Vtilem curationis caussa actionem Occ. L. 3. C. Arbitr. tut. illustris Ictorum ordinis auctoritate pro licentia summos in iure obtinendi honores disputat Quirinus Gottfried Schacher A.M. Lipsiae D. 14. April. A.O.R. 1735

발행: 1735년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

2쪽

DISSERTATIONIS.

Non reprehendendos esse legis latores, qui caeremonias in raptibilis introduxerunt, Iraemittitur . I. Iudaeis aeque acpriscis Germanis non displicuisse filoniari, horum ac risuum, enarratur . II. Romanos vero inprimis harim rerum sudiuissimos fuisse, asseritur,. III.

peciιliari ratione ad formula actionum, in forum imroducendas, adactos fuisse perhibetur . IV. Iix, quailrimam composuerain forrnuris ad omnes controueris has expediendas explicanda que non sufficientibus, utiles actiones inueniendas fuisse addisti I. V. ID autem, ob plurium legotiorum inter se conueniemnum, non raro controuersias inter Ctos fuisse, exemplo utilis curationis caussa actionis ostenditur . VI. sertim enim mae nomine accommodanda esset tutelae, an vero negotiorum gestoruin actio, disputatum fuisse imter veteres, demonseratur . VII. Ideoque Thalelaeus, a Dion o GodUredo iniuria refrehemas, defenditur I. VIII. a Grais

3쪽

CONSPECTUS.

Curatorum et curae in XII tabulis mentionem factam esse, negatur . IX. IDius decemvirorum silentii ratio redditur . X. Curae curatorisve notionem, de qua nobis sermo es, ingenis aetorum deber conlisitari. XI. Dud ipsum decemvirorum silentium sariter recurationis cum tutela et negotiorum gestione conuenientiam Poecasionem dedisse controuersiae Iciorum,movetur s. XII. suanta curationis et tutelae similitudo sit, eruitur . XIII. Disserentiae rationes, quibus discrepant, adducuntur . XIV. ne mandati a curae cognatione et discrepantia agitur I. XU. Maximam conuenientiam curam inter et negotiorum gestionem esse confirmatur I. XVI. Neque adeo multum a tutelae natura recedet e negotiorum gestionem, ex utriusque comparatione Probatur g. XVII. Di serentiam curae et negotiorumgestionis non magni momenti in hae quaestione visam esse veteribus reacta r

Atque hae ratione utilem negotiorum gestorum actionem curationis caussa dari, legum auctoritate asseueratur fAIX. Puando haee actio recte instituatur, di uiritur I. XX. Di cultatibus obuiam itur g. XXI. 2uaesint cum curatoribus furiosorum, prodigorum, absimilam, bonorum, ventris, actiones indagatur s. XXII.

g. I. Moris

4쪽

Oris antiqui fuit, ut nihil temere nec publicae, nec priuatae rei, quod vel leuissimum habereti mentum, sine solenni ritu, verbisque ad certam formam redactis, agendum esse, sit existimatum.

Qum quidem eui haud paucis

inane, ridiculum atque ad simpliciorum tantum hominum ingenia accommodatum dicitur: animaduertimus tamen plerisque fere omnibus, quorum leges ad nos peruenere, enim publicarum Inclitoribus,lcgislatoriae prudentiae haud expertibus , institutum istud mirum in modum arrisisse, ut non pollit inde colligi, abiiciendum csse circumspectum hac in parte maiorum consilium. Sane si in ciuitate non nisi optimus quisque, reperiretur, qui solis sapientiae praeceptis regulisque , ad si lutem rei publicae tuendam compositis, pro norma actionum suarum uteretur, lubenter illis assentiremur, qui respublica sine formularum apparatu et scrupulosa solennitatum obseruantia cum laude administrari posse arbitran-

5쪽

DE TILI CURATIONIS

tur sed quo aiam plerique illorum, quorum vita et mores legibus ciuilibus circumscribuntur, rudes sunt atque ita effrenati, ut praecipiti quasi impetu ad omnem licentiam seruntur, neque facile sibi patiantur imperari longe aliter

sentiendum putamus, quam ut vano quodam instituto sormularum solennia in ciuitates introducta esse credamus. Tantum enim abest v snguli ciues in officio contineri possint, qualicunque voluntatis declaratione a principe Mesta, ut eius leges quacunque potius occasione oblata contemnantur, et licentius postliubeantur, nisi simul a sagaci legis latore inueniantur resnedia, ad venerationem iisdem conciliandam comparata. Quae vero quanto magi cuique in oculos incurrunt, tanto facilius animum mouent, concitantque ad ius nauiter et cum citra obseruandum: Quam quidem ad rem, ut nobis videtur, duo legislatori ad iumenta danciar. Alterum poenis sanciendis absoluitur: alterum in eo consistit, ut mentes ciuium, inuentis qui husdam lenioribus raediis, ad leges c sanctius seruandas liabendasque adducantur. Horum vero quum sint plurima, non minimum tamen Omni aetate pretium statumni fuit caeremoniis ac formulis, insgnem quandam sanctitatem testanti Dus. Quippe ea est vulgi natura, ut in rebus eiu

modi diuini quid inesse credat, ac religioni sibi ducat, in iis,

quae interueniente verborum quadam conceptione, aut alio ritu, ad commouendas hominum mentes accommoda

to, promissa aut acta sunt, fraudem admittere , fidemque frangere. Atque hoc quidem adminiculum eo certius tutiusque videtur, quo magis, rerum usu edocti, perspicimus, illud satis felici euentu in plerisque ciuitatibus ab earum conditoribus adhibitum fuisse. Quin etiam optime hac ratione consuli credimus societati ciuili, quod ex poenis durioribus non parum ad rem publicam incommodi redundares

6쪽

CAUSSA ACTIONE. 7

dare, exploratum est. His vero quamuis ob maximam pessimorum quorundam hominum improbitatem penitus carere neutiquam possimus, id tamen agendum cile melu to, prudentiae ratio suadet, ut, si aliis remediis salutaris legis latoris tinis vel apud nonnullos tantum obtineri queat, ea cupidissime arripiamus.

Quihus vero gentibus haec inprimis ratio probata

fuerit, quaeque ex veterum, quorum monimenta ad nostram aetatem peruenere, historicorum mentione,repeti possint exempla, quamuis copiosius ostendere, quidque hoc Ioco verum sincerumque sit, latius demonstrare vat rem nolo tamen pluribus in re commorari, quam hic ea duntaxat de caussa attigi, quod ad explicationem argumenti aliqua ratione pertinere videbatur Blud tamen dignum est, quod in medium asseratur, ipsum rerum omnium m deratorem , Hebraeorum iis temporibus legis latorem, Deum, in legibus Mose quidem interprete, populo Imdaeorum promulgatis, multas insignesque caeremonias ii troduxisse. ultus est in his enarrandis mineceius in oratione inaugmrali de iuris prudentia formularia totaque etiam Talmudici testantur, apud Hebraeos pactorum Contractimmque vim ex formularum apicibus pependisse; quod egregie docet Selianus L. Le.I. Iuris nai. et gemrium secundum disciplinam Hebraeorum. Neque ab eo imni tuto animos abalienarunt Germani veteres, maiores nostri Possem pluribus disputare, quae a Tacito nobis commemorantur, de solennibus ritibus, quibus in comitiis usi fuerunt Teutones prisci, de caeremoniis, quas in Porta chin dis cauillis ciuilibus, tum publicis, tum priuatis adhibuerant, deque carminibus, quibuS ad futuram Rugnam acceim derunt animos, nisi hyclabore eo lubentius supersederern, quo

7쪽

quo luciditis ex recentioribus, quae hic sinem recensem iuuat, apparebit, quam illi studiosi caeremoniarum, form larumque ruerint appetentes Peruulgata est eleuatio principum inaugurandorum, apud Germanos usitata, quam ex medii aeui auctoribus excitauit, mantique stripto imclusit vir clarissimus Schwaretius, uorfinis Academi Professor Quanto porro cum apparatu Principum in priurnis Procerumque liberi quondam armis tuerint induti, ino nescit, nisi rerum gestarum prorsus ignarus. Plurima huius quidis rei exempla extant, e quibus illa inprimis memoria sunt digna, quae de Henrico IU Imperatore Lam- herpus Sebas eburgenses, atque de liberis Frideriei L Ins rubris, Henrico et riderico,Otto de S. Blas tradunt. Quam in obseruandis solennibus publicis atque ad impe elum spectantibus, adhibuerunt assiduitatem, eam non mi rius in priuatis negotiis testati sunt.' oco ad adoptiones per indelingum factas,quas docte exposuit vir celeberrimus, Polycarpus D erus. Consimili quoque ratione symbesa huc pertinent, quibus in diuersis contractuum generibus usi sunt, bonaque vel clientelari nexu,vel optimo maris' re,pol Fessa in alios transtulerunt .Quem sugiunt comtionesinorum, quas ex veterum scriptis eum cura collegit, eleganterque recensuit is amplisi. e. Hier. Gundlivius ZImo tanto harum rerum studio abrepti fuerant maiores norvi Fridericus V. Imperator, in eos singulari capitulo tem mSicularum LIA ID. I non potuerit -- ne animaduinere. Neque opus este longi quo arcessere honrei testimonia,testantur hoc illae solennes verborum conomptiones, quibus hodie in Saxonia, aliisque Prouinciis, crim num capitalium rei ad ultima supplicia dantur.Quid quod nec alienum esse ab instituto nostro videtur, memini de opificum nostrorum rarminibus quium eiusdem collegii

8쪽

CAUSSA ACTIONE.

Iegii homines sese inuicem excipere selent, quoties alter alterum aliunde aduentantem offendit. Quorum quidem tantus saepe numero habetur rigor, ut, si quis x et leuiter lapsus fuerit, mulctae plerumque sat grauis se reum faciat. Sed expositis, quae a re proposita seiuncta sere videri possent, deinceps de Romanorum hac in re consuetudinibus dicendum est , quod reliquas gentes tantum non mnes in studio socinularum,et caeremoniarum, quibus negotia, tam publice, quam priuatim expedienda peragi, luerunt, longo interuallo post se reliquerunt. Qiuid enim, quaeso, est, quod domi bellique perfecerunt sine insigni quadam pompa , Verborumque cum Cura Conquisitorum conceptione Quid negotii gesserunt, quod vel a Deorum cultum spectaret, vel ad administrandam rem publiacam, nisi solennitatibus formularumque apparatu adhibitispQuando unquam vel vilissimum peregerunt negotium, nisi solenniter 8 Quin etiam eos domi ad verborum et rituum religionem obseruandam adstrictos fuisse, indicio sunt manuinysiones, emancipationes, aliaque In primis fero de

solennium verborum ac caeremoniarum sanctitate in foro

solliciti erant inuippe quum sine his nihil plane explicatum fuisse, nemo, nisi rerum Romanarum expers, ignoret. Quocunque enim in omni scientia legitima conuertamus mimum, sique omne ius a capite usque ad calcem percurramus, nihil sitae rituum singularium obseruanti peractum fuisse, oportet miremur. In ius quum vocaretur . quanta cum cura ac sollicitudine circumspiciebatur, a quidquam contra priuilegia certarum personarum locique religionem admitteretur Nemini non cognitae erunt atque peripectae intestatippies illae solennes, plenaeque caeremoniarum, quae

9쪽

quae adhibendae erant, quotiescunque reus actorem, in ius vocantem, sequi nolebat. Quod si procedamus vlterius, et vel vindices, pro reo interuenientes, vel editiones actionum, imo ipsa vadimonia intueamur, vix ineui dus rituum actuumque religiosorum nobis occurritis merus. Imo omnia, quae non in iure solum, apud praetorem, sed tiam in iudicio tractabantur, abundabant solennibus. Consimiliter quantum caeremoniae formulie-quc apud illos valuerint, docent iudicia publica, in quibus

ad illa iram normam nominis prosessio, rei accusatio, testiumque interrogationes, accuratius eXigebantur.

De solennibus caeremoniisque quibus quassis o casione oblata si sunt Quirites, latis, opinor. Nunc dic mus tantum de formulis actionum, in earumque originem ac progressionem amplius inquiramus, ut intelligatur, sitisse Romanis peculiares plane caussas,quibus ad eas figendas componendasque sunt inducti Ciceronem quidem de Orat. I. I.si hic sequeremur auctorem, facile sententia eius,ad decipiem dum composita, induci possemus,ut credamus, mulas istaSpessimo patriciorum consilio excogitatas, et in rem publicam tanquam pestiferas inuectas fuisse. Id enim rei Romanae publicae proceres tantum non omnes egisse docet, ut ea semper molirentur, quae plebem ad auctoritatem ipsorum implorandam excitarent. Quod igitur in aliis caussis temtauerint illi, idem et formularum nomine eos parasse, ast uerat vir iste ceteroquin egregius, sed hic partium studio, quo se nonnunquam regi passiis est, circumuentus. Sed ea sorsan erroris Tulliani caussa fuit, quum videret, inue tis his formulis, eo feliciori euentu augeri atque obtineri

principum in civitate virorum potentiam, quo magis plebs

10쪽

in agendis quibuscimque caussis cogeretur, confugeri ad opem et consilium patriciorum, qui soli olim iuris prudentiae praefuerunt, eamque praesertim ob caussam omnibus ciuium negotiis interesse tenebantur. Quamuis autem l hentissime concedam, abusos nonnunquam fuisse proceres

his formulis ad opprimendam sibique subiiciendam plehem peribaderi tamen temere non possum, primum hoc fuisse formularum inueniendarum et componendarum a gumentum Mea potius sententia, oinus ratio at ME sis. stitutio illarum ab iis temporibus, quibus ad lege XII. labb sese componere coepit Roma, repetenda est, quippe quum ea tum esset rei Romanae conditio, ut nisi compositis ad normam verborum, quae ipsis tabulis continebam tur formulis, tranquillitas publica in urbe conseruari tacitale non potuerit. Eiecto enim Tarquinio Superbo, ac omni stirpe regia sublata,legibusque, ad quas olim sese accomm darunt, penitus obliteratis, populum Romanum per iiDsigne temporis interuallum incerto iure usum esse, patresque cum plebe de sanciendo nouo iure maxima quadam contentione certasse, omnes, qui Livii, Dionysii Halicaranassensis, aliorumque volumina Versarunt, vel me tacente, intelligent. Sed finis tamen impositus fuit tandem his

dissidiis, quum placeret publice, ut missis in Graeciam Ggatis, leges inde peterentur. Quo facto, nouoque iure a decemviris, legum serendarum caussa creatis, ad statum Romanum composito, euenit demum, quod diu desideratum fuit,vi,quum ius summis pariter atque infimis aequale exist ret, concordia, per tot annos interrupta, sensim paulatimque redintegraretur. Quanto vero magis arduum fuit,smpliciter et candide placare tot hominum inter se inimicitias, tanto certe maiori studio difficiliorique cura prouidendum erat, ne plebs in suspicionem adduceretur, recedi a me

SEARCH

MENU NAVIGATION