Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et ...

발행: 연대 미상

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

CUR DEUS HOMO. I xxv. 57h0 esse, quid huic respondebimus 2 Ins. Quid respondendum est illi, qui idcirco astruit esse inpossibile quod necesse est esse, quia nescit, quomodo sit Bos. Quia insipiens est Ana. Contempnendum est ergo quod, dicit Bos Verum est, sed hoc ipsum est illi ostendendum, qua ratione sit quod putat inpossibile. Ans. An non intellegis ex his quae supra diximus, quia necesse est aliquos homines ad beatitudinem pervenire Nam si deo inconveniens est hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod illum in omni macula fecit, ne aut boni incepti paenitere, aut propositum implere non posse Videatur multo magis propter eandem inconvenientiam inpossibile est nullum h0minem ad hoc provehi, ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem christianam invenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere ostendimus, quod ratio nulla potest ostendere, aut indubitanter in illa esse credenda est. Quod enim necessaria ratione Veraciter esse

colligitur, id in nullam deduci debet dubitationem , etiam

8 rati quomodo sit non percipitur Bos. Verum est quod dicis Ana. Quid ergo quaeris amplius Bos. Non ad hoc Veni, ut auferas mihi fidei dubitationem, sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem'; quapropter sicut 'erationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam peccatorem hominem hoc debere deo pro peccato, quod et reddere nequit, et nisi reddiderit salvari non valet ita me Volo perducas illuc, ut rationabili necessitate intellegam esse oportere 0mnia illa, quae nobis files catholica de Christo credere praecipit, si salvari volumus, et quomodo valeant ad salutem hominis, et qualiter deus misericordia salvet homitiem, cum peccatum non dimittat illi, nisi reddideri quod pr0pter

x dubietatem , h. 2, 15. - Ch. cap. 1.

72쪽

illud debet et ut certiores sint argumentationes tuae, sica longe incipe, ut eas supra firmum fundamentum constituas Ana. Adiuvet me nunc deus, quia tu nullatenus mihi parcis nec considera imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus iniungis. emptabo tamen, quand0- quidem incepi, non in me, sed in deo confidens, et faciam quod ipso adiuvante potero. Sed ne fastidium haec volenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio exordi distinguamus. ἘΗΝΡ: super.

73쪽

Ι. Anselmus Rationalem naturam a deo factam esse iustam, ut illo fruendo beata esset, dubitari n0 debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter iustum et iniustum, et inter bonum et malum, et inter magis' bonum et minus bonum; alioquin frustra facta esset rationalis. Sed deus non fecit eam rationalem frustra quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione pr0batur, quia ad hoc accepit potestatem discernendi ut 0disset et vitaret malum ac amaret et eligeret 0num, atque maius bonum magis amaret et eligeret. Aliternamque frustra illi deus dedisset potestatem istam discernendi, quia in Vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit, ut deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam

esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum superi omnia amaret et eligeret non propter aliud, sed

74쪽

quatura restra farta est talis a me una amet et eligat; Nee uua eri ratio ceta Tud --ςa debeat aliquando Quamdiu ergo mavdo in elimna - - ,-ua iusta faciet ad quod faeis est visera erit. Irin Indigens erit contra Voluntatem O habredo quod demam te quod nimis absurdum fit QuaproIiis rationalis natum iusta facta egia ut Emmno bono id est deo mendo beata esset homo ergo qui rationalis natum est facetus et iustus ad hoc, ut deo fruendo binis PMetare Quod autem talis factus sit ut nee sitate non miseretur, hinc faene probatur, quia ut iam diximust, sapientiae et iusticiae dei repugnat ut cogeret mortem pati sine eulpa, quem iustum feeit ad aeteream beatitudinesi equitur ergo, quia si nunquam is easset nunquam moreretur.

Cis Monologium c. 68: Hine itaque satis patenter Videtur omne rationale ad hoc existere, ut sicut ratione discretionis aliquid magis vel murus bonum sive non bonum iudicat, ita magis aut minus id amet aut respuat. Nihil igitur apertius quam rationalem creaturam ad hoc esse factam, ut summam essentiam amet super Omnia bona, sicut ipsa est summum bonum immo ut nihil amet nisi illam aut propter illam, quia illa est bona per κή , et nihil aliud est bonum nisi per illam . - Vide I, 9. - ABC cogeret hominem. - ΚΝ: i non.

75쪽

CUR DEUS HOMO. I. m. V. 61

III. Unde aperte quandoque futura resurrectio m0rtu0rum probatur. Quippe si homo perfecte restaurandus est, talis debet restitui, qualis futurus erat, si non peccRsset. Bos. Aliter esse non potest. Ana. Quemadmodum igitur si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat, ita oportet, ut eum restaurahitur, cum suo in quo Vivit in hac vita corpore restauretur Bos. Quid respondebimus, si quis dicat, quia hoc fieri oportet de illis in quibus humanum genus restaurabitur, de reprobis ver non est necesse Ans. Nihil iustius, aut convenientius intellegitur, quam ut sicuth0mo si perseverasset in iusticia, totus, id est anima et eo ore, aeterne beatus esset, ita si perseverat in iniusticia, totus similiter aeterne miser sit Bos. Breviter mihi de his satisfecisti. IV. Ins. Ex his est facile cognoscere, quoniam aut hoc de humana natura perficiet deus quod incepit, aut in vanum fecit tam sublimem naturam ad tantum bonum. At si nihil preciosius agnoscitur deus fecisse quam rationalem naturam ad gaudendum de se valde alienum est ab eo, ut unam rationalem naturam penitus perire sinat. Bos. Non potest aliter putare cor rationale Ana. Necesse est ergo, ut de humana natura quod incepit perficiat, hoc autem fieri, sicut diximus, nequit nisi per integram peccati satisfactionem, quam nullus peccator facere p0test. Bos. Intellego iam necesse esse, ut deus perficiat quod incepit, ne aliter quam deceat videatur a suo incepto

deficere. KLΗΝOP cognoscit /r. - ΚLΝΟΡ facias.

76쪽

V. Sed, ita est videtur quasi mi deus nee sitate vitandi inde utinari ut salutem pro Tet humanam. Quomodo ergo negari poterit plus hoc propter se facere quam propter nos Auc si ita est . quam gratiam illi debemus pro eo quod fecit propter se Quomodo etiam imputabimus nostris salutem eius gratiae, si nos salvat necessitate Ans. At nee sitas quae benefacienti gratiam aufert aut minuit et est nee sitas qua maior beneficio gratia debetur Cum enim aliquis ea nee sitate cui subiacet invitus benefacit, aut una, aut minor in gratia debetur eum ver ipse sponte se ne scitati henefaciendi subdit nec invitus eam sustinet, tunc utique maiorem beneficii gratiam meretur. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia, quia nullo cogente illam sus pit , aut servat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis cras te daturum, eadem eras οIuntate RS, quamvis ne-eesse sit te cra reddere promissum Si potes, aut mentiri, non tamen minus tibi debet ille pro impenso beneficio enidas, quam si non promisisses, quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es cunctatus a1 est eum quis sanctae converSationis sponte vovet Propositum. Quamvis namque servare UIud ex necessitate post votum debeat, ne apostatae dampnationem incurrat, et licet cogi possit servare si nolit, si tamen non invitus servat quod vovit, non minus sed magis gratus est deo quam a non vocisset, quoniam non Solum communem vitam, sed etiam eius licentiam sibi propter deum abnegavit, nec Sancte viveres dicendus est necessitate. sex eadem qua vovit at fecit ABCΚΗΝΟΡ. al. es facit N:

77쪽

CUR DEUS HOMO. II. V. I. 63 libertate. Quare multo magis si deus tacit bonum homini quod incepit, licet non deceat eum a bono incepto deficere, totum gratiae debemus inputare, quia hoc propter nos, non propter se nullius egens incepit. Non enim illum latuit, quid homo facturus erat cum illum fecit, et tamen bonitate sua illum creando sponte se, ut perficeret inceptum bonum, quasi obligavit. Denique deus nihil facit necessitate, quia mullo modo cogitur aut prohibetur facere aliquid. Et cum dicimus deum aliquid facere quasi necessitate vitandi inhonestatem quam utique non timet,p0tius intellegendum est qui hoc tacit necessitate servandae honestatis quae scilicet necessitas non est aliud quam inmutabilitas honestatis eius, quam a se ipso, et nona, alio habet, et idcirco inproprie dicitur necessitas Dicamus tamen . quia necesse est, ut bonitas dei propter inmutabilitatem suam serficiat de homine qu0d incepit, quamvis totum sit gratia bonum quod facit Bos. 0nc6do VI. Ana. Hoc autem fieri nequit, nisi sit qui solvat deo pro peccat hominis aliquid maius, quam mne quod praeter deum est. Bo8. Ita constat Iris Illum quoque, qui de suo poterit deo dare aliquid, qu0 superet omne

quod sub de est, maiorem esse necesse est, quam mne

quod non est deus. Bos. Neque negare. Ins. Nihil autem est supra omnes quod deus non est, nisi deus. Bos. Verum est. Ans. Non ergo potest hanc satisfactionem facere nisi deus. Bos. Sic sequitur. Ins. Sed nec facere illam debet nisi homo, ali0quin non satisfacit h0mo Bos. Non videtur aliquid iustius. Ins Si ergo sicut constat, nece8se est

Κ quoi super omne it.

78쪽

ut de hominibus perficiatur illa superna civitas, nec hoc esse valet nisi fiat praedicta satisfactio, quam nec potest facere nisi deus, nec debet nisi homo, necesse est, ut eam faciat deus homo. Bos Benedictus deus iam magnum quiddam invenimus de hoc quod quaerimus, prosequere igitur, ut incepisti Spero enim, quia deus nos adiuvabit. VII. Ana. Investigandum nunc est, quomodo possit esse i deus homo. Divina enim natura et humana non possunt in invicem mutari, ut divina fiat humana, vel humana divina nec ita misceri, ut quaedam tercia sit ex duabus, quae nec divina sit omnino, nec humana. Denique si fieri posset, ut altera in alteram converteretur, aut esset tantum deus et non homo, aut solum homo et non deus. Aut si miscerentur ita, ut fieret ex duabus corruptis quaedam tercia, quemadmodum de duobus individuis animalibus

diversarum specierum masculo et femina nascitur ercium, qu0 nec patris integram, nec matris servat naturam, sede utraque terciam mixtum, nec homo esset ne deus.

Non igitur potest fieri homo deus, quem quaerimus, ex divina et humana natura aut conversione alterius in alteram, aut corruptiva conmixtione utriusque in terciam, quia haec fieri nequeunt, aut si fieri valerent, nihil ad hoc quod quaerimus Valerent. Si autem ita qu0libet modo coniungi dicuntur hae duae naturae integrae, ut tamen alius sit homo, alius sit deus et non idem sit deus qui et homo, inpossibile est, ut ambo faciant quod fieri necesse est, Nam deus non faciet quia non debebit , et homo non faciet quia non 0terit: ut ergo hoc faciat deus homo,

79쪽

CUR DEUS HOMO. II. VII. VIII. 65

necesse est eundem ipsum esse perfectum deum et perfectum hominem, qui hanc satisfactionem facturus est, quoniam eam facere non potest nisi verus deus, nec debet nisi verus homo. Quoniam ergo servata integritate utriusque naturae necesse est inveniri deum hominem, non minus necesse est has duas naturas integras convenire in unam personam, quemadmodum corpus et anima rationalis conveniunt in unum hominem, quoniam aliter fieri nequit, ut idem ipse sit perfectus deus et perfectus homo. Bos. 0tum mihi placet, quod dicis. VIII sns. Restat nunc quaerere, unde et quomodo

assumet deus humanam naturam. Aut enim assumet eam

de dam, aut faciet novum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si novum hominem facit non X dae genere, non pertinebit ad genus humanum quod natum est de Adam; quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de illo. Sicut enim rectum est, ut pro culpa hominis homo satisfaciat, ita necesse est, ut satisfaciens idem sit qui peccator, aut eiusdem generis, aliter namque nec Adam, nec genus eius satisfaciet pro se. Ergo sicut de Adam et Eva peccatum in omnes homines propagatum est, ita nullus, nisi vel ipsi, vel qui de illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam erg0 illi nequeunt, necesse est ut de illis sit, qui hoc faciet. Amplius: sicut Adam et totum genus eius per

se stetisset sine sustentatione alterius creaturae si non peccasset, ita oportet, ut si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et relevetur. Nam per quemcunque in statum suum restituatur, per illum utique stabit, per quem statum suum recuperabit Deus etiam quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam nec feminam, ut de

80쪽

utroque ex multipliearentur homines, facere volat nisi de ipso, aperte monstravit, se non nisi de Adam voluisso facere, quod de humana natum factum erat. Quaproptersi genus Adae per aliquem relevatur hominem, qui non sit de eodem genere, non in illam dignitatem, quam habituram erat si non pereasset Adam, et ideo non integro restaurabitur, et dei propositum deficere videbitur, quae

duo inconvenientia sunt ergo necesse est, ut de Adam assumatur homo, Per quem restaurandum est genus Adae Bos Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc inevitabiliter oportet esse Ana. Investigemus nunc, utrum RSSumenda sit a deo natura hominis de patre et matres , sicut alii sunt homines, aut de viro sine femina, aut de femina sine viro. Nam quocunque modo ex his tribus modis sit, de Adam et Eva erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus, nec aliquis modus ex tribus his facilior est deo quam alii β, ut eo modo potius debeat assumi Bos Beno procedis Ans. Verum non est opus multo labore, Lostendatur, quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo viro, ve femina, quam de conmixtione utriusque, sicut omnes alii filii hominum Bos. Suffcit Ans Antergo de solo Viro , aut de sola femina assumendus est Bos. Aliunde non potest Ana. Quatuor modis potest denκ hominem facere, videlicet aut de viro et femina, sicubassiduus monstrat usus aut nec de Viro, nec de femina,

sicut creavit Adam aut de viro sine femina, sicut feciιΕvam aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subiacere potestati et ad hoc ipsum opus dilatum esse, nihil convenientius

SEARCH

MENU NAVIGATION