장음표시 사용
251쪽
lnvidia interdum contemtim in Tartara taetra :Ut fatuis multo jam fit parere quietum , Quam regere Imperio res velle, Regna tenere. proinde . sive incassum defessi sanguine sudent Angustum per iter luctantes Ambitionis: Invidia quoniam , ceu Fulmine , summa vaporant plerumque , quae sunt aliis magis edita cunque :Quandoquidem sapiunt alieno ex ore , petuntque Res ex auditis potius, quam sensibus ipsis: Nec magis id nunc eli, nec erit mox, quam fuit ante. Ergo , Regibus occisis, subversa iacebat pristina maiestas soliorum, & sceptra sit perba; Et capitis Summi praeclarum Insigne cruentum
Sub pedibus Volgi magnum lugebat honorem :Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
Res itaque ad summam Faecem Turbasque redibat, Imperium sibi cum , ac summatum quisque petebat. Inde Magistratum partim docuere creare, Juraque constituere , ut Velleat legibus uti: Nam genus Humanum defessum vi colere aevum,
Ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum Sponte sua cecidit sub leges, arctaque j ira. Acrius ex ira quod enim se quisque parabat
Ulcisci, quam nunc concessiim 'si Legibus aequis; Hanc ob rem 'st domines pertaestim vi colere aevum: Unde Metus maculat poenarum praemia vitae. Circumretit enim Vis atque injuria qHemque, Atque , unde exorta 'st, ad eum plerumque revertit;
ec facile 'st placidam ac pacatam degere Vitam , ut vi6lat fastis communia foedera pacis. Lisi fallit enim Divum genus Huina numque, O a
252쪽
perpetuo tamen id fore clam dissidere debet: Quippe ubi se multi per Somnia saepe loquentes,
Aut Morho delirantes procraxe ferantur , Et celata diu in medium peccata dedisse. Nunc quae causa Delum per magnas Numina genteis II 6 opervolgarit, & ararum compleverit urbeis, Suscipienda pie curarit sollennia sacra , Quae nunc in magnis si orent sacra rebu' locisque: Unde etiam nunc est Mortalibus insitus Horror, Qui delubra Deum nova toto suscitat orbi id errarum , A festis cogit celebrare diebus: Non ita dissicile rationem reddere verbis. Quippe etenim jam tum Divum Mortalia saecla fgregias animo facies vigilante videbant, Et magis in somnis mirando corporis auctu. I IT GHis igitur sensit in tribuebant, propterea qΠod Membra movere videbantiar, vocesque superbas Mittere pro facie praeclara , A viribus amplis: AEternamque dabant vitam , quia semper eorum Suppeditabatur facies, & forma manebat, I r Is Et manet omnino) & quod tantis viribus auctos Non temere ulla vi convinci posse putabant. Fortunisque ideo longe praestare putabant, Quod mortis timor haud quemquam vexaret eorum, Et simul in somnis quia multa & mira videbant r 18ci Essicere, & stultum capere ipsos inde laborem.
praeterea , Coeli rationes ordine certo, Et varia annorum cernebant tempora verti
Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis: Ergo perfugium sibi habebant, omnia Divis it 8sTra cie , tib illoriam nutu facere omnia siecti
253쪽
in Coelo lite Deum sedes A templa locarunt per coelum volvi quia Sol & Luna videntur: Luna , Dies, Nox, & noctis Signa severa , Noctivagaeque saces coeli, Flammaeque volantes, Nubila, Ros, Imbres, Νix, Venti, Fulmina, Grando. Et rapidi fremitus, & murmura magna minarum. O genus infelix humanum i talia Divis Cum tribuit facta , atque iras adjunxit acerbas: Quantos tum gemitus Ipsi sibi, quantaque nobis Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris. Nec pietas ulla 'st, velatum tape videri
Vertier ad Lapidem, atque omneis accedere ad aras ;Νec procumbere humi prostratum , & pandere palmas Ante Deum delubra, nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum , nec votis nectere vota :Sed mage pacata posse omnia mente tueri.
Nam cum suspicimus magni coelestia mundi Templa super, stellisque micantibus aethera fixum , Et venit in mentem Solis Lunaeque viarum , Tunc aliis oppressa malis in pectore cura illa quoque expergefactum caput erigere insit, Ecquae forte Deum nobis immensa potestas Sit, vario motu quae candida sidera verset. Tentat enim dubiam mentem rationis egestas, Ecquaenam fuerit Mundi genitalis origo :Et simul , ecquae sit sinis, quoad moenia Mundi, Et tanti motus hunc possint ferre laborem: An , Divinitus aeterna donata salute , Perpetuo possint aevi labentia tractu
immensi validas aevi contemnere vi reis. praeterea , cui non animus formidine Divum
254쪽
Contrahitur λ cui non conrepunt membra pavore .
Fulminis horribili cum plaga torrida Tellus
Contremit, A magnum percurrunt Murmura coelum Z Iaeto
Non populi Gentesque tremunt λ Regesque superbi Conripiunt Divum perculsi membra timore, Ne quod ob admissum scede, dictumve superbe . poenarum grave sit solvendi tempus adactum tSumma etiam cum vis violenti per mare venti Iaas Induperatorem classis super aequora vertit,
Cum validis pariter Legionibus, atque Elephantis: Non Divum pacem votis adit Z ac prece quaesit Ventorum pavidus paces, animasque secundas f equidquam: quoniam violento turbine tape I et 3 o Conreptus nihilo fertur minus ad vada lethi: Usque adeo res humanas Vis abdita quaedam obterit, A pulchros Fasceis, saevasque Secureis Proculcare, ac ludibrio sibi habere videtur. Denique sub pedibus Tellus cum tota vacillat, I 233 Concussaeque cadunt urbes, dubiaeque minantur: Quid mirum , si se temnunt Mortalia saecla tAtque potestates magnas, mirasque relinquunt In rebus vi reis Divum , quae clincta gubernent tQuod superest , 2Es, atque Aurum, Ferrum qile reper' tum 'st , ' χχη oEt simul Argenti pondus, plumbi lue potestas:
Ignis ubi ingenteis silvas ardore cremarat Montibus in magnis, ceu coeli fulmine misso ;Sive quod inter se bellum silvestre gerentes, Hostibus intulerant ignem formidinis ergo ; 324sSive quod inducti Terrae bonitate , voleban ryandere agros pingue is, & pascua reddere rura ;
255쪽
Sive Feras interficere, & ditescere praeda: Nam Fovea atque Igui prius est venarier ortum , Quam sepire plagis saltum, Canibusque ciere. Quidquid id est, quacunque e causa flammeus ardor Horribili sonit si silvas exederat altis Ab rad 1 cibus, A terram percoxerat igni, ιManabat venis ferventibus in loca terrae
Concava conveniens Argenti rivus & Auri, Rris item A plumbi; quae cum concreta videbant posterius claro in terris splendere colore , Tollebant nitido capti laevique lepore rΕt siniti formata videbant esse figura , Atque lacunarum fuerant vestigia cui pie. Tum penetrahat eos, posse haec, liquefacta calore , Quamlibet in formam L faciem decurrere rerum , Et prorsum quamvis in acuta ac tenuia posse
Mucronum duci fastigia procudendo ;Ut sibi tela parent, silvasque excidere possint,
Materiem laevare , dolare, ac radere tigna, Et terebrare etiam , ac pertundere, perque forare. Nec minus Argento facere haec Auroque parabant,
Quam validi primum violentis viribus iuris: Ne quidquam: quoniam cedebat victa potestas, Nec poterat pariter durum sufferre laborem. Nam fuit in pretio magis AEs, Aurumque jacebat propter inutilitatem hebeti mucrone retusum : unc jacet AEs, Aurum in stiminum successit honorem
Sic volvenda aetas commutat tempora rerUm
uod fuit in pretio , fit nullo denique honore :Porro aliud succedit, & e contemtibus exit, Inque dies magis appetitur, floretque reperinin
256쪽
Nunc tibi quo pacto Ferri natura reperta 128. Sit, facile ipsum per te cognoscere, Memmi. Arma antiqua , Manus, Ungues, Dentesque fuerunt, Et Lapides & item silvarum fragmina Rami , Et Flammae atque ignes, postquam sunt cognita primum: Posterius Ferri vis est iurisque reperta: i 283
Et prior iuris erat, quam Ferri, cognitus ustis: Quo facilis magis est natura, A copia major. iure solum terrae tractabant, aereque belli Miscebant fiuctus, & volnera vasta serebant. Et pecus atque agros adimebant: nam facile ollis 1 19o Omnia cedebant armatis nuda A inerma. Inde minutatim procellit Ferreus elisis, Versaque in opprobrium species est Ealcis ahenae, Et Ferro coepere solum proscindere terrae Exaequataque sunt creperi certamina belli. 1 9ue
Et prius est reppertum in E qui conscendere costas, Et moderarier hunc frenis , dextraque vigere ;Quam bi jugo curru belli tentare pericla :Et Bijugo prius est, quam his conjungere Binos, sΕt quam salciferos inventum ascendere Currus. IJOQInde boves Lucas turrito corpore taetros Anguimanos belli docuerunt volnera poeni Sufferre , es magnas Martis turbare catervaS.
Sic alid ex alio peperit Discordia tristis, Horribile humanis quod gentibus esset in armis: i 3 Inque dies belli terroribus addidit augmen.
Tentarunt etiam Tauros in moenere belli,
Expertique Sues servos sunt mittere in hosteis; Et val140s parthi prae se misere Leo es
257쪽
Cum dii foribtis armatis, saevisque magistris, Qui moderarier hos possent, vinclisque tenere ;Neq Πdquam : quoniam permista caede calentes Turbabant saevi nullo discrimine turmaS, Terrificas capitum quatientes undique cristas; Nec poterant Equites fremitu perterrita equorum pectora mulcere, A frenis convertere in hos eis. Inritata Leae iacebant corpora saltu Undique , & advorsum venientibus ora petebant: Et nec opinanteis a tergo diripiebant, Deplexaeque dabant in terram volnere vinctos, Morsibus adfixae validis, atque unguibus uncis. Jactabantque Sues Tauri, pedibusque terebant;
Et latera ac ventres hauribant subter equorum Cornibus, ad terramque minanti mente ruebant.
At validis socios caedebant dentibus Apri, Tela infracta suo tinguentes sanguine tavi, In se fracta suo tinguentes sanguine tela , permistasque dabant equitum peditumque rilinas.
Nam transversa feros exibant dentis adactus Jumenta, aut pedibus ventos erecta petebant: Ne quidquam : Quoniam a nervis succisa videres Concidere, atque gravi terram consternere casu. Sic, quos ante domi domitos satis esse putabant, Esserviscere cernebant in rebus agdndi S, Volneribus, clamore , fuga , terrore, tumultu e Nec poterant ullam partem redducere eorum. Diffugiebat enim varium genus Omne ferarum: Ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
258쪽
218 Non quierint animo praetentire, atque videre , Quam commune malum fuerat, icedumque futurum.
Et magis id possis factum contendere in omni,
In variis mundis varia ratione creatis, Quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt, Quam dare, quod gemerent hostes, ipsique perire , Qui numero dissidebant, arinisque vacabant. Nexilis ante fuit vestis, quam Textile tegmen rTextile post ferrum 'st; quia ferro tela parantur: Nec ratione alia possunt tam laevia gigni Insilia, ac fus , & radii, scapique sonantes. Et facere ante Viros lanam Natura coegit, Quam Muliebre genus; nam longe praestat in arte , Et sollertius est multo genus omne Virile :Agricolae donec vitio vertere severi,
Ut Muliebribus id manibus concedere vellent, Atque ipsi potius durum sufferre laborem; Atque opere in duro durarent membra manusque. At specimen Sationis, & insitionis origo Ipsa fuit rerum primum Natura creatrix Arboribus quoniam baccae glandesque caducae Tempestiva dabant pullorum examina subter. Vade etiam libitum 'st stirpeis committere ramis, Et nova defodere in terram virgulta per agros: Inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli Tentabant, seu 9iisque feros mansuescere terra Cernebant indulgendo, blandeque colendo. Inque dies magis in montem succedere silvaς Cogebant, infraque locum concedere cultis: Prata, Lacus, Rivos, Segetes, Vinetaque laeta I 34 L 3 o13 3 s
259쪽
Collibus A campis ut haberent, atque olearum Caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos, A convalleis, camposque profusa: Ut nunc esse vides vario distincta lepore Omnia, qtiae pomis intersita dulcibus ornant, Arbiistisque tenent felicibus obsita circum.
At liquidas avium voces imitarier ore Ante fuit multo , quam laevia carmina cantu
Concelebrare homines possent, aureisque juvare. Et Zephyri cava per calamorum sibila primum Agresteis docuere cavas inflare cicutas. Inde minutatim dulceis didicere querelas, Tibia quas fundit . digitis pulsata canentum . Avia per nemora , ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta , atque otia dia :Sic unum quidquid paulatim protrahit AEtas In medium , Ratioque in luminis eruit oras. Haec animos ollis mulcebant atque juvabant Cum satiate cibi : nam tum sunt omnia cordi.
Saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum , sub ramis arboris altae , Non magnis opibus jucunde corpora habebant: praesertim cum tempestas ridebat anni Tempora pingebant viridanteis soribus herbas. Tum Joca, tum Sermo , tum dulces esse Cachinni Consuerant: agrestis enim tum Musa vigebat: Tum caput atque humeros plexis redimire coronis
Floribus & foliis lascivia laeta monebat:
Atque extra nil merum procedere membra moventeis
260쪽
Omnia quod nova tum magis haec mira vigebant. Et vigilantibus hinc aderant solatia somni, Ducere multimodis voces, & sectere cantus; idos Et supera calamos unco percurrere labro :Unde etiam vigiles nunc haec .ccepta tuentur ,
Et numerum servare genus didicere ; neque hilo Maiorem interea capiunt dulcedini' fructum Quam Silvestre genus capiebat Terrigenarum. IqI Nam quod adest proelio , nisi quid cognovimus ante Suavius, in primis placet, & pollere videtur polleriorque sere melior res illa reperta
perdit & immutat sensiis ad pristina qΠzeqUe. Sic odium coepit Glandis: sic illa relicta i 413 Sirata Cubilia sunt herbis, & frondibus aucta. pellis item cecidit, vellis contemta Ferina 'st ;Quam reor invidia tali tunc esse repertam ,
Ut lethum insidiis, qui gessit primus, obiret:
Et tandem inter eos distractum, sanguitie multo 142 CDispersiste neque in fructum convertere quisse. Tunc igitur pelles, nunc Aurum, A purpura curis Exercent hominum vitam, belloque fatigant. Quo magis in nobis ut opinor) culpa residit. Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat I 4 α sTerrigenas: at nos nil laedit veste carere purpurea , atque auro figi iisque ingentibus apta . Dum plebeia tamen sit, quae defendere possit. Ergo hominum genus incassum frustraque laborat, Semper L in curis consumit inanibus aevum ', I 43 PNimirum, quia non cognovit, quae sit habendi Finis, & omnino quoad crescat vera voluptas: Idque minutatim vitam provexit in Altum