Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

mam , quod egregius pontifex a fundamentis ad religionis, & bonarum artium incrementum adeo magnifice exstruxerat. Qui Xystum V. defunctum coram patribus emeritis laudibus celebraverit, ignotum prorsus mihi esse fateor , cum neque id assequi potuerint reverendissimi patres Carolus Vipera , & Ferdunandus Maria Garetillus minorum conventualium ordinis, alter supremus moderator , alter procurator generalis , qui rogati, pro ea qua pollent erga me humanitate , singula , quae ad Xystum pertinent monumenta, diligentius, sed frustra , investigare , atque perquire re contenderunt . Etenim quae funebris de eo habita est oratio a Laelio P regrino ex Somneno Latii castro in Ro

mano gymnasio moralis philosophiae diserto, doctoque professore o, quae in C 4 Au-

1 Exees it Laelius e vita die xxx. ianuarii amno ΜDCII. Domum ineolebat in paroehia S. Mariae iavialata: Sepultus tamen fuit in aede S. Marcelli.

42쪽

Augustini oldoini ad Ciacconium additionibus habetur, dicta fuit in eadem

Liberiana basilica coram triginta novem cardinalibus, cum immortalis quidem pontificis illius exuviae solemni pompa in ea reconditae fuissent. Pompeiur Ugonius Romanus basilicae Vaticanae clericus beneficiatus Marci Antonii Mureti in eodem gymnasio humanioribus literis tradendis successor , cum in soluta oration pluribus praestitisset, quam actionis etiam dignitas decorabat, ad

funebres summorum virorum laudatio

nes adhibitus saepe fuit, laudavitque in

primis, cum novendialium occasio data est, Urbanum VII. Leonemque XI. vix ostensos pontifices repente ereptos. Quae vero de Urbano VII. Ugonius ele

gantissime recitavit in Augustini oldoini

i) Obiit Ugonius die xxvlli aprilis anno MDCXlllI. Domicilium habebat in s. Ivonis parochia & quidem in via majori, quae nempe ad Flaminiam portam ducit. Sepultus suit in Vaticano . . - . .

43쪽

ni ad Ciacconium additionibus habentur : Qui itidem eam refert orationem, quam in funere Gregorii XIIII. habuit Vincentius Garcia Valentinus , de quo perhonorificam mentionem facit Nicolaus Antonius Hispalensis patriae ecclesiae canonicus, regiorum negotiorum in Urbe & Romana curia procurator generalis in bibliotheca Hispana T.II. p. 26 O. Apud eumdem Oldoinum legere quoque est eam , quam in novendialibus Innocentii IX. dixit luculentissime Aneri L ustinianin Genuensis vir ingenio praestans, & clarus eloquio. In Pauli V. senere, orationem, coram purpu

ratis patribus justa persolventibus,habuis spar Pallanius Romae ex vetusta, ac nobili familia natus & canonicus basilice principis apostolorum, qui ejusdem pontificis secretarius fuerat , teste IO-hanne Baptista Lauro Perusino in dialogo , qui dicitur: τῖςatri Romani orίb

44쪽

stra. Habitabat Gaspar apud gentiles suos in parochia S. Marcelli prope fontem Trivii . Mortuus est die illi. Maii

an. MDCxxm. sepultusque est die vi. ejusdem mensis in templo Farnesiano N mini Iesu dicato. Et Laelius Guidiscis-ntur patricius Lucensis, aedisque majoris Dei parae virginis canonicus in , orator

quidem, & poeta sublimis & gravis hoc idem praestitit ossicii, cum ejusdem

pontificis corpus ad ipsam translatum est Liberianam basilicam . In Gregorii XV. funere concionem habuit Fa- manus Strada Romanus in declamandis sermonibus insignis, & historiarum Bebgicarum sui temporis scriptor celeberrimus

i) Vita defeeit die vis. Iulii anno ΜDCXLIII. in Parochia S.Marci, eum annum ageret Lx l I I. Sepultus est in templo S. Gregorii in clivo Scauri prope Flam, nium Guid tectonium,qui excesserat anno ΜDCXU.XIII. Kal. Augusti , eui tamquam patruo tumulum eum epitaphio posuerat Laelius Guidiectonius, idem sorte, qui in Romana curia advocatus die seeunda Augusti anno ΜDCxx II. in parochia obiit S. Mariae in Via,

ibidemque sepultus jacet.

45쪽

mus.Urbano VIII. rebus humanis exempto , ejus laudes recensuit Felix ConteDrius Caesius, custos bibliothecae Vaticanae , tabulario apostolico praefectus , utriusque signaturae referendarius , dccamerae apostolicae commissarius, pluribus editis multa eruditione refertis scriptis clarissimus. Bis in pontificiis funeribus Augustinus Favoritur Sergianensii Liberianae basilicae canonicus, Alexandri VII. Clementium IX. & X. Innocentiique XI. ab epistulis, & sacri cardinalium consistorii a secretis , eruditus homo , & poeta latinus maxime celebratus , ingenii & eloquentiae artis praebuit monumenta , cum nempe eisdem Alexandro VII. & Clementi IX. de more parentatum est. Clemens X. cum obiisset , publice coram sacro senatu laudatus est ab abbate Antonio Ma-

46쪽

Hynnellio patricio Florentino , in cujus plurimae exstant typis impressae nitidi simae varii generis orationes. Dictus est etiam de Amadoris , quod primus ejusdem Clementis IX. opera eam cum cognomine haereditatem obtinuerit , quam postremus gentis Florentinae Amadoriae testamento reliquerat, hac apposita lege , ut nobilis quis in Florentini magni ducis ditione ortus, j

risque peritus a Romanae rotae de cano ad illam consequendam, cum On re patrocinandi pauperum causas Vocaretur . Innocentii vero XI. defuncti laudes luculenta oratione recensuit homo de Romana ecclesia insigniter bene meritus, at in ipso aetatis flore exstinctus, Emmanuel a Schelestrate Antuerpiensis sacrae theologiae doctor ex Lat

rentinorum . Diuiti od by Corale

47쪽

,anensi paucorum mensium canonico, ad principis apostolorum basilicam translatus , & Vaticanae bibliothecae praefectus, qui studiorum assiduitati christianae pietatis exercitia ad extremum usque vitae mirifice conjunxerat, obiitque in Vaticano die v. Aprilis anno MDCXCII. Alexandro VIII. cum justa exequialia peracta sunt, elegantissimam habuit orationem abbas Ludovicus Ser-gardius patricius Seneno Petri cardinalis Ottoboni auditor , qui deinde inter Romanae curiae praesules adscitus, curator fuit operibus faciendis in basilica S. Petri, cujus erat canonicus I , vir

sane doctus , magni ingenii , & politio

suleret, vis. idus Novembris anno ΜDECxxv I. sepulis rusque est in majori eiusdem civitatis templo prope S.Francisci saeellum. Eius vitam adeurate, eleganteris que eonscriptam habes apud clarissimum virum Ange. Ium Fabronium ex canonico S. Μariae Transtyberim de Urbe, priorem primum basilicae S. Laurentii de Florentia , deinde convinius Pisarum. militaris ordinia S. Stephani in decade II. vitarum Italorum d dirina excellentium.

48쪽

ribus literis egregie excultus , quod in sectani satyrae , quarum ipse author est , plane evincunt. Haud impar laudator obtigit Innocentio XII. cum parentalia illi persoluta sunt. Is enim fuit abbas Nicolaus Arriguerra o patricius Pistoriensis, qui a Clemente XI. inter honorarios cubicularios adscitus , deinde canonicus S. Mariae Majoris , S. Petri in Vaticano , utriusque signaturae refe- rendarius , sacrae consultationis ponens,

tandem in congregatione de Fide propaganda secretarii munere functus suit , & utpote auctor sub Nicolai Carteromaci nomine , poematis illius , cui titulus Mecia euo , singulari laude celebratur . In solemni Clementis XI. funere nitidissimo sermone peroravit Ihan

o Deeurso aetatis suae spario obiit xiri. Kal. mar tias anno MDCCxxxv. sepultusque jacet in templo collegia eiusdem de propaganda Fide . Eius vitam seripsit Angelus Fabronius,deditqus in decade r. vitarum Ita Iorum &c.

49쪽

nes Vincentius Luccheslatus patricius Lucensis, Vaticanae basilicae canonicus, nis orationes aliquot e graeco in latinum versas, & historiam sui temporis latine scriptam, literario orbi notissimus. Cum Innocentio XIII. funebribus justis expiatum est, laudandi eum cura a sacro collegio demandata est Deo-ho Lanfredinio patricio Horentino ultimo

gentis suae superstiti , viro doctissimo, qui Antonii Mariae Salvinii & Iosephi

Averanti auditor fuerat, cumque Romae tum in praelatura Amadoria pauperum clientelae egregie incubuisset, tum maximis in aliis apostolicae sedis negociis magnam sibi viri summi & piiDsimi famam comparasset , tandem a Clemente XII. in cardinalium senatum

latinarum primum,deinde pontificiarum epistolarum secretarius, ob Demosthe-

50쪽

cooptatus fuit die xxim. Martii anno MDCCxim: Sed die xvi. Maii anni mDCCxLI. cum aetatis suae annum ageret Lx. mens. VI. dies xxi. Urbe in incredibili moerore relicta, ad superos abi-vit , . haud levem apud omnes sanctimoniae opinionem relinquens, honestatusque est funere in templo SS. Iohannis& Pauli: translatum deinde est cadaver ad ecclesiam sacerdotum missionariorum , quos haeredes ex asse instituerat , ibidemque sepultum cum inscriptione , quae nihil vanitatis . aut mendacii ut fit plerumque, oleat, sed quae humilem& christianum ejus animum in primis ostendat. Dicam nunc de Thoma AK sino Ricchinio Cremonensi ex ordine Praedicatorum, qui elegantissimam, sentemtiisque plenam habuit orationem in no vendialibus Benedicti XIII., cujus, etf1 admodum juvenis, modestissime tamen

in ipso pontificio palatio studiorum ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION