Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et ...

발행: 연대 미상

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

CUR DEUS HOMO. I. II. III. 1 7 credere debemus Denique sicut in bono angelo nulla omnino est iniusticia, ita in malo nulla penitus est iusticia. Nihil igitur erat in diabolo, cur deus contra illum ad liberandum hominem sua uti fortitudine non deberet. VIII. Ans. Suffcere nobis debet ad rationem voluntas dei cum aliquid facit, licet non videamus cur velit i voluntas namque dei nunquam est irrationabilis Bos. Verum est, si constat deum id velle unde agitur; nequaquam enim acquiescunt multi deum aliquid velle, si ratio repugnare videtur. Ana. Quid tibi repugnare videtur rationi, cum deum ea voluisse fatemur, quae de eius incarnatione credimus Bos. Ut breviter dicam altissimum ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore. Ans. Qui hoc dicunt, non intellegunt quod credimus. Divinam enim naturam absque dubio asserimus inpassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod facere vult laborare; sed dominum Iesum Christum

dicimus verum deum et verum hominem, unam personam in duabus naturis et duas naturas in una persona. Quapropter cum dicimus deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intellegimus secundum sublimitatem inpassibilis naturae, sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus humilitatem, sed unam dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo incarnationes dei ulla ejus humilitas intellegitur facta, sed natura hominis creditur exaltata Bos. Ita sit: nihil imputetur divinae naturae, quod

incarnatione.

32쪽

secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur; verum quomodo iustum aut rationabile probari poterit, quia deus hominem illum, quem pater lium suum dilectum in Mosibi bene complacuit, vocavit et quem filius seipsum

fecit, sic tractavit aut tractari permisit Quae autem iusticia est, hominem omnium iustissimum morti tradere pro peccatore Quis homo, si innocentem dampnaret ut nocentem liberaret, dampnandus non iudicaretur Ad idem enim res deduci videtur inconveniens, quod supra dictum est. am si aliter peccatores salvare non potuit quam iustum dampnando, ubi est eius omnipotentia P Si vero potuit sed noluit quomodo defendemus sapientiam eius atque iusticiam Ana. Deus pater non, quemadmodum videris intellegere, hominem illum tractavit, aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non enim eum invitum ad mortem ille coegit, aut occidi permisit, sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret. Bos. Etiam si non invitum, quoniam voluntati patris consensit, quodammodo tamen illum coegisse videtur praecipiendo. Dicitur

enim, quia Christus humiliavit semetipsum, factus obediens

patri usque ad mortem, mortem autem cruci8, prπων

quod et deus illum exaltavit' et quia didicit obedientiam eae his, quae passus 8tq; et quia proprio flεο non pepercit pater, ed pro nobis omnibus tradidit illum'. Et idem filius dicit: non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem eius, qui ιsit me . Et iturus ad passionem dicit: sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio'. Item

calicem, quem dedit mihi pater, non bibam illum' ' f

33쪽

CUR DEUS HOMO. I. m. x. 19 alibi pater, si possιbile est, transeat a me aliae iste: υeruntamen non sicut ego volo, sed sicut tu . Et iterum: pater, si non potest hic aliae transire, nisi bibam illian, sat oluntas tua . In his omnibus plus videtur Christus

obedientia cogente, quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.

IX. Ans it mihi videtur, non bene discernis inter

hoc quod fecit exigente bedientia. et quod sibi factum, quia servavit obedientiam, sustinuit non exigente obedientia. Bos. Necesse habeo, ut hoc apertius exponas Ἀγιa. Cur persecuti sunt eum Iudaei usque ad mortem 2 Bos. Non ob aliud nisi qui veritatem et iusticiam vivendo et 10- quendo indecliuabiliter tenebat. Ans. Hoc puto quia deus ab omni rationali creatura exigit, et hoc illa per obedientiam deo debet. ios. Sic οὐ fateri oportet. Ins. Hanc igitur obedientiam debebat homo ille deo patri et humanitas divinitati, et hanc ab illo exigebat pater. ios. Hoc nulli dubium Ans. Ecce habes, quid fecit exigente bedientia. Bos Verum est et iam video quid sibi illatum, quia

obediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est illi mors quia perstitit in obedientia, et hanc sustinuit; sed quomodo hoc obedientia non exigat, non intellego. Ins Si homo nunquam peccasset, deberet pati mortem, aut deberet deus hoc xigere ab illo Bos Quemadmodum credimus, nec homo moreretur nec hoc ab illo exigeretur, sed huius rei a te audire volo rationem. Ins Rationalem creaturam iustam factam esse et ad hoc, ut de fruendo beata esset, non negas. Gog. mon. Ius me autem nequaquam existimabis convenire, ut quam fecit' iustam ad beatitudinem,

34쪽

miseram esse sine culpa cogat hominem enim invitum mori miserum est. Bos. atet, quia si non peccasset homo, non deberet ab eo deus mortem exigere. Ans. Non ergo coegit deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed propter obedientiam servandi iusticiam, in qua tam fortiter perseveravit, ut inde mortem incurreret. otest

etiam dici, quia praecepit illi pater mori cum hoc praecepit, unde incurrit mortem. Ita ergo sicut mandatum dedit illi pater, sic fecit, et calicem, quem dedit bibit, et factus est obediens patri usque ad mortem, et sic didicit eae his, quae pasou est, obedientiam, id est, quousque servari debeat obedientia. Verbum autem quod positum est, d dicit, duobus modis intellegi potest. Aut enim didicit dictum est pro alios fecit discere, aut quia, quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit. Quod autem apostolus, cum dixisset humiliavit semetipsum, factus

obediens usqtie ad mortem, mortem autem cruci8, Subdidit propter quod et deus illum eaealtavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen , cui simile est quod David dixit de torrente in via bibet', propterea eaealtabit caput' non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis obedientiam, et haec exaltatio non nisi in retributionem huius obedientiae collata sit prius enim quam pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a patre et

omnia patris esse suasi sed quoniam ipse cum patre sanctoque spiritu disposuerat, se non aliter quam per mortem celsitudinem omnipotentiae suae mundo ostensurum; Philipp. 2. 9. - edd. bibit ΚΝΡ bibetin ac dein: eaealtavit. - Psalm 109 7. - Luc. 10, 22. - Ioli 16, 15

35쪽

quippe quod non nisi per illam mortem fieri dispositum est, cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri. Si enim intendimus aliquid facere sed proponimus aliud nos prius facturos, per quod illud fiat cum iam factum est quod volumus praecedere, si fit qu0d intendimus, recte dicitur propterea fieri, quoniam factum est propter quod differebatur; quia non nisi per illud fieri dispositum erat.

Nam si fluvium, quem equo vel navi transire possum, propono me non nisi navi transiturum, et idcirco differo transmeare, quia navis abest; cum iam praesto est navis, si transeo, recte de me dicitur navis parata fuit, propterea

transivit. Et non solum ita loquimur, quando per illud quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud facere aliud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea, qui nondum ea die missae celebrationi affuit, peracto quod prius facere volebat, non incongrue illi dicitur iam sume cibum propterea, quia iam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea, quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem facere decrevit. otest hoc et eo modo intellegi, quo idem dominus legitur' profecisse sapientia et gratia apud deum, non quia ita erat, sed quia ille sic se habebat ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret. Quod autem ipse ait: non veni voluntatem meam facere, edeius, qui misit me tale est, quale et illud mea doctrina non egi mea' nam quod quis non habet a se, sed a deo, hoc non tam suum quam dei dicere debet. Nullus vero

homo a e habet veritatem quam docet, aut iustam voluntai Luc. 2, 2. - Ioh. 6, 38. - doli. 7, 16.

36쪽

tem, sed a deo. Non ergo venit Christus voluntatem suam facere, sed patris, quia iusta voluntas quam habebat, non erat ex humanitate, sed ex divinitate. Proprio vero filio εuo non pepercit deus, e pro nobis omnibus να- didit illum', non est aliud quam, non liberavit eum. Nam multa in sacra scriptura huiusmodi inveniuntur. Ubi autem dicit pater, si possibile est, transeat a me aliae istes eruntamen non sicut ego volo, sed sicut tu' et:

si non potest hic aliae transire, nisi bibam illum, ut

Moluntas tua naturalem salutis per voluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem vero patris dicit, non quoniam maluerit pater filii mortem quam vitam; sed quia humanum genus restaurari nolebat pater, nisi faceret homo aliquid tam magnum, sicut erat mors illa. Quia hoc poscebat ratio quod alius facere non poterat, idcirco dicit filius, illum velle mortem suam, quam ipse mavult pati, quam ut genus humanum non salvetur 7 ac si diceret quoniam non vis aliter reconciliationem mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam; fiat ergo haec ' voluntas tua, id est, fiat 0rs mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle dicimus aliquid, quia non vult aliud, quod si vellet, non fieret illud quod dicitur velle ut eum dicimus, illum lucernam velle extinguere, quia non vult claudere fenestram, per quam ventus intrat, qui lucernam extinguit Sic ergo voluit pater mortem filii, quia non aliter voluit mundum salvari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut dixi Quod filio volenti salutem hominum tan-

37쪽

CUR DEUS HOMO. I. x. X. 23 tundem valuit, quoniam alius hoc facere non valebat, quantum si illi mori praeciperet; unde ille sicut mandatum dodit illi pater, sic fecit, et calicem, quem dedit ei pater, bibit obediens usque ad mortem. X. Potest etiam recte intellegi, quia per illam iam voluntatem, qua voluit filius pro salute mundi mori, dedit illi pater, non tamen cogendo, mandatum et calicem passionis et non pepercit illi, sed pro nobis' tradidit illum et mortem illius voluit; et quia ipse filius bediens fuit usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est bedientiam. Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se voluntatem iuste vivendi sed a patre, ita et voluntatem illam, qua ut tantum bonum faceret, mori voluit, non potuit habere nisi a patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum' et sicut pater trahere dando voluntatem dicitur, ita non incongruent, si inpellere asseritur. Sicut enim dicit filius de patre: Nemo venit ad me, nisi pater traaeerit eum', ita dicere potuit, nisi inpulerit eum. Similiter quoque proferre potuit:

nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi pater inpulerit aut traxerit eum. Quoniam namque voluntate

quisque ad id quod indeclinabiliter vult, trahitur vel inpellitur, non inconvenienter trahere aut inpellere deus, cum talem dat voluntatem affirmatur; in quo tractu vel inpulsu nulla intellegitur violentiae necessitas, sed acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo negari nequit, patrem voluntatem illam dando ad mortem filium traxisse vel inpulisse quis non videat eadem ratione mandatum illi, ut mortem sponte sustineret, et calicem

quem non invitus biberet. dedisse Et si filius sibi noni KLΝΡ: nobis omnibus. - Iacob. 1, 17. - Ιοh. 6, 44.

38쪽

pepercisse, sed pro nobis spontanea voluntate se ipsum tradidisse recte dicitur: quis neget recte dici, quia pater, a quo talem voluntatem habuit, illi non pepercit, sed pro nobis tradidit illum et mortem eius voluit Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte servando acceptam a patre voluntatem filius factus est illi obediens usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est obedientiam, id est, quam magna res facienda sit per obedientiam. Nam tunc est simplex et vera obedientia, cum rationalis natura non necessitate. sed sponte servat Voluntatem a deo acceptam. Aliis quoque modis recte possumus patrem voluisse illi mortem intellegero, quamvis isti possint sufficere. Nam sicut velle dicimus eum qui facit, ut alius velit, ita dicimus etiam illum velle qui non facit, ut alius velit, sed approbat quia vult ut cum videmus aliquem fortiter pati velle molestiam, ut perficiat quod bene vult quamvis fateamur

nos velle, ut illam poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus poenam eius, sed voluntatem. Illum quoque, qui prohibere potest et non prohibet, solemus dicere quia vult quod non prohibet. Quoniam ergo patri filii voluntas placuit, nec prohibuit eum velle aut inplere quod volebat, recte voluisse, ut filius mortem tam pie tam utiliter sustineret, quamvis poenam eius non amaret, assirmatur. Non autem potuisse calicem transire nisi biberet illum, dixit, non quia non posset mortem vitare si vellet, sed quoniam, sicut dictum est, mundum erat aliter inpossibile salvari; et ipse indeclinabiliter volebat potius mortem pati, quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem illa verba dixit, ut doceret humanum genus aliter salvari non potuisse quam per mortem suam, non ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare. Nam quaecunque de illo dicuntur his quae dicta sunt similia, sic sunt exponenda, ut nulla necessitate,

39쪽

CUR DEUS HOMO. I. x. 25

sed libera voluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens, et de illo legitur, quia oblatus est, quoniam Φipse voluit'. t ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam; nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi anim--am et potestatem habeo iterum sumendi eam'. Quod ergo idem ipse sua potestate et sua voluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dicitur Bos. Hoc solum, quia permittit deus illum sic tractari quamvis volentem, non videtur tali patri de tali filio convenire Ana. Immo marime decet talem patrem tali filio consentire, si quid vultlandabiliter ad honorem dei et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit Bos. In hoc adhuc

Versamur, qualiter mors illa rationabilis et necessaria monstrari possit. liter namque nec ipse filius eam velle, nec pater cogere aut permittere debuisse videtur. Quaeritur enim, cur deus aliter hominem salvare non potuit, aut si potuit, cur hoc modo voluit. Nam et inconveniens videtur esse deo, hominem hoc mod salvasse, nec apparet, quid mors illa' valeat ad salvandum hominem uirum enim est, si deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut non nisi eo interfecto parcere velit aut possit nocenti. Ana. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum, qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in deo nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet parvum inconveniens sequitur inpossibilitas, ita quamlibet parvam rationem, si maiori non vincitur', comitatur necessitas.

40쪽

Bos. Nihil in hac re libentius accipio, quam ut hoc pactum inter no communiter servetur Ana. De incarnatione tantum dei et de his quae de illo assumpto homine credimus, quaestio est. Bos. Ita est. Ans. onamus ergo dei incarnationem et quae de illo dicimus homine, nunquam fuisse; et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, vitae in hac vita haberi non potest, nec ad illam posse perVenire quemquam nisi dimissis peccatis, nec ullum hominem hanc vitam transire sine peccato, et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est. Bos. Ita fiat, quia nihil in his inpossibile aut inconveniens deo videtur. Ana. Necessaria est igitur homiψ peccatorum remissio, ut ad beatitudinem perveniat Bos. Sic omne tenemus. XI. Ans. Quaerendum est igitur , qua ratione deus dimittat peccata hominibus; et ut hoc faciamus apertius, prius videamus, quid sit peccare et quid pro peccato satisfacere Bos. uum est ostendere, et meum intendere. Aus. Si angelus et homo semper redderet de quod debet, nunquam peccaret. Bos. Nequeo contradicere. Ans. Non est itaque aliud peccare, quam non reddere deo debitum. Bos. Quid est debitum quod de debemus Ans. Omnis Voluntas rationalis creaturae subiecta debet esse voluntati dei Bos. Nihil verius Ans. Hoc est debitum quod debet angelus et homo deo, quod solvendo nullus peccat, et quod omnis qui non solvit, peccat. Haec est iusticia sive rectitudo voluntatis, quae iustos facit sive rectos corde, id est voluntate hic est solus et totus honor quem debemus deo et quem a nobis exigit deus. Sola namque talis voluntas opera facit placita deo, cum potest operari; et cum non potest, ipsa sola per se placet, quia nullum opus sine illa placet.

SEARCH

MENU NAVIGATION