Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et ...

발행: 연대 미상

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

CUR DEUS HOMO

7쪽

LIBRI DUO CUM a Mi Homo

THEOLOGIAE DOCTOR ET IN AC RUIA TURICENSI PROR P. O.

EDITIO TERTIA RMENDATA ET AUCTA

TURICI

9쪽

Anselmus natione Pedemontius, monachus, post prior, deinde abbas Beccensis, denique archiepiscopus Cantuari-ensu, inter theologos scholasticos, quos dicunt, tum ingenii acumine ac sententiarium gravitate, tum sermonis simplicitate et quadam castitate ita eminet, ut theologis aevi medii principibus sit adnumerandus. Et iure nunquam non in magno habitus est honore, quamquam non ita ut crederes est lectitatus Sane vero et vivo eo et mortuo libri eius iterum iterumque descripti sunt, sed saeculo quinto decimo tres tantum eorum prodierunt editiones, nec multo plures saeculis duobus sequentibus. Quamquam illud magis dolendum quod editores non ita ut par erat munere suo functi tum e peccarunt, quod unum alterumve librum scriptum secuti textum perquam corruptum exhibuerunt neque lectionis varietatem adiecerunt, tum eo, quod augendis libris Anselmianis nimium intenti genuinis multa spuria addiderunt. Quae cum ita essent Gabriel Gerberon,

presbyter et monachus congregationis . auri, vir aeque doctrina ac pietate et virtute conspicuus, quem o0nfess0rem

10쪽

iure dixeris, de Anselmo egregie ieruit, qui eius quasi patronus ac sospitator exstitit. Hic enim vir libris scriptis Anselmianis undique conquisitis atque excussis non solum textum ita emendavit, ut in universum probus dici queat, et copiosam lectionis varietatem adiecit, verum etiam Anselmiana tum ignota repperit et quod summi est momenti iudicio prorsus subacto et sobrio quae genuina essent, quaeve spuria indagare studuit. rodiit eius editio operum Anselmi aris. 1675 f., quae adhuc ter repetita est, primum paullo auctior Par. 17 21 f., dein emendatior Venet. 1744 2 T. f. denique nuper a. 1863. Lutetiae Par in Patrologiae cursu completo . 158, 159 accurante I. . igne. His de Anselmi editionibus praemissis, de quibus F. Rud Hasse in libello academico: numeratio variarum Anselmianorum operum editionum Bonnae 1849. . pluribus dixit, quid iam negotii novo editori datum sit paucis exponam. Etsi enim in Gerberonem non ita sum iniuriosus, ut de laude eius quidquam detractum velim, dicendum

tamen est multa eum posteris emendanda atque corrigenda reliquisse. Ac primum quidem de codicum suorum rationibus nihil prorsus dixit eorumque varietates non est accuratione attulit, quae nunc iure requiritur. Deinde intextu conformando inconstatiae postulandus est, cum incerto animo fluctuans codicum non eam quam debebat

rationem habuerit et inconsiderantiae vituperationem non effugerit. Denique disputationem de genuinis spuriisve libris Anselmianis egregie quidem inchoavit, sed prorsus ad finem non perduxit. Sane vero optandum est, ut n0Vu8 editor bibliothecas maxime Angliae perscrutatus novisque

SEARCH

MENU NAVIGATION