장음표시 사용
61쪽
Vincula S. R. E. vice cancellarium fato functum commemorare Spem tantae familiae , quae in eo uno nitebatur, amissam recensere indolem illam , quae magnum christianae reip.principem pollicebatur extinctam exponere Tot virtutes, quae in illa aetate, in qua floribus contenti sumus,ad summam maturitatem pervenerant, sine summo dolore celebrare Equidem, patres, non tam ego Galeotium solitus sum admirari e
ternis bonis, quae in illo, seu majores, seu divitias, seu dignitates spectes, erant amplissima, quam his, quae ipse sibi aut
pepererat, aut a natura accepta excoluerat,& quadam quasi arte meliora reddiderat . Itaque nihil, nihil ego de patria hodie ditiurus sum , sive illam nutura , sive illam jure , velis. Nihil de
familia tum ea, in qua natus, tum illa, in quam adoptatus, ne aut notis immorari, aut blandiri magis velle viventibus, quam
62쪽
quam defunctum videar honestate. Ita lud, illud libens commemorem, quod suum, quod proprium est & genuinum, neque ullam sibi ejus partem aut sertuna vendicat aut natura . Cum unus esset
apud nos , in quem certatim natura fortunaque omnes dotes effudissent , ut nemo plus divitiis abundaret, nemo plus gratia valeret , nemo plus auctoritate
polleret, ea tamen sibi moderati animi frena adhibuisse, ita suam potestatem temperasse, ita licentiam coercuisse, ut vel ex hac una virtute perspici potuerit, si aetas, si anni, si vita diuturnior fuisset, qualem quantumque virum christiana respublica esset habitura . Et qui quam expectabit a me,duin disciplinam, educationemque illius edisseram quibusque artibus ad bene vivendum instrictus fuerit exponam Cum qui sui tam magnum experimentum praestiterit, ut in ipso juventutis aditu, in summa re
63쪽
rum licentia abstinentem se exhibuerit, non possit, quin & eruditus fuerit egregie , & educatus quam liberaliter . An Vero parum moderati esse hominis existimamus, in ipso aetatis flore, in summa licentia, in libera, ne quid majus dicam, Urbe his moribus corruptissimis, sexcentis undequaque ad dedecus, licem tiam , facinus invitantibus, non omneSadolescentiae cupiditates quasi carceribus emissas profundere , non.multis in rebus opibus contendere,instare auctoritate , premere gratia Z Scimus, patres, scimus, nec dum etiam praeteritarum
cladium memoria excidit, quantum sibi saepe soleant vendicare, quibus quodcumque libeat, licet. Non refricabo
Vulnera , quae jam cicatricem obduxerunt , ne ex laudatore accusator fiam . Vos si vestris tacitis animis praeterita recensere volueritis quantam modestiae
64쪽
leotius meritus sit facile judicabitis . Quod eni in factum, aut commissum, non dicam audacius , sed aliquanto liberius factum quaero Verbum ecquid unquam ex ore hujus excidit , unde quisquam posset offendi Z Cujus ille unquam vitam labefactavit λ cujus domum incurrit cujus famam evertit cui gravem, cui molestum, cui denique odiosum se praestitit Aegyptii,gens vetusta,& sacrorum rituum observantissima , quum quis apud eos mortem obierat; antequam sepulchro majorum inferre retur, sumptuose conditum cadaver, stato die juxta paludem, qua transmitti illud necessum erat, constituebant. Conveniebat omnis multitudo, sedebant xL. judices in hemicyclo : ibi praeco alta Voce
proclamabat, si quis esset qui defuncti
nomen deferre vellet, judices recepturos. Causa cognita, si malae actae vitae convincebatur , cadaver objicebatur in
65쪽
sepultum , qua ignominia nulla major apud illos fieri posse censebatur . Si vero aut nemo prodibat accusator , aut nihil se cadaver morari judices pronunciabant,certatim sese omnes in mortui laudes effundebant,suoque ritu honorificentissime tumulabant. Qui mos optimus,
si apud nos in usu esset, quis non intelli git quod de Galeotio judicium futurum esset Cum loquax & ingeniosa in primcipum contumelias Roma,omnibus punctis eum se absoluturam vel publico moerore testetur ξ Neque id quisquam aut tenue aut invalidum putet ; dissicile est hominem in summo culmine existentem multos non offendere , multorum inimicitias non incurrere, multa
odia non concitare : Quin si nulla alia causa sit, ipsa dignitas , ipse splendor, ipsa postremo fortuna invidiosum facit, re odii plenum. Quod recte sentiens Philippus Macedonum rex. Alexandro filio
66쪽
filio praecipere solebat, ut donec regnante alio liceret, gratificando, &. benigne compellando , amicos sibi compararet , fore ut simul atque ipsum summum culmen ascendisset , vix posset odio invidiaeque relistere : Nec immerito : Quis enim non intelligit, beneficia accipere , non tam gratum, acceptumque , etiam si sponte conferantur, solere esse, quam si rogata non dentur, ingratum, atque odiosum , idque usu accidere , ut nemini possis benefacere, quin plures ea de causa offendas Quapropter dicere solitum Simonidem poetam accepimus , quemadmodum omni alaudae apex in capite necessario inesset: sic omnem hominum naturam contentiones , invidiam , aemulationemque secum afferre oportere . Atque in Galeotti vita , patres, non modo contentionem ullam , non aemulationem ,
non invidiam, sed ne odium quidem
67쪽
aut dissensionem,uel minimam offensionem datur inspicere. Nihil in illo erat, quod non libenter agnosceres : mores modestissimi, summa fides, innocentia , pietas, amor in bonos, studium demerendi quamplurimos, meliores colere,inferiores exornare, aequales honorare, assicere. Omnes vero accedentes hilari fronte, gratoque animo excipere, secundis rebus non intumescere , flari narum accessione continuam laudem humanitatis non infringere . Accedebat magna illa quidem virtus. inguae continentia , neminem pati apud se sinistiis sermonibus carpi, neminem ipse reprehendere , nullius aures , Voluntatemque Violare , succensere perraro , irasci numquam . Quae quidem, patres, nisi exercitatione, studio, assiduoque labore
adhibito, servari non possunt. Nihilque est quod juvenem magis commendet quam linguae temperamentum. Atque E ideo
68쪽
idem Anacharsis apud Solonem invitatus cum obdormivisset, sinistram virilibus , dexteram ori applicuisse repertus est, ut ostenderet, nisiit in homine esse tam forti nexu coercendum , quam linguam . Et sane, ut recte est apud Plat nem , cum sermo res omnium levissima sit , poena tamen eum, dis, hominibus approbantibus gravissima consequitur. Age Vero quam procul ab omni ambitione, cupiditateque abfuisse existimamus, qui legationem cum haberet honorificentissimam, nec minus utilem , tam libens publica causa eam dimisit, quam quivis alius accepisset; Cumque neminem, ne avunculum quidem indulgentissimum quidquam rogaret , nihil tamen ipse rogatus negabat . Multos fide,opera,pecunia juvit, auxilio, gratia, dignitate,ope omnium rerum cuivis bono viro licebat uti. Nam quid ego liberalitatem , domesticumque splendorem
69쪽
commemorem Qui neque ita obscoerus est,ut testimonium,neque ita dubiu , ut laudationem desideret. Fora, templa, Viae, omnis Urbs, omnis populus, ipsi mediusfidius hi parietes,si rogitentur,nihil se per hosce multos annos largius,nihil liseratius, nihil munificentius vidisse
respondeant. Epulae, convivia, appar tus, munera, celebratio quotidiana, dignitas familiaris,studia clientum,ex Omni ordine multitudo, ipsa domus picta ,eXpolita, Ornata , quae ornatior fieri posse non putabatur , familia ampla , locuplex,nobilis,cumque omnia magna, sumptuosique essent,nihil tamen in omni domo ornatius,nihil cultius, nihil se vius ipse domino. Meministis, patres, illum sacris opexantem quanta gratia, quantQ decore , quanta majestate consisteret ; Scitotς nihil illum domi solitum,etiam curis solutum &liberum,& jocis,ludicrisque V
70쪽
cantem de eadem majestate remittere: Inerat enim illi heroica totius corporis pulchritudo, decora facies, multo si guine, muIto rubore suffusa, nullus horror in vultu, multum tamen severitatis, ut reverentiam potius, quam formidinem excitaret, parique libra gravitatem , comitatemque praeseserret. Sentio , patres, ac quorumdam videor tacitas cogitationes exaudire expectantium , ut cum ipsum tantopere laudem, rebus tandem aliquando ab illo gestis immorer; ex quibus tametsi multa juste , multa sortiter, multa prudenter facta in medium possem adducere,
illud tamen malo commemorare , Om
nibus in rebus qui laudantur, non quid quisque egerit, cogitarit, effecerit, sed quibus moribus, qua mente, quo animosuerit ponderandum : laude enim digna , multa ipsi etiam mali homines saepe faciunt: laudari autem omnino
