Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

tebtarique,nisi optimus vir non potest . Virtutum etiam quaedam in proclivi sunt,quaedam autem adversum subeunt clivum : ascendit, nititur , obluctatur patientia, fortitudo, temperantia ; per

devexum contra eunt liberalitas, mam suetudo , His animus continetur,ne prolabatur , & ruat, illis immittitur , incitaturque acerrime; illae paupertati adbibentur,quae quotidiano labore fortiores robustioresque redduntur ; hae divitibus adsunt, quae suspensum gradum ponere & praegrave pondus sustinere consuescunt. Quod cum ita sit, neque ulli unquam adversi casus, nulla dura

tempora, nulla saeva calamitas Galeo, tum exceperit, non per aetatem licuerit gravissimas reipublicae curas suscipere,non imperii magna onera subire,non

ingens principis hominis pondus sustinete : Quid aliud est, quod malim ostem dere,quam in illo aetatis lubrico stetisse,

72쪽

pedem fixisse, commotum , concussumque nota corrui sis p Multa ingentis animi , pietatis, amoris , humanitatis, suavitatis , plurima prudentiae signa patefecisse ; constantiae, fidei, judicii nonnulla experimenta praestitisse ; majo- renique auctoritatem & existimationem,quam aetas illa capere posset, assecutum tuisse, favisse bonis viris, domum suam , amicis , notisque omnibus paratam habuisse. Familiam suam beneficiis, liberalitate , & quod plus est, quam omnia, amore prosecutum fuisse, quod facile ex illius luem,lacrymis, squalioreque coniicitur, quorum amoris, studii, pietatis,cum vestrum multi, tum ego vel unus testis sum Iocupletissimus . De- mandatum enim mihi hoc laudationis munus, cum accepissent, frequentes ad me saepe venerunt, si quod tempus unquam accidere potuisset, quo tempore

aliquid a me requirerent, hoc illud esse

73쪽

potissimum sibi amisso patxono, in quo omnem spem collocassent, nihil jam superesse, quo optime de se meritum, aliquo ossicii genere prosequerentur,quam si curarent,ut virtutes illius, quae dom sticis praesertim parietibuς contineremtur, in Vulgus per eos proferrentur : se nunquam ab illo increpitos, nunquam inhumane acceptos, numquam tumide

despectos, nihil unquam petiisse frustra, imprudentes saepe instientesque magnisse beneficiis devinctos : quas res liber litas in divite , facilitas in principe, suavitas in conturbenhli, amor in patre eruere potuisset, eas omnes se per i strum consecutos; tum autem testes se esse multa illum in pauperes largiri solutum,neque unquam,quod boni praeselis ossicium esset praetermisisse ; Rogare denique,& orare,ne illos supplices aspe

narer, neve tantam virtutem in promin

74쪽

re . Commotus sum quidem , patres, vehementer ut debui,& in tanta miseria partim gaudio , partim moerore inla-: Crymatus, quod & communem jacturam graviter ferrem,& acerbe in nostro dolore gratularer,quod in aevo tandem maledicentissimo invenirentur, qui in patrono laudando, celebrando, amando

neutiquam possent defatigari, simulque judicabam quam pulchrum esset in gratos beneficia conferre , qui dum in majus illa extollunt, faciunt ut tantum recepisse videantur, quantum praedicant. Et sane cum in mortuis usus hic noster, consuetudoque per manus tradita nihil praetermittat, quod ad eorum memoriam propagandam, nomenque posteris tradendum spectare posse videatur, ut sunt laudatio , sepulchrum , lectus aureus , inscriptio ; nullam ego tamen veriorem laudem, facilioremque ad nodimen conservandum, famamque ab intς-

75쪽

ritu vindicandam existimo, quam quae a domesticis, ab his qui una vixerant, ab his, qui omnium actionum , consuetudinum, cogitationumque inspectores &quodam modo arbitri fuerunt, proficiscantur . Quam si quis unquam, Galeo tus certe noster, copiosissimam est assecutus. Sed quid illi familiae , quid populi,quid vestrum proficit testimonium

abiit atque excessit e vita , nobis nihil, praeter suspiria & luctum & lacrymas reliquit: abstulit omnem laetitiam,abstulit Belicitatem, abstulit gaudia, & quod omnium pulcherrimum erat, se ipsum abstulit. O dolor, o luctus, O lacrymae : Ecquis erat paulo ante Galeotio Delicior , cui plus indulsisse sortuna, cui justius seelicitas affulsisse, cui copiosius dotes suas natura contulisse videretur quae Britannia , qui Tartessus, qui Oceanus, quo illius gloria non penetrarit Qui reges , qui eum non

76쪽

amarint Scilicet hoc habet Urbs Roma infortunii , ut magnas saepe spes , surgentesque virtutes amittat . Sic quondam Mareellus , sic Germanicus, sic Alexander imperator sunt erepti . Ο dies infausta, quale caput sustulisti, quatim senatus oculum evellisti , quo lumine , quo splendore curiam privasti l

lis quam cito,quam subito, quam de repente ex laetitia ex voluptate ad luctum di lacrymas recidimus . Paulo ante

eum illo sumptuose convivio, ludis spectaculisque legatos Hispanos excepisset, gestire mihi tota Urbs , suis sedibus

commoveri , pillusum tantae laetitiae testem, signa praeterea benevolentiae permulta reddere videbatur : quam duversa pompa,quam contrarius apparatus intra x x. diem apparuit, pro risu i ctus . pro laetitia lacrymae, pro plausu Hulatus. Impia mors, dura mors, inexorabilis mors: Tune ausa tantam familiam

77쪽

tam importuno funere pelturbare Z eum pontificem, quem aequum erat nuhil ex domo sua mortale sentire,qua maxime poteras parte,petere non dubitasti.

Tu illi spem postetitatis , in quem jam

incumbere, in quem pontificatus onera declinare parabat,eripere sustinuisti, mnemque crudelitatem in eum, qui tuae exors potentiae esse debuerat, laxasti . Quae vota non suscepta e quae arae non sollicitatae t quae templa non fie-quentata Nihil ne ergo tibi prosuit

Galeotte summam praestitisse innocentiam ρ nihil in summa licentia summam modestiam exhibuisse nihil amor publicus λ ut recte ille fecisse videatur, qui tumulo tuo inscripsit,quod in T.Vespassiano populus Romanus usurpaVit,delicias humani genetis illic sepultas jac re . Sed profuit, proderitque perpetuo. Ut enim nullum majus supplicium publico odio, sic nulla major mer 3 publi-

78쪽

VOLATERRANI

PRO IULIO II. PONT. ΜAX.

Rat in more vestri ordinis positum , patres amplissimi, & perpetua serie ad

parentum nostrorum me

moriam deductum , ut in his justis, quae pro defunctis pontificibus maximis solvuntur , quemadmodum novem continuis diebus sacra celebrantur , ita

singulo quoque die . de defuncti lau

dibus oratio haberetur. Praeclare illud quidem, & sapienter I viderunt enim illi horum morum, consuetudinumque auctores, cum de tanti principis laud, bus dicendum e sset, neque ab uno homine posse unquam complecti omnia, neque a multis, sine longo temporis

79쪽

spatio, comprehendi. Qui mos jam a centesimo , & paulo supra anno inte ruptus , si nune in usu fuisset, non ego tantum hoc onere a vobis imposito perterrerer , quantum facio in praesentia, quin potius alacri, & perquam lubenti animo , aliquam mihi partem de tot laudibus sumerem enarrandam, qua absoluta, & ossicio meo me functum , &defuncti memoriae pro virili mea parte

satisfactum esse arbitrarer; Nunc Verocum tantus in me unum laudum cumulus incubuerit, magnitudo negocii summo timore me conficit: ita anxius, animique dubius sum , ut neque quid primum dicam, neque quid summum eligam , neque quo me denique pacto ex hac causa expediam , possim discernere, praesertim cum non de quovis pontis,ce , ut illis temporibus contigebat, nam& Urbanum VI. & Bonifacium M. DO-vem orationibus laudatos accepimus,

80쪽

sed de IULIO II. pontifice maximo, or tio habenda sit , cujus res gestae, non modo cum illorum comparandae , sed etiam multis eorum , qui primi in hac republica nominis celebrantur, praeserendae , cujus de laudibus & honoribus agendum est, qui ei pro divinis, & immortalibus meritis, divini, immortalesque debentur . Itaque nihil vereor , quin in multorum rumusculos sim incursurus, qui ubi a mo, dicrndi finem factum esse viderint, siccine, dicturi sent, tantum virum laudavit Illam rem non

attigit , illam virtutem praetermisit, illud factum perti ansiit, hoc praeteriit, illud non implevit, totum denique pro

expectatione omnium , & magnitudine rerum non absolvit, caeteraque multa,

quae & solere dici scimus, & in magno saepe opere desiderari plena censeantur. Quapropter a vobis, patres amplissimi, peto, postuloque , nam id meo jure ,

SEARCH

MENU NAVIGATION