De priscorum Christianorum synaxibus extra aedes sacras commentarius

발행: 1770년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

CAPUT XX.

Exponitur usus mirearum Patenarum in cryptis UT a vasis , ac reconditoriis , quibus usi sunt veteres pro domestica communione, ad alia gradum faciamus, quae in sacro misnisterio adhibuere, primo quidem statuimus summa cura procura me ut digniora juxta ac mundiora essent vasa sacra; calices nimirum , patenae , & alia, quorum est usus in liturgia necessarius. Constat id ex Orientalium & Occidentalium ritualibus , ex primaeva Ecclesiarum traditione efformatis. Ex his etiam novimus singularem prorsus diligentiam , quam jugiter in praeparatione elementorum adhibuerunt . inania cumque enim fuerit primorum parsimonia ac simplicitas Christianorum , quantaecunque demum ex persequutorum odio & furore angustiae s in rebus tamen ad Dei cultum honoremque spectantibus summe liberales ac praelargos fuisse dubitari non potest . a) Hinc etiam deploratis

a) Beveregius adversus Dallaeum invind. Cod. Can. Eccl. primit. cap. VIII. pag. 262.

214쪽

De Chritianorum temporibus domos, sic aedes sacras habuere a uom micantes. Lucianus Critiam catechumenum in auream domum οικον , in qua synaxis agebatur, fuisse Introductum laudato in Dialogo enarrat. Et Prudentius S. Laurentii enacomia pandens non vasa tantum altaris aurea dc argentea fuisse memorat, sed etiam candelabra . Quod ne poetarum more ab Prudentio

dictum putemus prohibet optatus Mileuitanus, qui Mensurium Romam ad dicendam caussam vocatum, scribit a) haesisse dubium quid de argenteis aureisque vastis statueret, quae nec poterat in terra defodere , nec secum deferre . Sed ut ut res ita fuerint, isthaec tamen aurea & argentea vasa tape antistites neccessitate compulsi divendere compellebantur , cum ut sublevarent ingentem copiam inopum, tum ut captivos reis

dimerent . Sciebant nempe misericordiam & levamen miserorum sacrificio esse praeferendum ,& viva ac spiritualia S. Spiritus templa materialium templorum impensis es se conservanda . Ita se gessere exemplo primorum antistitum Ambrosius, Augustinus, Acacius Episcopus Amidensium , Eκuperius Tolosanus, Gregorius Turonen, sis , dc Hilarius Arelatensis , qui referente Ho-

a Lib. I. de Schisae. Donatist.

215쪽

Sanaxibus. I pyncrato a ) Tractavit secum , deliberavat , eit , ut sacra ministeria captivis solatia potius praestarent , quam Ecclesiis ornamenta. Quidquid argenti omnes Basilicae habuerunt, captivorum redemptioni protinus deputavit , cumque omnia cognovisset expensa usque eo credidit omnia diastbraenda, quousque ad patenas calices vitreos .eniretur. Et de S. Exuperio laudato haec scri bebat Hieronymus ad Rusticum : Viduae Saraptensis imitator e furiens pascit alios, Or ore pallente Ie uniis fame torquetur aliena , omnemque

substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius , qui Corpus Domini canistro vimineo , Sanguinem portat in vitro. Apostolos ligneis calicibus usos fuisse Honorius scribit sb sed testis est cum multis in rebus parum adcu ratus, tum nimis ab illorum aetate remotus , quam ut illius rei, cujus nullum profert documentum , testis idoneus esse possit. Quamvis aliquando prae inopia sacerdotes ligneis fuisse u-ios calicibus praeclara illa Bonifacii Moguntini Archiepiscopi sententia videtur admonere: Quondamaje- a) In eius Vita apud Bollandistas s. Μatinu-

b, In Gemina Animae .

216쪽

ὶ74 Christianorumajebat a sacerdotes aurei ligneis calicibustebantur , nunc e contra lignei sacerdotes aure; sutuntur calicibus . Sed vitreorum calicum usus prima illa aetate frequentior fuit. De S. Zephyrino refert Liber Pontificalis, fecit Constitutum , ut patenas litreas ante sacerdotes in Eccle a ministri portarent ; nimirum ut supra has patenas, ita uti animadvertit Bencinius , sacerdotes panem consecratum populo porrigendum conloca rent. Hoc tunc temporis etiam haud indecorum

videbatur; quia ut scribit Andreas Baccius b in procerum mensis & conviviis vasa vitrea magni usus & pretii erant. Revera iuvenalis horum mentionem facit quum ait se)Grandia ponuntur crystatina& Martialis de exquisito Opimiano vino ita canebat d .

Opimianum mo=ἰonibus nectar

Crastallinisque marrbinisque propinat.

217쪽

ona erbus aps Capitolinus etiam Marcum Aurelium aurea pocula & crystalina vendidisse narrat. Quapropter his etiam abuti posse fas esse sibi duxerunt ethnicorum sacerdotes , adserente Sue tonio thus in catino vitreo, merumque in fictili calice positum fuisse. Et Apulejus solemne enarrans convivium dicebat sa) me vitrum fabre sigillatum , ibi crystallum Anpunctum . Sed alia

fortasse , longeque diversa ratione , quam illa, quae ab rerum recepto usu repetitur, Christiani calices vitreos ac patenas suis in sacris adhibuerunt: b quod praecipue sub Zephyrino

contigisse arbitramur, qui an. I97. sub Severo floruit; nimirum cur vitreas patenas praeferri jusserit potiusquam ligneas, aut metallicas non

a Lib. 2. Metamor. b) Usus Calicum vitreorum meminit etiam Tertullianus lib. de pudicitia cap. 7. & IO. Epiphanius haerest 34. deqtie iis egerunt Baronius in not. ad diem VII. Aug. Martyrolog. Rom. Severanus Rom. subterr. lib. 6. cap. 8. Bona rottius in vitrorum fragmentis , & Eques Franciscus Victorius in disi. de vetustate & forma monogrammatiS nominis lesu pag. XII. &c. c) Not. ad Anastas. sect. XVI. pag. III. in Z

218쪽

176 De Christianoram diligentem & anxiam curam perpendimus, qua sacerdotes in confringendis dividendisque oblatis

di consecratis donis cavere debuerunt, ne fragmenta dilaberentur . Quam proseisto eximiam fuisse ex pluribus Patribus, oc Constitutionibus Ecclesiarum constat, quae a primaeva traditione promanarunt. His etiam perennis comprobatur

fides Christianorum adversus Sectarios in adserenda Christi praesentia sub speciebus consecratis;

nam quae culpa , quae cauisa tantae anXietatis

fidelium fuisset, si praeter panem & vinum meramque figuram nil aliud agnovissent in Sacramento 3 Aliud ergo & quidem magnum in Eucharistia credebant, realem scilicet Christi praesentiam. Huic proinde disciplinae anxie curanti ne quidpiam oblati consecratique muneris in terram delaberetur cum studiose intenderet Zephyrinus videtur patenas vitreas jussisse iccirco praeferri caeteris ex diversa materia elaboratis ad supponendum consecratis speciebus, dum Corpus Dominicum in sacrificio offerretur, & oblata dona, sub quibus latet , frangerentur ; quod scilicet pellucida vitri materies redderet evidentiora minuta quaeque fragmenta, in quorum singulis peraeque praesens cum fateamur integrum Domini corpus, tanta erant sollicitudine colligenda. Ac cedit quod cum hoc tempore persequutionum saepe necesse foret in cryptis caemeteriorum

219쪽

hujusmodi obscuris & stibi erraneis locis sacra celebrare mysteria , & impertiri fidelibus Eucharistica dona, ejusmodi vitreae patenae a subdiaconis afferendae ac per diaconos ministrandae presbytero facra facienti, ac dividenti inter fideles

ad participandum accedentes, reddebant conspicuas particulas etiam minutissimas quae deciderent, praesertim si admoto lumine lances istae vitreae non secus ac specilla in fenestris illustrarentur. Laevigata superficies metallicarum, quibus hodie utimur, eandem facilitatem praestat minuta quaeque fragmenta super illariim super ficiem deprehendendi in aperto lumine sacraru ITIaedium; sed in obscuris recessibus , in quos Christiani sese tunc temporis necessitate compulsi Occultabant, dubium non est quin pellucida vitri

natura copiam praeberet oppIrtunior ena micas

omnes diffractarum specierum colligendi, & guttulas etiam minimas e calice forte decussas , milii sterio admoti, circumacti, & suppositi luminis undequave investigandi . Inde accidisse putat Blanchinius idem, ut aliqui Episcopi vitri materiem etiam in calice pro sacrificio offerendo elegerint; non scilicet caussa paupertatis solum, quam anxiae illius sollicitudinis, quae inquiri& consumi postulat quidquid consecratione cola

versum est in corpus & sanguinem Christi.

220쪽

1 3 De Chrisianorum Baraxibus .

tactus solis inhiatis , ac sacerdotibus reservatuqfuit. Nam si promiscuus usus atque contactus populo fuisset permissus, summopere timendum

erat ne frequenter calices vitrei confringerentur,& sanguis Domini effunderetur. Hinc solis ministris fuit reservandus non tantum vasorum

gratia, sed potius Eucharistiae accuratissime procurandae caussa, ne quid minimum adhaerens vasculis imperitia aut negligentia populi dilaberetur. Quod omnino contigisset si cura dc custodia unicuique e plebe Christiana, omniumque manibus concredita fuisset; nam fragmenta decidua dc guttulae inter paterarum toreumata , ct calicum anaglypha sparsa ac dissipata saepe fuissent, ut animadvertit laudatus Blanchinius ad illud S. Sixti decretum : Hic constituit ut mi nisteria sacrata non tangerentur nisi a ministris; a quibus sane non erant timenda incommoda illa, utpote ad haec munera rite obeunda formatis experimento diurno, ac monitis Episcopi prest y teror um.

SEARCH

MENU NAVIGATION