In investiganda monachatus origine quibus de causis ratio habenda sit Origenis

발행: 1885년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

saeculi cum asces ecclesiastica priorum saeculorum arctissime coniunctam fuisse negat, sed etiam genuinam et primitivam monachatus formam solam Vitam anachoreticam seu remiticam soli solitariam fuisse contendit ε), postea demum Basilio, aliis auctoribus vita communi Superatam et submotam. Neque verodosinitio illa sic intellecta rei congruere mihi videtur. Etenimascosis prius in ecclesia Xercitata in monasticam disciplinam, o rebus et nominibus, ita transiit, ut non modo, monachatus nomino iam invento, Seetae cum monachis miscerentur et voce, μονα ντων appellarentur, Sed etiam monachi interdum simplici , ascetarum ' Seu continentium , monasteri , ,ασκητ ρίων' nomine denotarentur β). Nec hoc negligendum est, quod monachi A notio antiquis temporibus non modo turbis saecularibus, sed etiam coniugio contraria, modo anachoreta Seu remitae, modo virginis notioni similis est β). ccsedit, quod monachi, quamquam Saepi SSime more anachoretarum in desertis ot vastis locis versati esse dicuntur, nihilominus et peregrinantes per terras cultas et habitantes in vicis et urbibus inveni0bantur i). Denique monachi notio, etiamsi in principio solos remitas amplexa est id, quod nonnullis de causis dubitari potest), ita erit definienda, ut posteriorum quoque temporum usu cognito omnium eorum ratio habeatur, qui umquam revera monachi vocati sunt. Itaque definitio a singartonio allata is, quae eingarten ipse postea Xposuit, aut impersecta aut nimis simplex et angusta fit, niSi semper ut ,renuntiandi , , RS CeseOS , ,mundi Otiones, ita ,monachi multa significare posse et quasi versicolores esse memoria teneas. 2. Secundum eingarten et ea, quae asces ecclesiasticae priori et monasticae disciplinae communia Sunt, et ea, quae prioribus saeculis in oculosia comparari possunt, continentiae Seu S es O vestigia minoris aestimat d). Sed, dummodo omnes vitae asceticae partes eccleSine primitivae castitas, Ontinentia, simplicitas, disciplina, eleemosyne, ieiunia, vigiliae, stationes, contemplatio, meditatio, ratio, nautia adhortatio, contemtio mundi colligantur nec mittantur virgines, Viduae. continentes, Vangelistae, magistri, poenitentes: ViX unum Is nachatus signum invenies, quod usiliae ad 4 luartum saeculum

12쪽

non sit praeparatum asces Christiana 3 . Nec affirmari potest studium asceticum tertio saeculo longo lateque diffusum non suisse. Immo, quanta fuerit laus et vis asceseos, Origenis vitas scriptis infra illustrare studebimus. Contraria autem, quae Weingarten protulit δ'), cum multis aliis rebus redarguuntur, tum idcirco certo argument esse nequeunt, quia omnia fereo scriptis apologeticis desumpta sunt. Res enim ipsae non tam apologeticis quam theticis scriptis, asceticis, homiliis, epistolis, commentariis, martyrologiis, alii certo cognoscuntur: quae omnia et floruisse et maXime laudatam et commendatam et aestimatam esse vitam asceticam demonstrant. Itaque et ascesis ecclesiastica et philosophia scholae Alexandrina ascetico studio favens non solum monachatui opponi i), sed etiam cum e comparari possunt. Erant quodammodo contraria monasticae disciplinae, neque Vero minus erant priores gradu atque

principia β).3. Tertium, qua ratione eingarten ad explicandas monachatus origines e fontibus alia receperit, alia reiecerit, non intelligo. Nam quo maiore arte atque diligentia magnam sontium copiam critice perscrutatus est, eximio acumine dubia

testimonia a certis secernens, eo minuS OSitiVR Orm comprobari p0test, qua ipse de originibus monachatus diiudicat. Etenim, quos ipse reiecit fontes, eosdem iterum asser aut, si non sontes ipsos, tamen imaginem e libris modo reiectis fictam. Reiicit enim priorum saeculorum testes, thenagoram, Tertullianum, Clementem Alexandrinum, Origenem, EuSebium δ); non agnoscit herapeutas, Hieracitas δε) libellum de singularitatoclericorum Cypriano ascriptum leviter tangit β); fictas osse vitas monachorum Pauli, Antonii, Hilarionis demonstrat δ' homiliis Aphraatis fido non habet y); Pinnetis epistolam ad rem pertinere negat β); apud Athanasium vi quicquam inveniri existimat δ' in dubium vocat historiam Arianorum '; Gregorius agiangenus incertus laudator, Basilius Magnus non tam testis, quam reformator ei videtur pristini monachatus i); Rufini historiam monachorum Palladii historiam Lausiacam in suspicionem adducit β). Quid do Sulpicio Suvero, Socrate 80Zomeno, heodoreto,

13쪽

igitur est certus testis, nullus de monachatus Originibus indubitatus liber. Quae monumenta esse volebant, aut subditicia aut dubia aut fabulae aut panegyrici sunt εδ). Verumenimvero eisdem fundamentis nisus quae ipse modo Solida et firma non esse demonstravit, imaginem primitivi monachatus invenit, reclusorum illorum imagini simillimam, ita, ut Origines monasticae vitae non Christianae ecclesiae ascesi, sed cultu ethnico Aegypti explicari possint ε). Quod mihi videtur rei conveniens non esse. Nescio, quo iure, qui vitas Pauli, Antonii, Hilarionis, historiam Lausiacam, alia multa in dubium vocaverit, tamen his ipsis sontibus monastici propositi Summam OgnOScere OS- sit β). 0que enim putidam illam ascesin et miracula incredibilia, quae Hieronymi vita Pauli, vita Antonii, historia Lausiaca, alii narrant, ea monachatus Signa et fastigia fuisse persuadere mihi possum, quae vetere monachi revera assequi studerent. Equidem ea non aliis de causis Xcogitata, non alio modo ficta, non maiore fide digna esse Xi Stim quam ea, tuae Weingarteri ipse negavit, miracula, mon Stra, numeros, fabulas

monachorum si). Istis igitur sontibus neque, qualis laurit

prima monachatus forma, neque anachoretas priore fuisse Oenobilis certo demonstrari potest. Neque omnino illis cum ullo fructu uti et sacta a fictis secernere poterimUS, priuSquam accurate et Omnia monachatus Vestigia Signastile, quae apud certiores scriptores exstant, et utique omnia asces eos instituta usque nil sextum saeculum collecta fuerint. Interim autum documenta dubia sunt, quibus res amplificari, non demonstrari

possunt. Nusquani enim fortasse tam necessarium est, ut a re ipsa opiniones de ea latae, nec minus ea, quae Sunt, ab eiS, quae exoptantur aut iudicantur, distinguamus luam tunt, tu uni de originibus 1ODRChatu agere Otiamur.

4. Quartum eingarten postquam quaeStionem Osuit, utrum primordia monachatus in occlesia Christiana ipsa inveniri possent an ali loco luaerenda Ssent ty) ad ethnicos mores, imprimis ad institutum reclusorum, in cultu Serapidis

in Aegypto per multa Saeculi consorVnt uni, monastica Vitae

originos ovocavit d) Sed de luaestione illi idcirco cautissimo

14쪽

agendum est, quia ipsa ecclesia iam tertio vel quarto saeculo non pura utiliae integra erat, sed ethnicorum hilosophia, iure, disciplina, cultu, arto varium in modum imbuta. Quod quamquam e ingurten Xponit '), tumen origines monastica vitae nequaquam ecclesiae tribuit, Sed reclusis Serapidis Ne quo

enim procreatum ab ecclesia esse monachatum, Sed extrinsecus receptum et transformatum, postea reformatum et in ecclesiasticum corpus insitum praecipue Basilii Magni opera statuit '). Sed, etsi concedimus studia suetica in ecclesia dilatata, in

Aegypto cum vetere reclusorum disciplina coniuncta esse ita, ut per paucos anno monasticae vitae forma Vitam reclusorum imitaretur, tamen cognita Xterna et O abolita forma res ipsa nondum satis Xplicita est. Praeterea autem inter reclusorum more et Omnium monachorum disciplinam multa intersunt, qua iam Keim, Hase, Lucius, eingarteni respondentes, senumeraverunt i). Quibus hoc unum addo, reclusorum instituto per saecula eandem immotam formam fuisse, ita ut minima parte mutata reclusorum institutum iam non esse videretur: c0ntra monachatum semper multis formis Sum variisque mutationibus semper per Saecula propagatum esse. Neque tale

institutum, nisi studium asceseos iam diu et multis locis in c-closia floruisset, subito invenisset, a quibus reciperetur et reformaretur. Denique illa monastica disciplina, quam Basilius instituit, vi quicquam habuit, quod iam Saeculo tertio in ecclesia partum aut praeparatum non esset. Itaque, Si omnino reclusi ad praeparandam anachoretarum disciplinam quicquam contulerint, Origines et causae monachatus non tam in ullo Othnico cultu, quam in ecclesia eiusque Scesi videntur quaerendae esse η). Quae quum ita Sint transeamus ad alterum quaeStionem, quomodo res gerenda sit. Methodus autem, qua in investigandis monachatus Originibus utendum erit, et o rei ipsius et fontium natura pendet. Itaque de monachatus se de fontium natura condicionibusque bruviter dicendum est. Monachatus non est simple res et, quae Semper eadem

manserit, sed ita difficilis, saepe Variata, multipleX, ampla, ut varia varii modis coniungere potuerit. Descriptio igitur m0-

15쪽

iaachatus et monachorum haud alitor a militia et militum doscriptio - facile aut, si definite circumscripta orit, nimis angusta vel arbitraria, aut, si rerum varietatis et commutationis rationem habuerit, indefinita vel parum certa videbitur. Sed voritas definitionis brevitati ut simplicitati praeserenda ost. Itaque rei naturam describere quam brevem formulam propo

M0nastica igitur vita non subit persecta et expedita emersit, sed multis rebus et longo tempori Spati varie praeparata est. Nomen igitur monachi seu monachatus ubi et quando et apud quem primum inveniatur, fortasse statui potest. Rei ipsius origines, quia paulatim et clam multis causis Xortae sunt, Semper quodammodo occultae manebunt. Nam ut apud pagano similia et cultu et philosophia Xorta sunt, ita in ecclesia Christiana, priusquam monachatus florere coepit, multa antecesserunt δ), quibus neglectis ita monaStica nec recte in- tolligi neque aestimari potest. Quare et res et nomina Sce- suos et disciplinae ecclesiasticae paulatim in monasticam vitam transire iam supra diximus fi). Deinde monachatus, quia non solum doctrina, sed etiam vita et populari usu recipiebatur et propagabatur, multiplicibus formis, variis nominibus utebatur, imprimis illis saeculis, quibus

ecclesia nondum certae regulae favebat nec unum monachorum genus ceteris anteponebat. Nominantur igitur monachi, ἀσκL Tas, ἀνοχ 0ρ L. Tas, φιλοσο φοι, continentes, devoti, religiosi, persecti, renuntiantes, therapeutae, φιλοθεοι hesychastae, κοί- sit τοι βοσκροι, GyrOVagi, Sarabattae, cellulant, insulani, synoditae, coenobitae , - nonnae, moniales, monachae, Virgines sanctae ecclesiasticae Virgines, devotae, religiosae, Sanctimoniales commemorantur monasteria, cellillae, civi Pat . a iecit, coenobia tuguria, οικίσκοι, τροντισΓ Pta, Gκ τί Pta, CaSne. Speluncae, σπήλαια, Xenodochia, tabernaCuhi ie ita noni in amator aut ni in Ore discrimine secernuntur, ita inmeii, ut Oniniae idem motuichatui serviant β). Cui nominu ui diversitati ut 0Xtornae Ormae, disciplinae, lintriae, vivendi rationis, propositi Vario in respondebat, ita etiam causae, livibus perni ti singuli monasticani vitani eligerent, hirtina et diversae orant. am

16쪽

ot ecclesia et philosophia et oipublica seu Inniidi status novum vitae modum adiuvabant β). Etenim si ecclesiam respicimus, quum magi magisque et veteris testamenti autoritatem, Dormam, Summam niserre atque sequi et evangelium novam legem ducere coepisset, noVi testamenti littora, aut levitur aut minus recte intellucta et imperite adhibita, monasticae vitae genus postulare aut commendare videbatur vetus tostamentum exempla typOS, Vaticinia, Xhortationes adiungobat. Quod exemplis totius Sacrae scripturaeo facilius confirmari sit illustrari poterat, quia non modo notione seκωstoir , , σαρκος aliae ab imperitis tunc saepe non recto intelligebantur, sed etiam in cultu, Xeg0Si doctrina methodus allegorica florebat. Itaque omnes, qui persectionem eVangelieam assequi, a peccatis liberari, vitatis mundi ille obris Sanctam vitam agere, deum vere cognoscere, spiritualibus donis eXornari volebant, monachatus proposito facile capi poterant, praesertim quum ipsa ecclesia nimis in mundo versari et mundo immunda facta esse videretur. Neque Vor totam ipsam eccle- Siam propterea falsam aut corruptam esse putabant. Sed quum necessaria Xistimaretur quaedam ecclesiae cum republica et mundo coniunctio, duplici Christianae vitae via statuta simpliciores ecclesiasticis officiis concedebant, sibi ipsi perfectiorem disciplinam eligebant β). Alii igitur, qui summum pietatis

evangelica fastigium et vitae aeternae mercedem petebant, consilia evangelica sequi permoti sunt, postquam et vocatio civilis minoris quam munus spirituale aestimari et clerici magis magisque a rebus et curis Saecularibus absolvi coeperunt '). Alii, rei familiari renuntiantes vel in perpetua paupertate degentes poenitentiam Xercebant, vitia praeterita deplorabant, peccatorum remisSionem quaerebant. Hi mundum improbum sollicitationesque timebant et fugiebant, se ipsos abnegabant, carnem et concupiscentiam cruciabant. Illi aut pristina morum foveritate aut vitae apostolica simplicitate, concordia, claritate permoti, disciplina durae se communi vitae se dabant, ut meditarentur in verbo Dei diu ac nocte. Multis miracula edere, cum daemonibus pugnare, daemones Xpellere egregium videbatur munus cui ieiuniis et orationibus perpetuis icis.

17쪽

perium Romanum evangelii doctrina superatum est et ecclesiasticum docendi praedicandique munus ubique sere ad presbyteros transiit, evangelistis, qui prioribus saeculis relictis Omnibus mundi rebus peregrinantes et de evungelio viventes domini consilio Matth. 19, 21 responderant, iam pia non erat '). Ita cclesiam, quum iam deesse Viderentur, qui paupertute voluntaria, renuntiatione oboedientia ad orbum debita persectionem illam evangelicam ante oculo ponerent, monachi novo persectionis ordine donaverunt. Accedit, quod etiam

philos0phorum rationes illis temporibus, omnes sere dualismo

cuidam subiectae, perpetuo Otio, θεωρέα, παθεία, BOSi,

mystica contemplatione homines a Vitae miseria et mortis sorte et mundi fragilitat ac vanitate liberari et persectionis libertatisque cacumen consequi posse docebant βλ). Nec minus rerum civilium et publicarum status monachatui favebat. Multi

enim erant, qui magistratuum onera, munera SumptuOSR, Vectigalia, labores, iniquitates, curaS, enuriam, perSecutiones, Seditiones, bella, inimicitias, alia fugiebant, quibus omnibus relictis gloriam sanctitatis et certum victum facile adipiscebantur βη). Insuper nobiles homines, qui propter pietatem Seu in remedium animae totam rem familiarem abiecerant fideles, qui propter controversia ecclesiasticas patria expulsi erant, facillime monasticam vitam eligere quam cum pauperibus et aniculis communi arca ecclesiastica ali malebant. Denique plurimi

mundum senescere, interitum Omnium prope deSSe persuasum

habubant. Quae argumenta augeri posse non ignoro δ). Sed haec hactenus Satis enim elucet rem, quae tot variis causis Xorta sit, variis formis uti, diversos fructus ferre, cum multiplicibus rebus coniungi, alii serVire, alias superare, mutabilem deniqueo lactis ut formis et propositis varie aestimari posse ε). Quodsi revera monachatus crevit, mutatus, promotus, Variatus est, per patium non Oham temporum, sed etiam locorum longe diffusus etiam propter pro vindiarum, nationum, regionunt, adversariorum, defensorum, Occasionum diversitaten iam quarto

saeculo multiplicos induit formas ββ).

18쪽

Quibus de causis quum rei ipsius amplitudo et varietas in perscrutanda monachatus historia diligentissimam curam postulet, fontium natura quaestioni summam difficultatem Drarri molestissim furendum est. Scripta enim, quae de Originibus et primitiva historia monachatus agunt, Omnia fere compluribus demum annis, postquam vita monastica initium cepit, consecta sunt. Deinde ea, quibus accurate et sine ira et

Studi res narrantur, pauca et rara et angusta sunt. Vix enim Unum, certum atque OpiOSum monachatus prioris monumentum traditum est, sed tantum nonnulla fidorum scriptorum observationes orto incidentes, pauca imperatorum edicta, nonnulli conciliorum canones, nonnullae epistola investigantibus nobis firmo fundamento osse possunt. Ei autem libri, qui largam et copiosam materiam Osserunt, omnes fere, sicut ein-garto ostendit, dubii et incerti sunt β). Praeterea, quae referuntur, Vario modo intor se disserunt. Nam cum et nomina atque notione suos fines, suam historiam habent et causae aliis locis et temporibus alia sunt gravitat et natura tum oriens et occidens, nobiles et vulgus, partes ecclesiaSticae, sactiones philosophicae, singuli homines de vita monastica varie iudicare poterant. Quin etiam idem scriptor tale studium altero libro laudibus Grru, altor pa0n dissimulare poterat Τ). Quibus rebus fit, ut d notione et imagine et Origine rerum monasticarum quaestio difficillima sit. Si vero post nonnullos

annos de prioribus monachis non certa ulla argumenta, Sed fabula sola et ros ficta traditae sunt, monachatum non tam remunm forma, i, propagatione novum atque inauditum fuisseverisimile est. Insuper, dummodo rem recte descripSerimus, ut sempora primitivi monachatus incerta et auctores Vitae monasticae minoris momenti sunt. Nam studio ascetico, iam dudum praeparato et paulatim prolato nihil nisi novas div0rsas forma externas dabant, quod aut longo aut brevi temporis spatio fieri poterat. Denique si monachum non nisi anachore- tam dixeris, non primus, sed is eremit monachatu auetor appellari potest, qui primus multos imitatores invenerit. Itaque ut alio modo rigines et causae monachntu perquirantur, i, natura propositi monastici et fontium natura

19쪽

postulatur Necessaria autem methodus agendi nobis videtur

l. Primum, ut colligantur omnes loci scriptorum certorum iude ab anno 300 usque ad annum 500, praecipue, qui sorte incidentes de rebus monasticis aut sacta aut iudicia asserunt. Quibus addenda sunt decreta conciliorum et edicta imperatorum, quae de monachis agunt. Praeterea, quid idem scriptores de ascetica disciplina praeter monachatum, de virginibus, viduiS, continentibus tu habeant, conquirendum est. Tali modo

instructi etiam do illis fontibus, qui aut in dubium vocati aut subditicii aut ficti sunt, fortasse iudicare poterimus ita, ut

certa, verisimilia, incerta, falsa distingui possint. 2. oinde, ut certis illis fontibus notae Seu Signa monachatus cognoscantur. In qua re neque ullum proprium Signum Suo loco praetermittendum est neque descripti monachatus tam arcto definienda, ut varietati et amplitudini rei non respondeat. Nec omittenda sunt specialia monachatus attributa se epitheta ornantia. Equidem autem ut monachatum circumscribi posse hoc sero modo est ,contempto mundo uni

Deo servire t paupertate , 2 castitate 3 contemplatione,4 anachorusi, b exercitiis asceticis 6 vita communi. Quae signa tamen ante regulam Benedicti neque omnia ubique vita

monastica coniunguntur ne lue singula ubique absolute perficiuntur, Sed diversa ratione, qua coniuncta et perfecta Sunt, singula monachorum genera designant, Simul autem cum pristinis ecclesiasticae asceseos modis en Vario modo ne gradu connectunt β). Addendum autem est, monachatum tum demum eXOrtum SSe, OStquam generatim iam inter perfectos et simplices, inter consilia evangelica et praecepta, inter duplicem vita Christianae rationem distinctum et quaedam ecclesiae

cum mundo coniuncti necessaria esse Xistimata est β').3. Tum, ut colligantur ex omnibus riorum Saeculorum

certis sontibus omnia similia, acta, Studia, proposita, instituta, iudicia, observatis tamen et auctorum indole et sontium genere

natura lue q).4 Deinceps comparatis eis, inui apud scriptores priorum saeculorum inveniuntur, cum eis, tuae apud posteriore collecta

20쪽

Suiit, et Origines et causae et imago monachatus melius sorte et certius cognoscentur. De duabus autem rebus, ut quaestio solvatur, inquirendum est: a habeatne monachatus ullum signum seu elementum, quod antea in ecclesia aut non adfuerit quodammodo aut non sit eXcogitatum, XSpectatum, Optatum Θb qualia post propagatam monasticam vitam propriae eccle- SiaSticae Sceseos Signa, proposita, instituta fuerint 3 Ita demum, utrum Origines monachatus intra ecclesiam Christianam an extra ecclesiam quaerendae sint, diiudicari poterit. Sed opus est quam accuratissima et integerrima colligendi, Xplorandi, comparandi, iudicandi ratione. Methodus igitur historica et propter monachatus ipsius naturam et propter Ontium statum postulat, ut omnia asceseos elementa, quae inveniuntur apud scriptores ecclesiae antiquae, colligantur, inquirantur, cum monachorum moribus et institutis comparentur. Quodsi Origenis vita praeclara, scripta multa et ingeniosa studia profunda et propria, vi et auctoritas maXimae fuerunt, certo in investigandis monachatus originibus ratio eius habenda est.

Transeamus ad alteram propositi nostri partem, qua Origenem prae ceteri omnibus tantam quaestioni nostrae materiam praebere demonstrabimus, ut se neglecto monachatus Origines et causae vix recte cognosci aut aestimari possint. Ea igitur, quae iam edepenning, eim i), Harnach 73 brevi iudicaverunt, uberius illustrare conabimur, quaecumque in vita et scriptis Origenis monachatum praeparare videntur, quam accuratissime componentes. Neque vero hoc loco de theologiae et philosophiae Origonis natura longe disputabimus, quum ea, quae saepe iam de philosophorum illius aetatis rationibus et formis vel de theologia Alexandrina generatim dicta sunt, repetenda essent. Sed his rebus positis . singula, quae ad rem Videntur pertinere, quam plurima asseremus, ut, quanti ponderis sit in cognoscendis monachatus causis Origenis vita et theologia,

SEARCH

MENU NAVIGATION