt censet, imo & ilui illegitime rem administrat,scilicet tam mercenarios, quam eos qui illa quae praemistrat,non seruant. Et quidem A postoli non cognouerunt quid loqueretur eis,scilicet mysterium fidei ipsius,per quam solam ingressuri erant quotquot ueris pascuis essent potituri,

quia non est aliud nomen subsiste, in quo possint homines saluitieri. Nobis aute in , qui illud iam certo per eandem fidem cognoscimus,aliud restat constantissima fide tenere , nempe quod qui ab ipso instituti sent pastores, eius instar necesse habent munere suo perfungi. Vnde Damasius Papa in aurea sua epist. iiii. ubi de depcllendis chore piscopis locuplete disseruit, hoc christi testimonio uehemeter inu hitur in episcopos,qui alienis suas plebes educandas concredunt, cum Christus bonum pallorem asseratuitam pro ovili suo ponere,mercenarium autem ingruente lupo oves destituere. Sed de hac epistola statim arti. proximo. Habeant ergo aduersarij,& contra sic arguant,Quicquid homo per suos administros facit, per se ipsium censetur evicere, ergo cum episcopus uicarium ecclesiae suae deleget,residere no tenetur, sed pro sua satisfacit obligatione. Videant autem huiusmodi argu

mentatores,quanta eos responsa persequantur. Primu omnium,

ut supra diximus,hic non disputamus, an causa possit aliqua intercedere propter quam di i pensari cum episcopo absenti queat, de

quo art. iiij. repetendus est sermo,sed rei naturam constituimus,& ea qui diuina sege episcopo iussa sunt, In primis ergo si factum .

spectemus,absentes episcopi non sibi uicarium ad omnia sua munera substituunt. sed eum tantum, qui ad lites audiendas sedeat, quod re uera non est praecipuum. Et praeterea uisitatorem, qui dioecesim

484쪽

dioecesim circunuolet,cuim neq: ista in ipsorum absentia fieri pol sint commode, neque alia ullo modo, ad quae praecipue tenentur. Potissima enim pars spiritualis pastoris,ut in concilio Carthagi. iiij. licet breuioribus uerbis admonetur, nempe cui animarum longe maior cura incumbit,quam temporaliti, in hoc posita est, ut lites,quae sine iudiciorum ii repitu dc finiri possunt, compone re satagat,pacareq; S extinguere procuret,ut i mpus secudum Chriui mandatum redimat, quod oves in Christianis exercitijs collocent. od quidem nemo sine episcopi autoritate & grauitate re amore, quo gregem prosequi tenetur, atque adeo sine uius pret sentia perficere ualet. Item neque uisitationis longissima expcrientia teliatur,per alium quam per seipsum fieri caste pos se. Haud enim criminibus sola pecuniarum mulcta,aut excommunicatioe medendum est sed profecto uerbo,nunc placido, nunc acerbo acali s denique adhibitis remediis, quorum uisitatores, quia mercenaris sunt, nulla tangit cura. Adde, quod eleemosynaequae inter episcopales operas tam altum locum tenent, Oportet enim episcopum ut ait Paulus, esse hospitalemo nisi per praesen tes Antistites fieri nequeunt commode. Conspectus nanq; pau

peris egenorumque clamor uisi era commouens. uel eleemosynam exprimit, uel aliam saltem consolationem, qua suam polsit miseriam leuare. Huc enim illa spectant,quae modo circa uiarbuta Christi tractabamus,nimirum quanti referat vultum pecoris uisu agnoscere,& uocem auditu. Sed ais,quid si episcopus haec omnia atque alia per alium recte dispenset Accidere enim potest,

ut alij efiicaciores sint praedicatores ipso episcopo, atq; alij ad

alia munera doctiores& aptiores, quos cum suffecerit, munus situm expleuit,ut absens ecclesiae suae uiuere possit. Huius autem

una responsio est, esse impossibile. Altera praecipue notada, quod episcopi uicarij non sunt perinde constituti ac si sint futuri praesulas,sed quasi praesulum adiutores. Et ideo non per hoc excusatur

eorum residentia. . Debciat enim uicaris esse sicut membra in corpore,ipse uero sicut a uua . Christus enim non eos ut operariorum costitutores,sed ut operarios misit. Et Paulus non ait,oportere episcopum esse doctoris substitutorem, sed esse doctorem,de ad Timo. h. Solicite inquit,curate ipsum probabilem exhibe. re Deo, operarium in confusibilem,& recte tractantem uerba ueri tatis. Vbi confusione eum Antistitem aspergit, qui operariusn on est Etalibi admonet,ut qui non operatur,nec manducet. In summa

485쪽

summa,non uident isti qui munus episcoporum in hoc collocat, ut bonos sibi habeant subrogatos ministros,quemadmodum leges uniuersas electionis episcoporum & pastorum de medio tollant. Quid enim opus est tantam solicitudinem & uigilantiam adhibere ad digniorem eligedum,quantam iura omnia clamant, si fatis episcopo est alios ecclesiae sui ininistros delegare λ Ergo si iura illa certa ratione constituta sunt, plane colligitur persona' lem industriam in episcopo eligi,atque adeo per se residendo tς-neri munia stra ex plere. are non est cur nobis Valerium obiiciant,qui Augustinum sibi substituit. Id enim fecit ingrauescente

iam aetate,quando uires sibi non suppetebant. Imo nec tunc credendus est sic cessaste,quin id quod posset,efficeret. Imo hinc se

mitur argumentum,quam sit necessaria praesentia personae. Hac

enim de causa Petrus Apostolus ut Theodoretus refert in lib dalxx. discipulis,&antiquissimus Epiphanius to . h. c.xxvj. nempe quia illi necesse erat tanquam Apostolo per alias ecclesias diuagam, substituit sibi episeopum Romanum,non quiesset Papa, sed qui sibi ciset auxiliaris uicarius. Ad eorum ergo argumentatio nem respodetur,quod eis unicuique liberum sit de sitis propriis bonis,ut libuerit per famulum disponere,in quo casu quod quis per altu facit, ipse facere cesitur,in publicis tame administrationibus longe res secus hab nt. Publici enim magistratus, atque illi potissimum quibus ob personalem semctionem iusta stipendia

decreta sunt, non ad iustum per uicarios administrantur. Ecquis enim in consulem,aut prstorem,aut ducem creatur,ut pcr alium re administraret j lino uero in rebus priuatis quis oeconomiam, pincernalia, imo uel coquum, uel quod rei magis arridet, naucle rum uel certe aurigam conduκitiqui non munus eiusdem persenae requirat Z Quod si magistratus ali) hanc habent residendi naturam, quis non uideat episcopatum, qui animabus prosipiciendis,quas Deus & ad suum ipsius consortium condidit,& proprio uitae dispendio redemit, primum huius legis obtinere locum' Unde Paulus ij. ad Corint. nono,Vae mihi si non euangelizavero, necessitas mihi incumbit. Sed uide quomodo aduersariis cauere hanc plagam contendunt. Aiunt enim, apostolis per scipsos necessarium suis L praedicare, quoniam in ipsis personalis industria electa suit. Episcopi autem non illis successerunt in apostolatu, sed in episcopatu, At uero, at fateamur urgetiorem fuisse in apostolis plaudicandi obligationem propter reuelata eis clari trinam,

tamen

486쪽

tamen quis neget in episcopis personale etiam industriam,quatenus in episcopatu ipsis successerunt, eligi e Sed neque aliud istorum commentum illis admittendum est, nempe quod apostoli hissi sunt solis infidelibus praedicare, episcopi uero solis subditis, imo Paulus saepe praedicauit conuersis, quod certe ad eorum cofirmationem facere debebat. Nec cpiscopo dicitur, ut aiunt, Vade , praedica populo Dei,sed, populo tibi commista; cui nota repugnat quin aliquando possit & debeat infidelibus praedicare-Αlius uero cauillus istorum est, quod etsi Papae dictum sit, Pasce oves meas, non tamen inde colligitur, quod residere teneae tur in omnibus ecclesias , atque adeo neque de singulis colligi tur, quod teneantur in suis residere. uod autem cauillatio haec peiori sit nomine digna, quis non plane uideat Ilissus enim est: Papa per seipsum pascere , atque adeo in sua ecclesia,quae Romana destinata est, residere, uel ubi expedire uisiim esset. Decedautem propter confluxum orbis illuc,ne per alias diuagetur,sessiostingulis ut Deus ei iussit , episcopos consignet , qui eodem diuino iure testeantur in suis dioecesibus residere. Unde Paulus ad Thessa. v. Rogamus, inquit, uos sepires ut noueritis eos,qui laborant inter uos,& praesunt uobis in Domino,& monent uos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illo m. Non ergo propter dignitatem, sed propter opus quod residentes personaliter exercent. Alia denique eorum argutia non est responsio digna. Arguunt enim, quod cum Papa possit episeopum a sua dioecesi dimouere atque alteri adscribere,fit,ut is,spensatio episcopi cum hac ecclesia non sit de iure diuino , atq; adeo nec residentia. Iam enim supra ostensa est infirmitas consequentiae, nempe quod licet Papa possit episcopos sum mutare.

non tamen eorum naturam , & functiones, quae iure diuino annexae sunt dignitati. Sed rogas, nonne multa episcopus p ootest per ministros dispensaree Apparet enim posse, ut ordines conferre,& confirmare, benedicere templa , & ornamenta,&c. Item permulta sunt episcopalia officia,quae non nisi statis temporibus eademqi raro fiunt,ut chrisma conficere,& sacris initiare, quae ideo iugem residentiam non exigunt. Respondetur in ter episcopalia munera gradus esse dignoscendos. Quasdam n. sunt. quae licet non ita decenter fiant, tamen non usq; adeo ab-m risu est per substitutos illa exercere. Vt sunt chrismatis consectio,de temploru ornamentorumq, cosecratio. Est inqua in his,

487쪽

dum per lieulares episcopos fiunt, indecorum quidam,quod notanta grauitate, ut decet celebrantur , praeterquani quod ansa inde porrigitur titularibus episcopis introducendis. V runtamen non ilia sunt munera,qui urgentiss4me residentiam episco pi requirunt , sed alia sit prό commemorata, quae assiduam prae sentiam sedulamque diligentiam eκ poscunt. Imo uero ut iam diximus, propterea episcopi obligationis residendi obliti supt, in non putant alia sibi incumbere onera, quam lites. audire, α se. mel in anno ordines conserre, Si enim se ignorantium lucem,delinquentium regulam, aflictoriana su flugium, egentiumque sub sidium ac praesidium cui uere seno esse cognowerent, non gra di opus esset negotio,ut ius residendi persuasist imum haberent. Multa alia hic missa facimus scripturarum testimonia, nimirum satis rati ea, quae praecipui sunt momenti attulisse. Multasque aduersariorum argutias silentio praetermittimus ad quas utiq; molestius: , esset respondere, quam utile. Quod autem dc epilippo assertum curauimus, de cunctis etiam paroecialibqh patioribus subinde est intelligendum. Sane cum & allata testiuionia idem sibi uelint licet multo efficacius episcopos urgeant.' n apice autem istorum, quae dicta sunt,hoc licet per seipsum euidentiissimusit, non erit tamen admonitu superuacaneum, nempe'residendi obligatio sic praeceptum est, ut non sit praecepti finis. Videas enim prisules in suis quidem ecclesijs residentes, sed tamen adeo oscitanter, & segniter in administratione uςrbi, in guberatione in afflictoriim consolatione di pauperum subsidio sese gerentes, ut nihil referat absentesne sint an pr sentes. Residentia. n.pro 'pter haec necessaria est,quae si non fani superuacanea,imo quandoqi causa. ut episcopus maiori opprobrio , Nuilipendio a sua plebe habeatur. A D primum igitur argumentum respondetur, uerba illa sormalia, quod episcopi r sidere teneantur, nullam fuisse necessitatem, ut iii Euangesto exprimerentur. Sane clim euidentis imε ex ipsa epilco pati sunctione diuinitus institura colligamur, Petiam secundia in aduersarios satis est , ut eadem residentiast de iure diuino . Nam ubi Christus ceu operarios miserit praedica tum Apostolos atque alios lxxij. discipulos, quibus episcopi, &pa eciales c erdotes succellerunt,&ubi iubet in Petro cunctis episcopis , ut gregem pascant, & ubi docet bonum pastis messe, qui nominatim cogito scit oves, & ubi ait Paul. epi

488쪽

si opum esse doctorem &hospitalem, & ubi admonet Timolliave stipsum operarium in confusibilem,verbum veritatis recte tractantem exhibeat;& ubi admonet praesule ut univer gregi at tendant in quo eos Spiritus sanctus posuit episcopos ad regendum ecclesiam Dei;atque in id genus alijs locis, sque adeo luce clarius residetia pastoru praecepit, ut fatuu sit expressiora verba requirere. Ad secundum iam satis responsum est,quod etsi summam ecclesis iurisdictionem Petro eiusq; succetaribus singulari r commisserit,ubi ait, Pasce oves meas; atq; adeo facultatem eligendi pastores modum tamen pascendi non reliquit suo arbitrio,vi eum mutare posset. Haud enim in arbitrio est Papae facere,ut episcopus non sit doctor,non sit hospitalis, non sit uigilator sit per gregem,quibus muneribus intimum est, ut resideat. Ad tertiti deniq; respondet,quod si Timo. & alij forsan episco

pi iussit Pauli a suis nonundecclesijs peregrinati suerint; id tamε

ob ecclesiae uniuersalis necessitatem factum est,atq; adeo per interpretationem eiusdem diuini iuris,& naturalis. Haud enim se-ἐcum pugnant residentia esse de iure diuino, & nihilominus posse casus accidere, in quibus non soluin licitum,verum & expedientissimum sit episeopum a sua ecclesia in tempus abscedere.

Vtrumr entia episcoporum iure naturali fundetur.

s VM monstratum sit residentiam episcoporiam de iure esse

diuino, subsequitur, ut videamus an ius etiam naturi suas rationes eidem veritati subministret Arguitur nanque a parte negatiua; Euangelicus episcopatus,ordo est superitaturalis; quippe cum fundatio ipsa ecclesiae super naturam fuerit a Christo imstituta non ergo episcoporum residentia in iure naturali fundatur. Secundo : Si iure naturali eiusmodi residentia iuberetur. nulla ratione posset super eo dispensari. Nam ut lib. h. de Decalogo pronuntiauimus, ob id in dispensabilis est, quod indiuiduuhabet a natura obligandi vinculum:& tamen, ut in ca. . patebit, ingruere ea necessitas potest, ut legitime a sua ecclesia episcopa itus absens fiat. Tertio denique arguitur: Esto de residentia praeceptum agnoscamus, natura tamen prsceptorum aflirmati ruorum est ut non obligent, quod aiunt pro semper. Non ergo II PPP a iugis

489쪽

iugis continuaq; residentia necessariaeest. In contrarium cum ius naturae,autore Deo, mentibus nostris insculi tum sit,explicandis et fidei legibus ab eodem Deo promanantibus,multu inseruit. Nam diuinae leges naturalium perfectrices existunt. ΙΛ M supra dictum est naturale ius esse, quod natura nos docuit;atque adeo minime repugnare, ut quod diuino iure sancitu est,naturali etiam quadam tenus roboretur. Respondetur ergo ad quaestionem,affirmativa hac conclusione: Obligatio residendi quam proxime est naturali iuri affinis. Enimuero quamuis episcoporum institutio iure sit facta diuino; tamen ut sit pra dictum est, attonibus naturalibus eius congruetia innotestit;atq; adeo modus episeopalis administrationis eisdem rationibus elucida rur; quas quidem insuperioribus adeo insinuauimus, ut haec non sit nisi explicatior repetitio. Primum igitur argumentum sumit ab ossicio. Enimuero cum pastoris osticium, ut dictum est, sit spirituali animarum saluti prospicere,functio haec bipartita est; ne-Pe,vel respectu gregis infirmantis,ac delicientis,ut iuuetur saneturq;,ues respectu eiusdem sani, ut ad persectionem promoueat. Detectus autem & quantum ad intellectum accidere pol di quatum aflestectum. Est ergo pastor ignorantium lux. Nam Vos, in quit,estis lux mundi. Lucem autem natura docet nisi praesentem lucere non posse . Illis autem qui de via decedunt, est ciuitas supra montem posita,cuius uitae sydus aspiciens populus recto tramite incedere debet. in conspectu autem populi nisi resideat, e si se non potest.Condiendis uero corruptis affectibus est sal,qui in operibus uirtutis ostendere saporem debet. Denique aegrotis est medicus. Nam talem se appellauit Christus, ubi ait:Non est opus ualentibus medico,sed male habetibus. Perspice ergo quaeso te,utrum si rex selectismmum medicum eligat, cui iusta stipendia pro ratione sitiae facultatis exoluat ferre queat, ut ubi corporalis sibi uita periclitatur,per altu seruiat Si ergo in medico corporali itidustria persons expetitur & optatur, quis neget tanto id iustius in medico spirituali, quanto temporali uits spiritualis praestatὶ Et denique episcopus ut supra diximus, auriga, nauclerus, lux,fidelisq: seruus ac dispensator mysteriorum Dei. Et,tanten si ad rempublicam ciuilem spectes, quisnam mortalium permitteret haec per uicarios exhiberi Cur ergo Deus id permittat'Re uera naturet ius aperte reclamat. Sut etiam ad arcendum

hostes,custodes & vigiles, quod absentes este nequeunt. Respectu

490쪽

at gregis et si sanus esset ab hostibus tutus,simmu epi officiuest utia supra diximus,& in siua consecratione lip , ad perseetiam, plebe perducere,quod de Baptista Lucae i. Iegii ut sit sine macula& ruga, ac perinde digna,quae in conspectu Dei appareat. Ad haec atro naturalis manifeste demeat industriam laiqi adeo praesentia perso irae requiri. Secundus locus ide naturaliter demrandi sumit ex stipedio, quod ut supra satis probatu est, no pro scia aut moru probitate, aut nobilitate,aut dignitate episcopali, sed pro praesidetia,& functione,atq; adeo pro exercitio ipso,& opere,& usu penditur,ut Nume. 1 8. admonitio diuina habet, &I. ad Corinth. V. docet Aposto. Vbi nanq; stmendium pro opere penditur, naturalis ratio illico demi at non satis esse uicarium constituere,etiam si digniorem te ipso substituas. Est enim ille uelut auxiliarius, qui ideo episeopum non excusat, quin praesens, quod . ualuerit, esticiat. Sed tertius locus sit initur ex detrimetis qMepiscoporum absentia progignit,& parturit. Horum aut potissimum est, idq; nisi omni sensu careant pastoribus extimescendu, quod propter eorum negligentia creberrime multae alae perpetua morte pereunt, quet quidem si secundu suam obligatione diligentes estent, sempiterna felicitate fruerenti ir. Reui se illud supra citatum oraculu, Ezech. 3 .Postu enim ait Deus,Vae pastoribus Israel ,eorumq; negligentiam in consolandis infirmis 3cc. recenset, subdit. Ecce disperis sunt oues meq.eo quod non esset pastor,&facti simila deuorationem omniubestiarsi agri. Ecce .eo quod non esset pastor, Non qnod nullus esset; alias non dixisset, Vae pastoribus Israel; sed quod nullus legitime suam expleret curam. Et ideo subdit: Et ego de manibus pastorum meorum oues meas requiram. Huc uellem attentos habere Christi pastores. Si Rex chartissimos filios negligentia pedagogi custodisq; eorum trucidatos conspiceret,quisnam regiam iracundia ferre posset e Cum ergo Deus quod saepe,& saepius,ac sapissime usu uenire solet pastorum incuria priuatum se viderit animaru contubernio, quas,ut sua ipsius gloria fruerentur,condiderat; quarumq; gra tia filium suum qui pro illis moreretur buc demisit, easdemq; in insernorum abysso perpetuo trucidandas conspexerit,qu*na rogo no suppliciorum genera ab infidis illis, & ta insigniter sacrilexis pastoribus non reposcat Quin vero non solii in pastores ipsos prauos indignari solet Deus, verum,& ob ipsoru prauitatem indignatio eius dimanat in populum. Sic enim legitur. Nume. IV. Excubare

SEARCH

MENU NAVIGATION