II Pars Antiquitatum romanorum seu topographia Romanae vrbis ...

발행: 1597년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 로마

161쪽

C A P. CXLIX.

De Agricultura.

I figuram hanc rite rectoq; consideremus, neutiquam prorsus aliud innuere videbitur, quam quod a praestanti aliquo viro, CuiuS nomen ignorare me taedet, quod & hic apposui scscmus, sequenti interpretatione os cndisse videmus, & licet pluribus locis in urbe huiusce simulacri videantur fragmenta, nempet vimina affixum muris aedium S. Marci sub turri in ipse platea, alterum pene integru in aedibus Caesianis prope, a caii iani; tertium vero perfectius aliis unde hqc sumpta sarit,ex aedibus xt ipse interpres ait) quondam Octaviani geni, prope Thoatrum Pompei integrum adhuc cernitur, cuius tenor talis esst,ut sequitur. Hac vetusta marmorea tabula, quae Romae in aedibus Octaviani Zeno prope Theatrum Pom pch,&Campum Florae exsi at,ubi satrium dicitur, hisce signis ornata, vetereS rerum naturalium periti, optimi Agricolae munus significare vo

luerunt. NM CH CA FD B

Qui ast iduo labore die noctuque tribus Solis, quatuor Lunae stationibus, Sona-

turali utriusque sideris cursu obseruatis, fortitudine, prouidentia, fide, S dili-L N Tgentia terram fatigando, rem agrariam tractat: dc proinde earum frugum, quae xv R Slucis Sc tenebrarum tempore creantur,oriuntur,excolunturi uberrimum pr uentum fert.

Declaratio jecifica omnium imaginum in hac T

A. Sol oriens. B. Rerum natura solis comes.C. Tria solis tempora Oriens, Meridies, OccidenS. D. Luna occidenS. E. Rerum natura velox Lunae sideri praecipiti comes: ideo alata. F. Quatuor Luna tempora, no Ua, semiplena, plena, iteru semiplena. G. Dies facem extollenS.

H. Nox facem deiiciens. I. Coruus,qui diligentiam significat. Κ. Terrae laborator optimus de diligens agricola.L. Bos siue taurus, qui terra designat. M. Gladius tauro infixus,qui laborem ostendit. N. Sanguas qui terrae fructus demonstrat.

O. Canis quo amor Ac fides. P. Serpens quo prouidentia. Leo quo robur vel fortitudo signi

ficatur.

R. Cancer qui creationem. S. Scorpio,qui generationem. T. Spicae,quae terrae fructus designant. V. Arbor nocturnacu Scorpione, quae

generationem.

X. Arbor diurna cum bovis capite laborem significant.

Hactenus designis quibus totius Agricultur scopus

designatur. C A P.

162쪽

Obeliscus Sancta encaria e caloris in

B E LIS Cus qui aetate nostra hoc anno M. D. LXXXVII erectus est a Sixto V. Pont. Max. ante basilicam S. Mariq Maioris in Exquillis,diu iacuit ante fores ecclesiae Sancti Rochi; unus enim est e duobus qui erecti erant in Mausoleo Augusti prope eandem ecclesiam, multasq; erat fractus in parteS; cui superimpositum est sacrosanctae Crucis signum, una cum stigmatibus, seu insigni is ipsius Pontificis, tribuS nempet montibus de stella; ac e conspectu viae Felicis ab ipso summo Pontifice apertae dc stratae cernitur: cuique quaterna latera talibus sunt ad memoriam, S perpetuum monumentum inscriptionibus obsignata, videlicet. In eo latere qui Orientem seu Ecclesiam ipsam spectat,sic habet.

CHRISTUS PER INVICTAM C RVC E M POPVLO PACEM PRAEBEAT QvI AUGUSTI PACE IN PRAESEPE NASCI VOLVIT. In eo vero, qui Meridiem Carina versus. SI XTVS v. PONT. MAX. OBELISCVM AE GYPTO ADVECTUM A vetus ToIN E I v S M A v SOLEO D I CATUM EVERSUM DEINDE AC IN P Lu R E sCONFRACTUM PARTES IN VIA AD SANCTUM ROC HvM IACENTEM IN PRISTINAM FACIEM RESTITVTV M SALUTIFERAE CRUCI FELICIVS HIC ERIGI IUSSIT AN. M. D. LXXXVII. P O N T. III.

In latere occidentis viam Felicem versus, haec leguntur.

CHRISTvM DOMINUM QVE M AUGUSTUS DE VIRGINE NASCITVRVMvIVENS ADORAVIT SE DE I NC E P S DOMINUM DICI VETUIT AD ORO.

Ea vero quae Septentrionalem plagam, ac aggerem Tarquinii, re Suburbanum ingens ipsius stimini Pontificis spectant,liam sunt,in personam ipsius obelisci.

CHRISTI DEI IN AETERNVM v I VENTIS CUNABULA LAETISSIME COLOMORT v I SEPvLCRO AVGUSTI TRISTIS SERVIEBAM.

C A P. CLI. Statua Herculis mea.

NFANTis Herculis serpentis occidentis duo quam mira S antiqua simulacra Romae visuntur, alterum seneum, altCrum ir in m Iit in olim Reuerendisse. Antonis Fusconis N ur-

marmoreum,illud olim Reuerendisse. Antonis Fusco nis Nursini Episcopi Aquinatis,ut ferunt; hoc vere quoiad. Reuerendisse D Hieronymi Garimberti Parmensis Episcopi Gallesa ni, omnigenae dum viveret selechq antiqui ratis exculcori S: quq ambo inter se operis excellentia aeque certare videntur. Sedaid haec simulacra velint, a udeamus de histe enim auctorem non habeolem curauit Herculem vocando Victorem.

Iliades it Varro rum humanarum lib. .victorem Herculem putat di-

ut quod omne animalium genus vicerir,& iriter . Romae autem Victoris Hermies duae sunt,una ad portam Trigeminam, altera m foro Boario,&c Haec lacrobius. Sed cum de statua hac aenea HerculiS,mini uaria constituti nostrum

163쪽

sit institutum edisserere,& quid sibi velit labor ille in ea aetate cum serpentibus

dimicare,ac eius historia, cam rem totam ordine pendamus. Nam ut praetcreamus id quod M. Varronem scripsisse constat, nempe s. quoSipse nominauit, Hercules fuisset,ac quod idem Macrobius, omnes quotquot robore praestiterunt Hercules fuisse vocatos, & quod Cic.libd. de Nat. Deor. sex hoc nomine appellatos fuisto com mcm Orauerit: unum tantum nobis Herculem Thebanum , Iouis nempe & Alcmenae filium, qui ob fortitudinem & gloriam creditus fuit inter deos cilc rotatu S, ac duo dccim eius praecipuos labores quos viriliter sustinuit ad praesens enitendam. Primo itaque cum adhuc in cunabulis infanS iaceret, geminos angues (vt in hoc simulacro cernitur) a Iunone immissos,ut eum occiderent, elisit. Sed ut paulo altius id tractemus, sic se res habet. Cum Iuno resciuisset Alcmenam Electrionis filiam Amphitrionisq; Thebanorum regi S uxorcm, a

Ioue cognitam, atque ex Co HVrculem infantem Este prognatum, odio accensa, mi sit duos angues, ut puerulum statim deuorarenti, quos Hercules in cunabulis ad Euc vagiens utraque manu comprehensos occidit: ut in hoc simulacro ostenditur,& sic primas a Iunone sibi paratas insidias euasit: Secundo vero iam adultus Hydram colubris & capitibus pullulantem, face dc ferro in terna palude omprestit. Tertio Certiam aeripe lcm, aureaq; habentem cornua in Menalo monte

cursu comprehendit, atque inter cit. Quarto in Nemea silua,iuxta Cleonas inusitatq magnitudinis iconem iugulauit, A detractam pellem pro insigna gestavit. Quinto Diomedem Thraciae regem, qui equos suos hospitum carnibus &ianguine pascebat, leuicit,victumq; ipsius equis in pabulu dedit. Sexto in Erimatho Arcadiae monte terribilem aprum,& omnia circa illum locum de uastantem,cepit,eumq; vitium ad Eurystheum Stheneli Mycenarum regis filium attulit. Septimo Stymphalides aues, sagittis, ut quidam volunt, interfecit, ut ald sonitu alienei crepitaculi,usq; ad insulam Aretiada fugauit. Octauod aurum cui Neptunus furorem immiserat,eo quod Minos Neptuno sacrificaturus, optast et victimam maiestati illius dignam, cui cum Pulcherrimus taurus ab eodem deo fuisset oblatus, ipsum Minos seruare volui siet insulam Cretam fere tota de uastantem, domuit cumi vinctum ad Eurystheum attulit,qui postea eum Atticae regione immisit, cui plurimum damni intulit, sed a Theseo interfectus fuit apud Marath nem, ut canit Ouid. lib. I. Metam. Nono Busiridem Agupti regem hospites suos mactantem occidit. Decimo Antaeum gigantem in Lybia,luctu rictum sus cauit. Undecimo Calpen & Abilan montes antea coniunctos diuisit. Duodecimo Aurea mala in Hesperidum hortis, interempto prius dracone peruigili, qui ea custodiebat, sustulit,& tandem ut Decimum tertium addamus, Coelum iam fesso succubente ponderi Atlante, humeris tulit. Multos aliosq; tulit Her cules labores, ob quos Alcides est appellatus, hoc est viribus, robore fortitudine praestans: nam& Geryonem Hispaniae regem tricorporem, bello superauit, ciusq; armenta abduxit. Cacum latronem Vulcani filium semihominem deflammiuorum oppressit. Centauros domuit, Hesionem Laomedontis filiam monstro marino exposita liberauit, occiso prius Ceto: Amagonas debellauit, earumque reginam Hippolyten cepit, cui baltheum abstulit, Eurystheogregi tradidit: captam vero AmaZoncm Thesco bellorum secto dedit. λd interos descendit,A: Cerberum iter prohibentem triplici catena vinctum ad superos traxit. Tandem Eurytum Oechaliae regem occidit, ipsamq; Oechaliam I rbem deleuit ac Iolem Euryti filiam sibi in uxorem denegatam (quam tamen parens antea ei desponderat) vi obtinuit eamq; secum in Euboiam adduxit. Quod cum Deianira colux resciuisset, maritum suum Ioles amore detineri, per Lycham seruum vestem illi misit,Nessi Centauri sanguine infectam, futurum rata, ut ea ratione languentem viri amorem excitaret, eum s ab aliis auullum ad se unam reuoc

164쪽

rei, quemadmodum Centaurus ipsi persuaserat. Cum itaque Hercules vestem sacrificaturus induisset, in tantam rabiem versus est, ut constructa pyra seipsum Combusserit. Post mortem vero in deorum numerum relatus est. Habentur Scesiae res ab eo gestae apud Diodorum Siculum, quas inde cupidus lector haurire poterit.

C A P. CLII.

Pinea mea qua in atrio principis Apocto run

cernitur.

YRRHvs Ligorius, qui nostra tempestate floruit, quis dura viveret pictor egregius,necnon Architectonicae artis & antiquarius pro stantissimus fuit, in sua quam protulit antiquae urbis chorographia,in Hadrianicae molis summitate pineam aeneam miro artificio fabrefactam locauid, quam ad praesens, ac diu ab hinc in medio atrio principis Apostolorum in Vati cano videmus, altitudinis pedum duodecim, latitudinis sex. Et licet alias vulgo praedicetur,haec tamen coniectura verisimilis fit, cu hactenus auctorum neminem reperimus, qui de huiusmodi singulatim ad ungue perscripserit: & si de mole Hadriani multi sunt qui tractent, inter quos Martian. adeundus, qui lib. s. cap. 12. loquens de aqua Sabatina,seu Sabbatia, ac de sepulcro Scipionis & Hadriani, sic prosequitur : Inter hunc fontem & Hadriani sepulacrum fuit ingens meta, cuius fundamenta nonnullis ab hinc annis estodi vidi mus. Sunt qui velint septem Epulonum fuisse sepulcrum, vel Scipionis de quo Acron sic inquit: deuicta Carthagine virtute Scipionis Africanii, cum Afri ad uersus Romanos denuo rebellarent, consulto oraculo responsum est, ut sepulcruScipionis fieret,quod Carthaginem respiceret: tunc leuati cineres sunt de pyra mide in Vaticano,& humati in sepulcro eius in portu, ut Carthaginem respiceret. Gentile tamen Scipionum sepulcrum in via Appia fuisse ostendemus. Huius autem pyramidis &molis Hadriani forma, siue simulacrum visitur in porta aenea aedis S . Petri Sepulcrum Hadriani iuxta sui nominis pontem positum esse adhuc videtur,licet suis ornamentis expoliatum, in quo legitur titulus,qui sequitur.

L. HAELIO CAE S. DIVI HADRIANI AUG. F. COS. II. F.

S arti anus: Fecit,inquit,& sui nominis sepulcrum iuxta Tyberim.In hoc autem ipse primus omnium sepultus dicitur. Et deinde omnium Antoninorum cineres conditos esse ostendunt epitaphia quaedam in ipso sepulcro incisa, quae hic apponere superfluum esse putauimus. Lampridius etiam refert Commodum iussu Pertinacis in monumentum Hadriani transsatum. Iulius vero Capitolinus Seueri cadauer illatum in Hadriani sepulcrum in quo &Caesar pater eius natura iis fuerat sepultus Idem ait, Antoninum Pium Hadriani patris sepulcrum initaurauisse, ei a templum dedicasse. Hanc autem mole describit Procopuis his vera his: Hadriani quondam Imperatoris sepulcrum extra portam Aureliam iactu la-oidis impositum: primus eius ambitus quadrati figuram habet. Constat enim totarus ex marmore pario, summa artificum diligentia aedificatus. In medio hiatu Quadrati rotunda moles assurgie excelsia aletrudicte, & ranta, ut m suprema erus' diameter vix iactu lapidis transigitur. Haec moles in arciS ror-- is laevi ta sinam redacta est, castetitamq; Sancti Angeli vocitant, &c. Hactenus Martianus de Hadriani mole. Sed no ab re apposuimus de Scipionis sepulcro mentionem: circum enim pineam,de qua loquimur, superimposita sunt stimulacra aliquot ae nea pauonum,ac delphinorum, quat inaurata olim fuisse videntur: qua, ad orianatum huiusinodi sepulcri Scipionis fuisse inser auriquaru rerum existimatores

165쪽

isc TOPO GRAPHI A ROM AE,

creduntur. Caeterum de pinea aenea satis sit dictum, quam, ut superius demonis strauimus,in ipsa summitate Molis Hadriani ad pulcli ritudinem & ornatum extitiste traditur.

C A P. CLIII.

Forma molis eu ligraea machinae, quod castellum vocitatum ei I, quo subductus est Obeliscus Vaticanus, actum Idem, es

Circenses, es qui in Mais oleo Augusti fuerat,sublati simi,.

VM Sixtus V. Pont. Max. in ipsis initiis sui pontificatus anno nempe M. D. LXXX v. de transferendo obelisco Vaticano a sua priori sede( abditus enim quodammodo erat, ac semis epultus in latenti, Ar angustiori loco in forum principis Apostolorum, ubi ad praesens cernitur, ageret: multi CX praecipuis architectonic disciplinae artificibus, nedum Vrbis verum etiam variis ex Italiae locis (fama audata) conuenere; spectaculum enim ingens, & nouum mirandumq; in urbe parabatur, qui singula singuli,&plasticen, d modulum (ut aiunt certatim producenteS, vario S pro suo quisque ingenio & viribus ostendere modos, & s ructitras obeliscum huius modi amouendi, atque euehendi. Verum tandem iussu Pontificis negocium, tatota rei summa Dominico Fontanio ex pago Mili agri Novocomensis demandata est utpote qui illius aedificiis longe ante quam ad Pontificatum eveheretur praefuissct: atque ita ut in imagine cernitur erecta est machina ad tollendam,curuandam,erigendamq; molem maximam, Vaticani nempe obelisci. Primum enim quaternae utrinque maximaeq; antennae sub liccsve erectae sunt, ab uno scilicet &altero obelisci laterc; dein totidem singulae sustultae sunt trabibus a summo ad imum, ne huc illuc cederent,aut quaterentur: cae vero quatuor quae inaneulis extitere, duplicatis fulturis pro nisa duobus nempe lateribus sunt innixae. Tum variae dispositae sunt hinc inde ligneae colligationes, transuersis undiq; intrinsecus & extrinsecus ligaminibus ex arte,& ingenio architectonicor, rudentibusq; demum in summitatibus antennar una alligatis, easq; contra fulcimenta trahentibus. Superius vero ad totius molis attollendae sustentationem compositae sunt trabes arculeatae quatuor, antennis superimpositae, laquearium seu tignorum Instar, quos equos ligneos artifices vocitant: ac multa alia instrumenta dc machine. quod non facile in hac plastice delineare omnia fuit Atque ita primum amoueri Vaticanum Obeliscum vidimus pridie Cal. Mah, Anno Is 8 6. tum itidem non diu post,eodem nempe anno,ac die quarto Iduum Septembris, eodemquearinamento, seu castello eundem allurgere: quod quidem maius constructum cst in erectione, quam in declinatione. Nam prius, quam e sua sede amoueretur, bases ambae, seu columina ex eodem mei lapide, quae eundem susti nent, sepultae erant, adeo quod unusquisque hominum manibus fere antiquam inscriptaonem

illius Obelisci attingebat, quae talis est:

DIVO CAES ARI DIVI IvLII F. Avetvs TO TI. CAESARI DI v I AVGVSTI F. AUGUSTO SACRUM.

qua ostenditur, cui primum dicatus fuerit, a C Caesare,ut creditur, qui Caligulaci appellatus. Sed ut nonnihil etiam de ipso amotionis actu eiusdem obelisci

pro Viribus, ingenio edisseramus, unum erit nobis agendum, ut de quantit te rotarum Cquorumque, quibus motus illius molis est actus breui tangamus,

166쪽

ut posteri (s; tamen tenuia scripta haec tamdiu vivent,ut ad manus eorum perue- .niant)qui huiusce rei spectaculo non interfuerunt,hisee saltem aliquatenus scri-Ptum inueniant, aut secum perpendant, quonam hoc fieri pacto potuerit. M

ne namque summo,suit autem hoc nonis Mah eiusdem anni, cum parata essent Omnia,quae ad amotionem tanti saxi opportuna erant, circumquaq; Obeliscum pro loci & situs opportunitate quadraginta machinarti volubilium instrumenta, seu rotae,ut Ammia. Marcell. vocitat (argana nostrates appellant) sunt disposita, singula singulos triplicatos habentia rudentes, quaternosi equos ValidOS, qui ea in gyrum agerent, vicinosq;viros in singulis itidem,qui & auxilium diueristiculis,& ubi esset opus ferrent,ac ad alia suppeditandum extra adminicula pratasto essent,nam &ipsis machinis, centum &sexaginta equi, quatuor nempe in singula, ac octingeti homines diuerticulis ipsis astitere. Sed ut ordine quodam praeuio ad hanc rem procederetur, ac uno eodemq; tempore tum simul verterent, tum etiam ubi esset opus sisterent, adhibitus est tibicen ex cohorte equitum te uis armaturae,a custodia summi Pontificis,ut omnes simul dato signo ad tubae Q. nil um equos incesserent: tum interim, si quid non aequi processisset, ipse operis auctor & caput, pulsata campana, quae ad hoc in summitate molis locata erat, o-1 es simul consistebant. Inter vertendum vero adeo ingens trochlearum, ac poliarum strepitus, stridori rudentum & rotarum erat, ut terraemotui aut tonitrui simile quidpiam esse videretur, & vix humanae voces exaudirentur : sed &Campana, & manibus,& pileis ad consistendum annuerent. Deinde cum exactium esset, quod resarciendum& colligendum erat,tum denuo signo dato ab ipso architecto, ad tubae sonitum opus instaurabatur, atque adeo vicissim pluries, Drout opus erat, tum ad motum, tum etiam ad consistentiam est processum, donec primo die ternos circiter pedes a columine sublatus est: atque lignea eidem fulcimenta supposita, ut inde advehendum curuarctur. Octauo deinde subsequenti die, qui fuit Nonis Mah, ad id peragendum paratis eodem ordine struicturis: sed magn/ ex parte dies ea actione consumptus, tandem vesperi incolumis obeliscus, de illaesus in via stratus, & coaequatus est. Verum in ipsa coaequatiaone hic ordo, ut memini, seruatus: cum enim lapis hic erectus esse; prope antiquam tribunam,quod sacrarium hodie est basilicq principis 'postolorum,frano hendus fuit paries eiusdem sacrarij ab utroque latere, (ex eoque sepulcrum Callisti III. summi Pontificis, quod in ea sacrarij parte intrinsecus exstabat tollendum tque in Ecclesia reponendum) ut dum curuaretur calx Obelisci sensim retrotraheretur, senis (si probe memini) rotis seu arganis; quo mox paulatim in

ipsa declinatione pondus machinae ad terram vergentis tum diminueretur, tum etiam quo rectiuS res procederet,ut penitus scilicet prostrata mole, radix obelia sci leniter in columine reperiretur, sici ita demum ex animi sententia res processit, ut manibus propemodum in planum reposita,& collocata moles videreatur. De euectione a suo priori loco ad forum usque nihil referre attinet, tum modicum ob interuallum, tum etiam ob facilitatem evehendi, nam via qua vectus est,ab una ad alteram sedem in aequum strata ac complanata est,aggeribus ubi esset opus additis, qui ad duorum columinum ipsus Obelisci coaequatio nem extitere, ut facilius eleuaretur. In subleuatione deinde, quae acta est die

arto Iduum Septembris sequentis, postquam in forum est deuectus, ubi adrans exstat; fabricata denuo eadem mole lignea, seu castello aliquatenus alia citi ob altitudinem nempe duorum columinum, seu bacaruim, quibus superia poni debebat, eodem ordine, forma, machinis, & instrumentis, quibus ad nationem sunt usi, in pristinam faciem restituerunt. Iam vero quam apriis Tua sede conspicuus appareat, Leonumque inauratorum simulacris aeneis

quatuor quasi in obelisci fulcimentum additis, in singulisq; angulis dispositis,

167쪽

ibi TOPO GR APHIA ROMAE,

facile secernere licet,quatur, ab eo quo prius vidimus statu distet, honorificen tior is sit; superimposito maxime stigmatibus summi Pontificis sacratissimae cru cis signo,in quo ost salus, vita,& resurrectio nostra. Nam etsi antea pila aenea im posita ei crat, (in qua Iulii Caestris erctitisse circunscrebant quae nempe figura est orbis, mundi huius: nunc demum pila ablata, & cruce reposita. Haec est quae vincit nitidum & potestatem diaboli,in qua Saluator noster triumphavit; quam utinam sic recipiamus,ut gloriam in ea triumphati videamus. Inscriptio autem quae undiq; post Obelisci translationem a summo Pontifice addita est, talis CXstat.

In superiori primum parte ab occiduo latere, qui nempe basilicae principis Apostolorum opponitur, sic habet.

M. D. LXXXVI.

In eodem latere in cippo, seu basi, qua obeliscus sustinetur.

CHRisTus v INCIT CHRISTVS REGNAT CHRISTvS IMPERAT C H RI-sTus AB OMNI MALO PLEBEM SvAM DEFENDAT.

In eo latere, qui Meridiem spectat.

si XTUS v. PONT. MAX. OBELISCvM VATICANvM DIS CENTI vM IMPIO CvLTu DICATVM AD APOSTOLOR vM LIMINA OPEROSO LABORE TRANSTULIT, ANNO. M. D. LXXXVI. P O N T. II.

In eo qui ad Orientem vergir.

ECCE CRvX DOMINI FVGITE PARTES ADVERSAE v ICIT LEO D E TRIBU I vD A.

In ea parte, quae Septentrioni opponitur.

SI XTus v. PONT. MAX. CRvCI INVICTAE OBELISCVM VATICANvM AB IMPvRA SUPERSTITIONE EXPIATUM IUSTIUS ET FELICI usCONSECRAVIT ANNO M. D. LXXXVI. PONT. II.

Inferius vero minoribus litteris, sic habet. Dominicus Fontana ex pago Mili agri Novocomensis, tran tulit S Erexit.

C A P. CLIV.

Equi aeneissimulacrum in aedibus Oricessariorum .

vi aenei simulacrum ingens, quod ad praesens in aedibus Oricellariorum visitur, prope arcum Domitiani ( decem enim cubitorum, seu maius viginti palmorum in udinis,lotidemq; logitudinis exstat) de anno is 63. Is 6 eo Henri ci II. Galliaruregis memoria,&monumento in summitate montis Quirinalis,in ipsis Thermis Constantinianis,ac do-- P --mo Marti Caecij, prope paruam Ecclesiam S. Hieronymiconflatus est Daniele Ricciarello Volaterrano, praestanti illius temporis artifice, cui cum Michaele Angelo Bonarota artifice celeberrimo, ac praestantistimo summa fantiliaritas intercessit: qui cum plasticen, seu formam ipsius equi, ante quam conflaretur animaduertisset,plurimum collaudasse ferunt praes aliam in genij viri illius ex eo operes, Nam cum ipsi Michaeli Angclo negocium hoc equi conficiendi demandatum esset; ipse s iam senio confectum se videret, nonage

168쪽

EX MARI IANO. acty

nari IS enim &vltra tunc degebat,huius operis prouinciam cum regiis agentibus antelioemandandam curauit: fore enim uti ipsa coflatio egregia prodiret: Sed eo tere tempore quo simulacrum id est conflatum, ipse Michael Angelus vitarum' ut cpaulo post ipse etia Daniel eum est sequutus. neuter enim eorum Connatu Vidit opus. Interea mortuo Henrico Galliarum rege,ac bellis intestinis tumultibus vexata Gallia, mansit idem equus eo quo conflatus fuerat loco,annos feri e d os & viginti: Lutetias enim Parisiorum asportandus erat,ac in priri- Qipali illius ciuitatis foro locandus,ob ipsius Henrici regis monumentum, Una cum eius itidem aeneo simulacro assidente, uti videmus in equestri statua aenea M. Aureli, Antonini in area Capitolina locata, ad cuius fere imitationem exemplar effictum est,praeter id,quod Antoninus pedem dextrum, hic vero sinistrum attollit, ne unum & idem opus artificem cofecisse videretur: sub cuius solea sublati pedis, auctoris nomen insculptum cernere licet. Verum cum ob diutina bella (ut diximus) quae in Galliis diu consequuta sunt, regij simulacri opus destitutum esset: cuinq; Horatius Oricellarius negociator primarius FlorentinuS, quo Henricus III. Galliarum rex,eiusdem Henrici cuius supra meminimus,filius,in publicis aliquot regni negociis utebatur, bene de ipso rege commeruisi Ct: ob ingenij praestantiam fideis integritatem, ab eodem, (vt ferunt equi ipsius quem diximus simulacro liberaliter donatus est, quod anno Is 86. e Quirinali ad suas aedes deuehendum curauit,ubi ad praesens sub una ex porticibus domus parastataeimpositum extat. Ferunt in hoc simulacro ad sex millium & quingCntorum numOrum aureorum summam impensum: ac quinque &viginti millium pondo constare, quod a Michaele Albertio, qui& operi equi illius interfuit,& totius negoth & impensae notitiam habebat, nobis relatum est.

Fons in Tiat ea I atthaeiorum

OS TE A vA M aqua quae Salonia dicitur, Gregorij XIII. Pon. Max. tempore in urbe ad fonteS produce doS,aliosq; Varios usus coepta est derivariunter alios qui sumpto publico ad eiusdem urbis ornatum&commodum,fabricati sunt fontes, praestantissimus, ob artifici excellentiam Pop. Rom. iubente, ac Mutio Matthaeio viro inter Romanos ciues primario - curante, ille videtur,qui in foro Matthaeiorum cernitur, ubi olim circum Flaminium fuisse scribitur. In eo nam i quatuor sunt vasa ad Conchiliorum similitudinem ex Africano marmore insculpta,quibus totidem aenei Delphini superstant, ore in vasis hisce suppositis aquam promentes; superi his

ouaterna iuuenum aenea simulacra miro artificio conflata, quae pedes alternos attollentia, delphinorum capita premunt, alternosque extendunr, sicut Itidem manu altera caudam ipsius marinae belluae vicissim attrectant, altera ad inuicem ouasi labrum, seu concham superiorem fulcientia, eniti videntur. Hic inter ca ti ros qui nostra aetate Romae constructi sunt sentes,praestantioris atque absolutioris operis spectatur. Quae simulacra aenea, anno 1s8s. conflata sunt ab empto artifice Thad o Landino Florentino. In hoc toto fontis opere ad mille ducentos nummos aureoS Impensum esse, nobis a fide dignis relatum est.

169쪽

TOPO GRAPHIA ROMAE,

C A P. CLVI.

Y x R H v s Ligorius qui praestans fuir nostra tempestat di itifex,&antiquitatum urbis Romae peritu; ta

in hoc assentimur in illius quam protulit antiquae eb L 'rographia, Hippodromum Cali&Neronis C s ih 'o

cani parte locauit, ubi ingens obeliscus (qui ad praesem, tale nostra tuera L loca u , qui locu prope sacrarium. ac ingentem mi ec lieae fabricam ex at,ac celebre coemererium, qui vulgo Campus Sanct . in fibi namque equorum cursus re exercita io habebatur, atque ludi, & suaueae, quadrigarum nonnunquam QNhibeban ur: Hippodromus enim ab Graeo hoc est equus' hv- ,hoc e cursui, licitur,quasi equorum cursus, seutio, ut nostratCS aiunt Locus luc latus ac patens in planum cambum si in Hii dubium esse opinor: dc quo Marcialis libro duodecimo, &Plaut iri V si

laria meminere. Martianus autem noster in oratis Oiliri rite M

titisse scriptum reliquit, libro enim quinto, in ax. initia cum Jecatu O 'egisset in haec ait verba: Pra astu em Quintia a L. Quintio Cu cinn,2 'minata inCampo Vaticano tui illa, Pli, sic commemorat. Arantiquatuor sua iuste ra in Vaticano, Quae prata Quintia appellatur, viator attuli t dictaturam et hic locus Prata, licitur, Nec longe distat a dicta Hadriani mole. In eodem cambo cernuntur adhuc vestigia vc videtur cuiusdam Circi siue Hippodromi. Venus Martianus: At idem auctor sit, eodem capi superiori,ubi de campo Vatae no tractat, sic fuggerit. Cornelius vero Taci P. ai r Neronem clausisse in valle V ticana spacium,i nqsso equo, regere ,atque Permixtum plebi circente ludicrum habitu aurigae edidisse ob utili eq; hortos suos ad variam Christianos tormem torum genera. Et quia Pli. Obeliscum vaticani in Neronis circo stare scribis debitrantur nonnulli non tantum circum ipsum, scd&naualestaenum eo indoco secus montem,qtia ad porram i u L nunc Pertusam appellatum, hortosque eius clausura Circiad Tyberim fuisse,stc. Meminit & Circi Neronis Blon Flau h, i Rome instaurataen S. SP qc.his verbis: Hortos suos ei spectaculo Nero Itulerat,&circente ludicrum edebat habitu aurigae, Permixtim mim , lculo insidens. Vnde quanquam aduersus sontes, ta nouissima exempla meritos animaduerteretur miseratio oriebatur, tanqua no utilitate publica sed in i uiti Oite limus autem supra Cor. Tacitum scripstise, Neronemrd nen dubitamus esse, cuius nunc multis in partibus demoliti murosin sediliudimidiatos fornices per vineas, quTmoli Hadriani subiacent,cernuntur, quanquam Pin. semper bide obclisco, qui est in Varicano mentionem facix, illum designat in Cari Ar Neronis circo positum fuisse. Et cum neque ipsa Ha d. mole unes coniunctus pons tunc essent, quae anno ab indecentesimo Hadriani Imperatoris opera fuerunt, Non immerito (vc mihi videor crediderim circum Catin Neronis partem suburbii,qui nunc est Vaticani, occupauisse,& hortos a Circi iblius clausum,ad Tyberim pertinui fle. Hactenus Flauius: quibus verbis &sup ins citatis elare videtur Hippodromum in ipse circo Cati,&Neronis penitus extitille, licet uno tantum nomin Circus appellabatur. CAP.

170쪽

EX MARLIANO.C A P. CLVII.

Templum Pudicitiae.

V o D duo fuerint templa Pudicitiae, alterum nempe Patricie alterumPlebeiae ex variis auctoribus patet, licet satis fuerit ex uno Liuio hoc ostendere, cuius locum totum hic subnectendum duxi,ait enim lib. Io. ab V.C. anno s6. de templo,seu sacello Pudicitiae, in haec verba: Eo anno multa prodi a fuerunt, quorum averruncandorum causa, supplicationes in bi-- X duu SenatuS decreuit: publice vinum ac thus sacrificiis orae bitum supplicatum iere frequentes viri fimina t. Insignem supplicationem fecit certamen in sacello pudicitiae patriciae,quae in foro boario est ad edem rotundam Herc inter matronas ortum. Virginiam Auli filiam patriciam plebeio nuptamL. Vol. Col. matronae quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant. Breuis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se

Virginia & patriciam &pudicam in patriciaePudicitiae templum intaressum & ni nuptam,ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorums eius, ac reru i starum poenitere, vero gloriaretur. Facto deinde egregio magnifica verba adaux i tIn vico longo ubi habitabat ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aram is ibi posuit, & conuocatis plebeiis matronis, conquesta iniuriam Patriciarum: Hanc ego aram, inquit, pudicitiae plebeiae dedico,vosi hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac ciuitate tenet, hoc pudicitiae inter matronas sit, detisque operam, ut haec ara, quam illa, si quid potest esse sanctius, & acastioribus coli dicatur. Eodem ferme ritu & haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona, & quae uni viro nupta fuisset, ius sacrifiacandi haberet. Vulgata deinde religio a pollutis, nec matronis solum, sed omnis ordinis fiminis,postremo in obliuionem venit,& c. Hactenus dePudicitiae sacelialis habet Liuius, Cuius etsi solo testimonio satis superi esset inniti, tamen Marialiani etiam in hoc videnda est assertio, qui quidem eius urbis Topographiae libr.tertio, capite Is .cum aedis arae, ac simulacri HerculiS commeminisset,in haec veraba de templis ipsius Pudiciti subdit. Non procul ab hac ara fuit Pudicitiae patriaciae ardes ab AE milio condita, auctor Liuius: Cuius deae plures aedes sacras Romae fuisse innuunt Prop. haec carmina,lib. 2. Eleg. o.

Timpia Pudicitiae quid opus tui puellis' Si cuiuis nuptae quidlibet esse licet

Et prosequitur idem author: Signum Pudicitiae, quam quidem ut refert Sex. Pompeius fortunam esse existimant, fuit in foro boario, ubi familia sedissetHeraculis, cuius sacra non obibant plebeiae: quare in Vico longo Pudicitiae sacelli im a Virginia plebeia excitatum est, ut in eo eius deae sacra plebeiae peragerent. Hactenus Martianus,quibus colligitur ubi fuerint Pudicitiae templa,& a quanam alaterum eorum,plebeiae nimirum, excitatum fuerit.

'Pons T riumphalis.

E Ponte Triumphali quicquid apud probatos authores scriptum inuenimus,& quo nempe loci, & ad quem finem & e sectum erectum fuerit, in medium nunc afferamus. Blondus enim Flauius lib. I. eius Roma instauratae num. I. de eo sic habet: Pons cuius pilarum fundamenta nunc ad Sancti Spia ritus hospitale in Tyberi cernuntur ; & porta in intimam Tyberis ripam cuius fundamentorum moles extat, & via ab Ii 1 QOpon-

SEARCH

MENU NAVIGATION