De Demetrii rhetoris aetate

발행: 1889년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 연설

21쪽

tim cum etiam auctor libelli c. i. περὶ χρους, quanquam elocutionem Demosthenicam vehementer admiratur, tamen nonnullas virtutes ei deesse doceat, cf. cap. 34 φ 3. 3 Demadem Demetrius non solum non pluris quam Demosthenem Videtur aestimavisse, sed ne magni quidem, La 282

6. Lier Stilaris p. 699 haec fere dicit: Rhetores posteriores omnibus generibus sormisque dicendi Demosthenem usum esse docent Demetrius tantum unum ei tribuit, ergo priori aetati adscribendus esti Inter posteriores illos distinguendi sunt ii, qui tria genera dicendi, et ii, qui sormas ἰδέας elocutionis tractaverunt. Hi sunt soli Aristides et Hermogenes, quos ne ipse quidem ante Demetrium scripsisse censeo. Illi autem Cornificius, Cicero, Dionys Halici, alii quod omnibus generibus dicendi Demosthenem usum esse docent, Demetrius id non docet, inde nihil concludi potest, cum illorum trium generum natura prorsus alia sit ac Demetrianorum quattuor, qua de re exponam capite altero. Ceterum non omnibus posterioris aetatis rhetoribus omnes virtutes in elocutione Demosthenica inesse visas esse, eo loco cognoscimus quem in proxima e libello c. i. στερι φους attuli. 7. Lires p. 701 sic sere disserit: Si ea, quae Demetrius de generibus venusto et tenui docet, conserimus cum similibus quae extant apud rhetores posterioris aetatis, hos cognoscimus studuisse ut nihil proferrent nisi quae ad oratorum usum convenirent, quia omnia genera dicendi volebant optima elocutione Oratoria comprehendi; Demetrium autem id non fecisse. Constat autem a rhetoribus prioribus elocutionis oratoriae minorem rationem

22쪽

habitam esse quam a posterioribus Demetrius igitur in illorum numer ducendu est. a Ut autem singula videamus, genu Venustum, quippe quod in orationibus locum non habeat apud posteriores rhetores Omnino non ipsum tractari ter docet, sed tantum singula quaedam quae in illud cadant, imprimis virtutes αρεται ἰδέαι quae illius propriae sint.

-- Aristides et Hermogenes non solum has virtutes singulas tractant, sed etiam genus dicendi quoddam apud utrumque extat, quod non idem quidem est ac genus Venustum, Sed hoc continet, et totum, id quod maxime contra tersium facit, ab usu oratorum abhorret Aristides enim duo genera Omnis elocutionis elegantioris Statuit, τον πολιτικὰ λογον et τω φελῆ λογον. Ille est id genus, quod in orationes, hic id, quod in cetera omnia oratione pedestri scripta convenit exempla, quibus illum Aristides illustrat, sere Omnia e Demosthene, ea, quibuS hunc fere Omnia e Xenophonte sumpsit. Ille priore, hic posteriore artis Aristidea libro tractatur. Idem discrimen interest inter Hermogenis πολιτικον λογον et παν- πυρικον λογον. Illum a Demosthene, hunc a latone optime conformatum esse Hermogenes docet. Continetur autem Demetrii genus venustum et in Aristidis φελεῖ λογεν et in Hermogeni πανουριμψοπ 0.

M ier his verbis pergit: Die riue Stilari des

Demetrios a fur densorva nichiaeeignet dies mussie sicli pater natiirlic andem Vertreter desselben ird Lysias Bel Demetrios ir er nur inma erWalint 190. Illud primum non prorsus recte dictum est

neque enim usquam Demetrius genus tenue in pronuntiationem convenire omnino negat, sed hoc tantum dicit

193, postquam docuit in illo genere enuntiata inter so

23쪽

conecti pus esse συνδεδεμενη λεξις): ,εναγώνιος μενουν ἰσως μαλλον ἡ διαλελυμενη λεξις his αυτ η καὶ υποκριτικὴ καλεῖται. is autem rhetoribus, qui genus tenue optime a Lysia conformatum esse docebant, hoc genus ad pronuntiationem forensem magis idoneum visum esse quam Demetrio, minime verum est; ipse enim Diο- nysius Halic elocutioni Lysianae το ναγωνιον deeSSe censuit, cf. De Demosth. 13 p. 994, 12 995, 3 De Lysia13 inde a p. 482, 1 l. Adde quae De Isaeo 13 p. 608, Dionysius de loco, quem exosae attulit, dicit: ταυτὶ μεν διαλελυμενα καὶ ξ επερωτησεως o I ὁ υ-

24쪽

caput alterum.

8. doctrinis rhetorum veterum ad generum dicendi numerum ac naturas pertinentibus praeter Demetrianam unius tantum notitiam accuratiorem habemus. Quam multi auctores tradiderunt, uberrime autem inter eos Dionysius alic exposuit De Demosth. 1-34. Istria genera dicendi esse docet: την χνηλὴν, ἰσχντ η, μεθσην λέξιν primum a Thucydide, alterum a Lysia, tertium a latone et Isocrate optime esse conformatum, nisi quod Demosthenes unum quodque etiam ad superiorem abs lutionis gradum perduxerit quem Omnibus generibus invicem usum Sse, ut omne auctore priores elocutione

superaret. Libri qui est de Demosthene cum pars prima perierit, eius capitis quod erat de genere sublimi tantum pars extrema nunc extat; damni aliquantum expletur iis quae de lacutione hucydide Dionysius disserit De Τhuc. 24. Ex iis capitibus, quae sunt de elocutione Demosthenica, maxime respicienda sunt 8. 10. 13. 21 inde p. 1020, s. 22 33. 34. Ante Dionysium eadem doctrina

25쪽

- 19 reperitur apud Cornificium IV, 11-16' et apud Ciceronem in Oratoris 20-23 75-100. Tria autem genera illa iam meophrastus, Aristotelis auditor, exhibuit quod cognoscitur ex his Dionysii verbis De Demosth. 3 p. 958, 13,,τρίτη λέξεως ἰδεαὶ δ' et πη τε καὶ συνθετος L.

τουτων των δυεῖν ην ο μεν πρωτος αρμοσάμενος καὶ καταστησας εἰς τον νυν παρχοντα κόσμον, εἰ ε ρα--μαχος ὁ πιλαηδονιος , ας ιεται Θεόφραστος, εἴτε αλ λος τις, οὐ πω λεγειν. Theophrast fundamentum paraverat iam Aristoteles qui Poet. 22 initi, Rhetor. III, 2 init. i haec docet: locutionem σαφη SSe oportere neque Vero ταπεινην. Si ista κυριοις ονομασι fiat, σαφῆ eam esse, sed simul ταπεινκγ' si lata ξενικοις νόμασι γοnomine tralationes, glossae, similia comprehenduntur), ταπεινην eam non Sse, sed ne agi quidem. Quamobrem O κυριον et το ξενικον miscenda esse et id alia ratione in oratione poetica, alia in pedestri, cf. p. 1404 b3-b). - Volamann Rhetorn edit. V p. 532 tria genera ab Antisthene instituta esse conicit, qui primus quantum nos sciamus περὶ λέξεως ἰ περὶ χαρακτήρεον scripserit teste Laertio Diogene VI, 16. t non constat Antisthenis librum de generibus dicendi fuisse, cum VOX χαρα-s g 11 ,sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibus omnis oratio non vitiosa oonsumitur: unam gravem, alteram medioorem, tertiam extenuatam Vocamus.' exis g 16 ,sed figuram in dicendo oommutare oportet, ut gravem mediocris, medioerom excipiat attenuata, deinde identidem commutentur ut facile satietas varietate Vitetur.

I0 Addidit . . ruger Mit Anatoliten ' p. 136 11 Hos locos ad generum dioendi historiam illustrandam primus quantum scio ter Stilaris p. 698 adhibuit. 2.

26쪽

κτῆρες non solum de generibus, sed etiam de singulorum auctorum modis dicendi usurpetur. eque veri simile id quod Volman coniecit mihi videtur esse, cum de generibus dicendi apud Anaximenem nihil apud Aristotelem eorum tantum semina quaedam extenti solkmann edit. p. 45 censuit illud quoque iam Theophrastum docuisse Demosthenem Omnibus generibus in vicem usum esse. Quae coniectura non probabilior est quam illa. eque enim quidquam indicato heophrasto Demosthenis aut aliorum eius aetatis oratorum ullam rationem esse habitam Blas Attistae eredinmkei I p. Il 9); neque eius formae elocutionis, quae in Demosthenis orationibus eminentissima est Demetrius δεινοτυτα eam vocat cindoctrina illa instituenda ratio habita est qua de re g 10 exponam), unde veri simile fit eum qui illam primus instituit - is autem fuisse videtur heophrastus, de Demosthene omnino non cogitasse '). Ac ne illud quidem, optimam elocutionem tribus generibus coniunctis fieri, Theophrastus videtur docuisse, sed id a posteriore quodam doctrinae Τheophrastea additum esse e consilio, ut illa ad elocutionem Demosthenicam exponendam a hiberi posset Volman edit. I p. 537. - Ex iis rhe-

12 Blas l. l. id quoque contra Volhmannum facere dicit, quod Theophrastus, Quintiliano ΙΙΙ, 8, 2 auotore, in

genere deliberativo sermonem quam maxime remotum esse

ab omni affectione voluerit; quod cum Demosthenis consuetudine minimo concinat. At constat apud Quintilianum pro ,,a otione ooniectura Regii legendum esse affectatione , praesertim cum Quintilianus hac in re Theophrastum eum Aristotele consentire doceat, quod ad Rhot ΙΙΙ, 12 p. 1414 a8 11 spectare o Quintiliani AE apparet et M. Sohmidi Do Theophrasto rhetore p. I.

27쪽

toribus, qui tria genera tractaverunt, nonnulli docuerunt uni cuique generi probabili agnatum esse genus vitiosum ut Cornificius IV, 15 16 Cicero et Dionysius de hac re silent). Hoc utrum Theophrastus iam docuerit necne,

nescitur.

Addendum est doctrinam Theophrasinam, ut inter Omnes ad genera dicendi pertinentes antiquissima fuit, ita ex omnibus unam ut videtur pervulgatam 8Se itaque, postquam aliae a rhetoribus excogitatae et Dras datae sunt, in usu versari non desiit, sed etiam per complura post Chr. n. saecula apud multos valuit, L ier Stilaris p. 704. 9. Age hanc doctrinam Theophrasto-Dionysianam cum Demetriana comparemus. Id qui adhuc fecerunt, parum accurate rem tractaverunt. Ut enim recte intellegamus quae sint discrimina inter illas doctrinas, inquirendum est quae sit utriusque ratio quod nemo adhuc fecit. Hoc autem e modo facillime cognoscemuS, ut respiciamus ea quae rhetores de elocutionis αρεταῖς vel ἰδέαις docuerunt. Qua de re breviter nunc exponam, in universum tergium secutus, qui in eam commentatione

cui inscripsit Zur Geschichte de rhetoristaenodeen-lehre inlecheiseni Annal. philol. vol. 131 p. 577 seqq.)primus accuratius et optimo cum fructu inquisivit, cum antea ideae ne recte discernerentur quidem a generibus dicendi. Ab Aristotelo in Rhet. III hae virtutes elocutionistractantur ἔλληνίζειν, quo nomine et purita et perspi

28쪽

c. 7 rhythmus c. 8 periodorum structura c. 9 facetiae, cc. 10. 11. osteriores meliore disponendi ratione usi sunt. Dionysius alic diversis locis harum virtutum

mentionem facit: πι--γκαῖαι 1. - ρστης 2. σαφη- νεια. 3. συντομία. ε τίθετοι 4. ναργεια. 5. ντωνηθῶν τε και παθῶ μίμησις, s. p. 776, 4. 6. αὶ το μεγα - θαυμαστον ἐπιναίνουσαι τῆς κατασκευῆς αρεται ' φος, καλιήkημοσυνη, σεμνολογία, μεγαλοπρεπεια. 7. αἱ νῖν ἰσχυν - τον τονον - τὰς ὁμοιοτροπους δυναμεις τῆς φρασεως περιεχουσαι τονος βαρος, πάθος ἐήkωμενον rix εναγώνιον πνευμα, ε ων η καλουμενη γίνεται δεινο- της. 8. 1δονν καὶ πειθω καὶ τερψις in αἱ μοιογενεῖς αρεταί. 9. πρεπον. Hae Virtutes quomodo comparentur,

iam ante se ab aliis accuratissime demonstratum esse Dionysius dicit δ). Multo uberius atque subtilius quam priores Aristides et Hermogenes, quorum scripta adhuc extant, de virtutibus elocutionis disseruerunt M), quas ipsi quidem non αρετας, sed δεας vocant.13 p. 863,5 - ουδὲν δεῖ ἐμὲ νυνὶ λέγειν ἐξ ον θεω-

ρmλατων τε καὶ πραγμάτων τουτων τῶν αρετῶν ἐκάστη γίνεται,πολλων οντων ' καὶ γαρ ταυτα τῆς κριβεστάτης τέτευχεν ἐξεργασίας. ior extr. p. 581 illa θεωρηματα τε καὶ πραγμαπα putat esse elementa quibus una quaeque Virtus fiat, διανοιαν λέξιν σύνθεσιν quod probari non potest cum alias ob causas, tum quia orbis πολλων οντων plures ros quam tres signi-fidari manifestum est. 14 Llers p. 584 conset ex iis, quae Hermogonos doceat, plurima iam ab eius prioribus fuisse tradita quae ipso de suo addiderit non magni momenti esse. Hoc Verum non esse inde apparet, quod liber, quem Aristides non ita multo ante Hermogenem consoripsit, multo minus opiosus est quam illius, multa autem in eo insunt inepta inoonditaque, oum apud Hermogenem omnia sint bene considerata, expolita, suis

29쪽

Modus autem dicendi, quo unus aliquis utitur, cum ita accuratissime describatur, ut eius qualitates enarrentur, hoc certa quadam ratione faciendi illa doctrina, quae est de virtutibus elocutionis, facultatem affert. Itaque Dionysius saepius singulorum auctorum motas dicendi ita describit, ut doceat, quae virtutes in unius cuiusque elocutione insint, quae ei desint, interdum etiam quibus rebus factum sit ut hae desint; cf. De Lysia 2-14 Delaocr. 2. 3, d Cn. Omp. 3 inde a p. 775,6. Eadem fere ratione usus est Hermogenes in clarissimorum orationis pedestris auctorum modis dicendi explicandis, R, Gr. Sp. II p. 410,2l-424,9. 10. Harum virtutum elocutionis in generibus dicendi instituendis non omnium ratio haberi potest ingens enim generum numerus fieret, sed nonnullae vel plurimae in hac quidem re neglegendae sunt. Atque qui primus, ut videtur, genera dicendi instituit, Theophrastus, unius tantum rationem habuit, matu ογκου, μεγαλοπρεπείαο itaque haec tria genera distinxit elocutionem

Omatu carentem, a Sermone cotidiano non differentem;

alteram illi contrariam, poeticae finitimam tertiam inter has mediam. Quod maxime perspicuum fit illis locis Aristoteleis, quibus doctrinae Τheophrasinae principium et Originem contineri dixi. eque apud Dionysium res

aliter habet. Is enim elocutionem Isocrateam etfflatonicam et Demosthenicae partem quandam in uno genere messio ducit quae tres elocutiones cum multum inter se differunt, tum ipse Dionysius eam formam elocutionis, quae

loes posita. Quam in rem accuratissimo inquisivit Baum-gari libri o. i. olius Aristidos ala oprasentant dor sophistisohon Rhetori inpiis ultimo.

30쪽

a Demetrio δεινοτης vocatur, apud Demosthenem eminentissimam docet esse, apud socratem et latonem non reperiri, ut hac maxime Demosthenes, ubi genere medio utatur, ab horum utroque distinguatur cf. De Demosth. 20-22, ubi Isocrates, 30 p. 1050, 8 32, ubi Hais,3 p. 1061,9-13, ubi uterque cum Demosthene conser- tuo neque ullam ob aliam rem hae tres elocutiones uno genere comprehenduntur, nisi quia omnes orationem neque Vulgarem neque prorsus inusitatam exhibent. Quod autem in genus medium tam diversa elocutiones adscribi necesse erat, id in doctrina Theophrastea maxime displicet. Hoc ut tolleretur, opus erat praeteromatum elocutionis alius virtutis aut aliarum rationem habere. Atque fuerunt qui unam aliam Virtutem, χαριν vel νδοντ', eo consilio adhiberent. Ex quibus nonnulli satis habebant pro medio genere floridum ponere, es.

Quintilian. XII, 10, 8 tertium sc genus dicendi alii

medium ex duobus, alii floridum, namque id ανθηρον appellant addiderunt quod minime idoneum est. Alii multo commodius docebant in uno quoque e generibus heophrasteis χάριν inesse posse aut deesse, binaSigitur species in singulis generibus esse. Ita iam Cicero censet in Oratoris g 20 seq. dicit enim de genere sublimi quod ipsum alii aspera, tristi, horrida oratione neque perfecta neque conclusa consecuti sunt , alii levi et structa et terminata; μ de genere tenui in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulis rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornatiμ de genere medio hisque uno tenore, ut aiunt, fluit in dicendo nihil adserens praeter facilitatem et aequabilitatem, aut addit aliquos ut in corona toro omnemque

SEARCH

MENU NAVIGATION