장음표시 사용
21쪽
I. Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et Verbis et litteris, quatinus cuiusdam de fide nostra quaestionis rationes, quas soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo conmendem dicunt enim eas sibi placere et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem ad fidem accedant, sed ut eorum quae credunt intellectu et contemplatione delectentur, et ut sint, quantum possunt, parati semper ad satisfactionem omni poscenti se να-tionem de ea quae in nobis ea spe . Quam quaestionem solent si infideles nobis simplicitatem christianam quasi fatuam deridentes obicere, et fideles multi in corde Versare: qua scilicet ratione vel necessitate deus homo factus sit, et morte sua, sicut credimus et confitemur, mundo vitam reddiderit, cum hoc aut per aliam personam, sive angelicam sive humanam, aut sola voluntate facere potuerit. De qua quaestione non solum l1tterati, sed etiam inlitterati multi quaerunt et rationem eius desiderant. Quoniam ergo de
ADLM: commendarem. - 1. eir. 3, 15.
22쪽
quae per interrogathonem multis et maxime sardiorib
hac multi postulant tractari, et licet inquirendo vallo videatur dissicilis, in solvendo tamen omnibus est intellegibilis, et propter utilitatem et rationis pulchritudinem Nabima 'quamvis a sanctis patribus inde quod suffcero debeat, dictum sit, tamen de illa curabo, quod mihi deus dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam eriet respon8ionem investigantur, sardioribus ingeniis magis patent et ideo plus placent, unum ex illis qui hoc flagitant, qui inter alios instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum disputantem, ut os quaerat, et Anselmus respondeat hoci
II. Boso. Sicut rectus ordo exigit, ut profunda christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere ita neglegentia mihi videtur, si postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intellegere. Quapropter quoniam gratia dei praeveniente fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla possum quod credo ratione conprehendere, nihil tamen sit quod ab eius firmitate me valeat evellere a te peto mihi aperiri, quod, ut scis, plures mecum petunt, qua necessitato scilicet et ratione deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infrmitatem humanae naturae pro eius restaurationΘassumpserit Anselmus. Quod quaeris a me, supra me est, et idcirco altiora me tractare timeo, ne forte, cum putaverit aut Mikin viderit aliquis me non sibi satisfaeere, plus existimet rei veritatem mihi deficere, quam intellectum meum ad eam capiendam non suffcere. Bos. Non hoe tantum timere debes, quantum et reminisci, quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione, ut deus aperiat quod prius latebat et sperare de gratia dei, quia si a
23쪽
quae gratis accepisti, libenter inpertiris, altiora ad quas nondum attigisti, mereberis accipere Ana. st et aliud, propter quod video aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis et scessitatis et voluntatis et quarundam aliarum rerum, quae sic se habent, ut earum nulla possit plene sine aliis considerari; et ideo tractatus earum opus suum postulat non multum, ut puto, facile nec omnino inutile: nam earum ignorantia quaedam facit diueficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia Bos. Sic breviter de his suis locis dicere poteris, ut et quod suffciat ad praesens opus habeamus, et quod plus dicendum est in aliud tempus differamus Ans. Hoc quoque multum meretrahit a petitione tua, quia materia non solum preciosa,
sed sicut est de speciosi forma prae fili hominum 'sic etiam est speciosa ratione snper intellectus hominum; unde timeo, ne quemadmodum ego soleo indignari pravis pictoribus, cum ipsum dominum ' informi figura pingi video ita mihi contingat, si tam decoram materiam incompto et contemptibili dictamine exarare praesumo Bos. Nec hoc te debet retrahere, quia sicut tu permittis, ut ni potest melius dicat, sic nulli praestituis, ut cui dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat; verum ut omnes excusationes tuas excludam, quod postulo non facies doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus Iris. Quoniam video inportunitatem tuam et illorum, qui hoc tecum ex caritate et religioso studii petunt, temptabo pro meis possit talis, deo adiuvante et vestris orationibus, quas hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsum promisistis, quod quaeritis
24쪽
non tam ostendere, quam tecum quaerere; sed eo pacto,
quo omnia quae dico volo accipi videlicet, ut si quid dixero, quod maior non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur, nivi quia ita interim mihi videtur , donec deus mihi melius aliquo modo revelet. Quodsi aliquatinus quaestioni tua satisfacere potero, certum esse debebit, quia et sapientior me plenius hoc facere poterit immo sciendum est, quidquia homo inde dicere' possit, altiores tantae rei adhuc latere
III. Bos'. ater igitur ut verbis utar infidelium;
aequum enim est, ut cum nostrae fidei rationem studemus inquirere, ponamus eorum obiectiones, qui nullatenus ad fidem eandem sine ratione volunt accedere. Quamvis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos Vero, quia credimus, unum idemque tamen est quod quaerimus;
et si quid responderis, cui auctoritas obsistere sacra Videatur, liceat mihi illam obtendere, quatinus quomodo non obsistat aperias Ans. Dic quod tibi videtur Bos. Obiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram infideles, quia deo
facimus iniuriam et contumeliam, cum eum asserimus in uterum mulieris descendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis humanis nutritum crevisse, et ut multa alia taceam, quae deo non videntur convenire, lassitudinem, Ch Monologium c. 1: In quo si quid dixero, quod maior
non monstret auctoritas, sic volo accipi, ut quamvis ex rationibus quae mihi videbuntur, quasi necessarium concludatur, non ob hoc tamen omnino necessarium, sed tantum sic interim videri posse dicaturμ. - edd. dic vel scire. - Bos. Incipit hic cap. III in ΕΙΚΗ, vulgo initium capit a V. Bo8. Obiciunt. - Alii ponam. - contraire.
25쪽
famem, sitim, verbera et inter latrones crucem mortemque sustinuisse ' Ina. Nos non facimus deo iniuriam ullam aut contumeliam, sed toto corde gratias agentes laudamus et praedicamus ineffabilem altitudinem misericordiae illius, quia quanto nos mirabilius et praeter opinionem de tantis et tam debitis malis in quibus eramus, ad tanta sit tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto maiorem dilectionem erga nos et pietatem monstravit. Si enim diligenter considerarent, quam convenienter hoc modo procurata sit humana restauratio, non deriderent nostram simplicitatem, sed de nobiscum laudarent sapientem benignitatem. Oportebat namque ut, sicut per hominis inobedientiam mors in humanum genus intraverat, ita per hominis obedientiam vita restitueretur' et quemadmodum peccatum, quod fuit causa nostrae dampnationis , initium aluit a femina, sic nostrae iusticiae et salutis auctor nasceretur de femina: et ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit, hominem Vicerat, ita per passionem ligni quam intulit, ab homine Vinceretur. Sunt quoque multa alia, quae studiose considerata inenarrabilem ' quandam nostrae redemptionis hoc modo procuratae pulchritudinem ostendunt. IV. Bos. Omnia haec pulchra et quasi quaedam pieturae suscipienda sunt, sed si non est aliquid solidum super quod sedeant, non videntur infidelibus suffcere, cur deum ea quae dicimus pati voluisse credere debeamus. Nam qui picturam vult facere, eligit aliquid solidum super quod pingat, ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua
iri crucis mortem. - edd. subiisse. - CD Rom. 5,
26쪽
vel in aere, quia ibi nulla manent picturae Vestigia. Quapropter cum has convenientias quas dicis infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus, quasi super nubem pingere nos Xistimant Monstranda est ergo prius veritatis soliditas rationabilis. id est necessitas, quae probet deum ad ea quae praedicamus debuisa aut potuisse humiliari. Deinde ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis sunt exponendae Ana. Nonne satis necessaria ratio Videtur, cur deus ea quae dicimus facere debuerit: quingenus humanum, tam scilicet preciosum opus eius, omnino perierat, nec decebat, ut quod deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur, nec idem eius propositum ad effectum duci poterat, nisi genus humanum ab ipso creatore suo
liberaretur γ V. Bos. ae ipsa liberatio si per aliam quam per
dei personam, sive per angelum sive per hominem, esse facta quolibet modo diceretur, mens hoc humana multo tolerabilius acciperet. Potuit enim deus hominem aliquem facere sine peccato, non de massa peccatrice, nec de alio homine, sed sicut fecit Adam, per quem hoc ipsum opus fieri potuisse videtur . Ans. Annon intellegis, quia quaecunque alia persona hominem a morte aeterna redimeret, eius servus idem homo recte iudicaretur Quod si esset, mulatenus Eatauratus eam in illam dignitatem, quam habiturus erat, si non peccasset cum ipse, qui non nisi dei servus et aequalis angelis bonis per omnia futurus erat, servuBesset eius, qui deus non esset, et cuius angeli servi non essent i ABCLOP aliquo. - ΚΝ videatur.
27쪽
CUR DEUS HOMO. I. 1. 13VI. Bos. Hoc est, quod valde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem Vocamus. In qua namque aiunt nobis, captione, aut in quo carcere, aut in cuius potestate
tenebamini, unde vos deus non potuit liberare, nisi vos tot laboribus et ad ultimum sanguine suo redimeret Quibus cum dicimus redemit nos a peceatis et ab ira sua et de inferno et de potestate diaboli, quem quia nos non poteramus, ipse pro nobis Venit expugnare, et redemit nobis regnum caelorum, et quia haec omnia hoc modo fecit, ostendit quantum nos diligeret respondent: si dicitis', quia deus haec omnia facere non potuit solo iussu, quem cunctu creasse iubendo dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia inpotentem illum facitis. ut si fatemini, quia potuit, sed non voluit nisi hoc modo quomodo sapientem illum o testis ostendere, quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis omnia enim haec quae obtenditis in eius voluntate consistunt, ira namque dei non est aliud quam voluntas puniendi. Si ergo non Vult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis et ab ira dei et ab inferno et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur; et recipit ea, quibus propter eadem peccata privatur. Nam in cuius potestate est infernus aut diabolus γaut cuius est regnum caelorum nisi eius, qui fecit omnia γQuaecunque itaque timetis aut desideratis, eius voluntati subiacent, cui nihil potest resistere. Quapropter si humanum genus salvare noluit, nisi quo modo dicitis, cum sola Voluntate potuit' ut mitius dicam, videte quomodo eius sapientiae repugnatis . Nam si homo quod facile posset cum si
28쪽
gravi labore sine ratione faceret, non utique sapiensa, vili iudicaretur Quippe quod dicitis. deum tulit rostendisse quantum vos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus aliter hominem potuisse salvare non monstru-tur Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset, ut hoc modo dilectionem suam ostenderet; nunc Vero, cum aliter possit salvare hominem, quae ratio est, ut propter
ostendendam dilectionem suam ea quae dicitis faciat tsustineat 2 an enim non ostendit bonis angelis, quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet Quod vero dicitis eum venisse pro Vobis expugnare diabolum, quo senauaudetis proferre 3 Nonne dei omnipotentia regnat ubique PQuomodo ergo indigebat deus, ut ad vincendum diabolum de caelo descenderet' Haec nobis infideles obicere possct
VII. 6 et illux quod dicere sylemus, deum scilicet
debuisse prius per iusticiam contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem, ut cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa et qui deus erat, occideret, iuste potestatem quam super peccatores habebat, amitteret, alioquin iniustam violentiam fecisset illi, quoniam iuste possidebat hominem, quem non ipse Violenter attraxerat, sed idem homo ad illum se sponte contulerat: non video, quam vim habeat. Namque si diabolus aut homo suus esset aut alterius quam dei, aut in alia quam in dei potestate maneret, forsitan hoc recte diceretur cum autem diabolus aut homo non sit nisi dei, et neuter extra potestatem dei consistat quam causam debuit agere deus cum suo, de suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo taliud ΝΡ.
29쪽
conservo communem dominum deserere et ad se transtro persuasisset, ac traditor fugitivum, fur furem cum furto domini sui suscepisset Uterque namque fur erat, cum alter altero persuadente seipsum domino suo furabatur.
Quid enim iustius fieri posset, si hoc deus faceret 2 ut si iudex omnium deus hominem sic possessum de potestate tam iniuste possidentis, vel ad puniendum illum aliter quam per diabolum, vel ad parcendum illi eriperet quae haec iniusticia esset Quamvis enim homo iuste a diabolo torqueretur, ipse tamen illum iniuste torquebat. Homo namque meruerat, ut puniretur, nec ullo conVenientiusquam ab illo, cui consenserat ut peccaret. Diaboli vero meritum nullum erat, ut puniret; immo tant hoc faciebat iniustius, quanto non ad hoc amore iusticiae trahebatur,
sed instinctu maliciae inpellebatur. Nam ho non faciebat de iubente, sed inconprehensibili sapientia sua, qua etiam mala bene ordinat, permittente. Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur habere in possidendo homineis insticiam, ad hoc inde adduci, quia vident hominem diaboli
vexationi iuste subiacere et deum iuste hoc permittere, et idcirco putant diabolum illam iuste inferre. Contingit enim idem aliquid diversis considerationibus esse iustum et iniustum, et ob hoc a non diligenter intuentibus totum iustum aut iniustum iudicari. venit enim, ut aliquis inno centem iniuste percutiat, unde ipse iuste percuti mereatur; si tamen percussus vindicare se non debet et percutit percutientem se iniuste hoc facit Haec igitur percussio extat homine. - Cir Dialogus de veritate . : Multis modis eadem res suscipit diversis considerationibus contraria; quod in actione saepe contingit, ut in percussione'. Haec deinde pluribus persequitur Anselmus.
30쪽
parte percutientis' est iniusta, quia non debuit se vindicare; ex parte ero percussi iusta, quia iniuste percutiens Iuste percuti meruit. Diverso igitur intuitu iusta et iniusta est eadem actio, quam contingere potest ab alio iudicari iustam tantum, ab alio iniustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur iuste vexare hominem, quia deus hoc iuste permittit et homo iuste patitur. Sed et hoc, quod homo iuste dicitur pati, non sua iusticia pati iuste dicitur, sed quia iusto dei iudicio punitur. At si obtenditur chirographum illud decreti, quod adversum nos dicit apostolus fuisse t per mortem Christi deletum esse et putat aliquis, per illud significari, quia diabolus quasi sub cuiusdam pacti chirographo ab homine iusto ante Christi passionem peccatum Velut usuram primi peccati quod persuasit homini, et poenam liccati exigeret, ut per hoc iusticiam suam super hominem probare videatur, nequaquam ita intellegendum puto. Quippe chirographum illud non est diaboli, quia chirographum dicitur decreti decretum enim illud non erat diaboli, sed dei. Iusto namque dei iudicio decretum erat et quasi chirographo confirmatum, ut homo qui sponte
PeccaVerat, nec peccatum nec poenam peccati per se Vitare
posset est enim ploratus vadens et non rediens ' et qui facit peccatum, seruus est peccati', nec qui peccat, iu- punitus debet dimitti, nisi misericordia peccatori parcat et eum liberet ac reducat. Quamobrem per hoc chirographum nullam inveniri posse diaboli iusticiam in hominis vexatione