Titi Lucretii Cari De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati accedit varietas lectionis cum indice rarioris et obsoletae Latinitatis studiis Societatis Bipontinae

발행: 1782년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

LIBER QUIA TU S.

At novitas Mimdi nec frigora dura ciet at Nec nimios aestit S , nec magnis viribus an raS. Omnia enim pariter crescunt, & robora sumiliat. Quare etiam atque etiam maternum 1Iomen adepta

Terra renet merito , quoniam genus ipsa creavit 8 et oblit manum , atque Animal prope certo temp0re fudit Omne, quod in magnis bacchatur montihu' passim Aeriasque simul Volii creis variantibu' formis.

Sed quia finem aliquam pariendi debet habere , Destitit, ut Mulier spatio defesta vetusto : 827

Mutat enim mundi naturam totius aetas, Ex alloque allus status excipere omnia debet, Νec manet illia su 1 similis res omnia migrant, Omnia commutat Natura , & vertere cogit.

Namque aliud putrescit, L aevo debile languet: 83oporro aliud concrescit, & e contemtibus exit, Sic igitur Mundi naturam totius aeraS Mutat, & ex alio Terram status excipit alter, Quod potuit, nequeat; possit, quod non tulit ante. Multaque tum Tellus etiam portenta creare 83 sConata 'st, mira facie , membri de coorta ; Androgynlim interutrum, nec utrumque Mitrinque remotum orba pedum partim, manuum viduata vicissim, Multa sne ore etiam , sine voltu caeca reperta, Vinctaque inmembrorum per totum corpus adhaesu: 8 o ec facere ut possent quidquam , nec cedere quo illam , Nec vitare malum, nec sumere quod foret illas. Cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat: Nequidquam ; quoniam Natura absterruit auctum: Nec potuere cupitlim aetatis tangere florem , 84

Nec reperire cibum, nec jungi per Veneris res.

242쪽

Multa videmus enim rebus concisciere debere,

Ut pr0 pagando possitat producere saecla. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus Semina, qua possint membris manare remissis: 8 o Feminaque ut maribus coniungi possit, habendum Mutua queis nectant inter se gaudia, utrisque. Multaque tum interiisse Animantum saecla necesse 'st. Nec potuisse propagando procudere prolem. Νam quaecunque vides vesci vitalibus auris, 8 3ΑΠt Dolus, aut Virtus aut denique Mobilitas est Ex ineunte aevo genus id tutata reservanS. Multaque sunt, nobis ex Utilitate sua quae

Commendata manent, tutelae tradita nostrae.

Principio genus acre Leonum saevaque saecla 86o Tutata Virtus, Vulpeis Dolus, & Fuga Cervos At levisomna Canum fido cum pectore corda, Et genus omne, quod est Veterino semine partum , Lanigeraeque simul pecudes, & Bucera saecla, Omnia sunt Hominum tutelae tradita Memmi. 86 Nam cupide fugere Feras, pacemque secutae Sunt, & larga suo sine pabula parta labore: Qtue damus Utilitatis eorum praemia causa. At, queis nil horum tribuit Natura , nec ipsa Sponte sua possent ut vivere, nec dare nobis. . 87OUtilitatem aliquam , quare pateremUr eorUmΡraesdio nostro pasci genus, eseque tutum 'Scilicet haec aliis praedae lucroque jacebant Indupedita suis fatalibus omnia vinclis, Donicum ad interitum genus id natura redegit. i 873 Sed neque Centauri fuerunt, neque tempore in ullo

243쪽

LIBER QUINTVS.

Esse queat duplici natura , A corpore bino Ex alienigenis membris compacta potestas, Hinc illinc par vis ut non sic esse potis sit. Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. 88 principio, circum tribus actis impiger annis Floret Equus: puer haudquaquam: quin saepe etiamnum Ubera mammarum in somnis lactantia quaerit poli ubi Equum validae vires aetate senecta Membraque deficiunt fugienti languida vira ; 88sTum demum pueris aevo forente juventas occipit, & m6lli vestit lan gine malas:

Ne forte ex Homine & Veterino semine equorum Confieri credas Centauros posse , nec esse :Aut rapidis canibus succinctas semimarinis 89o Corporibus Scyllas, & cetera de genere horlim, Inter se quorum discordia membra videmus: Quae neque florescunt pariter, neque robora sumunt Corporibus , neque projiciunt aetate senecta: Nec simili Venere ardesci int, nec moribus Unis 89s Conveniunt, nec siint eadem jucunda per artias.

Quippe videre licet pinguescere tape Cicuta

Barbigeras pecudes, Homini quae 'st acre Venenum. Flamma quidem vero cum corpora fulva leonum Tam soleat torrere atque urere, quam gentis Omne 9 COVisceris, in terris quodcunque A sanguinis exstet: Qui fieri potuit, triplici cum corpore Ut Una prima Leo , postrema Draco , media ipsi Chimaera, Ore foras acrem efflaret de corpore faminam ξQuare etiam Tellure nova, Coeloque recenti 'Os

Talia qui fugit potitisse animalia gigni ,

Nixus in hoc uno novitatis n0mine inani

244쪽

T. LUCRETII

Multa licet simili ratione effutiat ore: Autea tum dicat per terras Flumina volgo

Fluxisse , k Gemmis florete Arbusta suesse : 9io

Aut hominem tanto membrorum esse impete natum, Trans maria alta pedum nisus ut ponere posset; Et manibus totum circum se vertere coelum. Νam quod multa fuere in terris semina rerum ,

Tempore quo primum Tellus Animalia fudit , is Nil tamen est fgni, mistas potuisse creari

inter se pecudes, compactaque membra animantum :Propterea quia , liue de terris nunc quo lue abundant Herbarum genera, ac Fruges, Arbustaque laeta , Non tamen inter se possint complexa creari. . 9 2 Bessic piaeque suo ritu procedit: & omnes Fardere naturae certo discrimina servant. Et genus humanum multo fuit illud in arvis Durius, ut decuit, Tellus quod dura creasset;

Et majoribus A solidis magis ossibus intus 'etsFundatum , I validis aptum per viscera nervis Nec facile ex aestu, nec frigore quod caperetur, Nec novitate cibi, nec labi corporis ulla. Multaque per coelum Solis volventia lustra Volgivago vitam tractabant more ferarum. 93o Nec robustus erat curvi Moderator alatri Quisquam , nec scibat ferro molirier arva ;Nec nova defodere in terram virgulta, nec altis

Arboribus veteres decidere falcibu' ramos Quod Sol atque imbres dederant, qnod Terra crearat 93 3 Sponte sua , satis id pipcabat pectora donum: Glandi seras inter curabant corpora qUercus plerumque, & quae nunc hiberno tempore cernis

245쪽

LIBER QUINTUS.

Arbuta poeniceo feri matura colore , plurima tum Tellus etiam majora ferebat: Multaque praeterea novitas tum florida mundi pabula dia tulit, miseris mortalibus ampla. At sedare stim Fluvii Folitesque vocabant: Ut nunc montibus e magnis decursus aquai Claricitat late silentia tacta Ferarum. Denique noctivagi silvestria templa tenebant

Nympharum , quibus exibant humore suenta Lubrica, proluvie larga lavere humida saxa, Humida saxa super viridi stillantia musco :Et partim plano scatere at ille erumpere cd Dp O. Necdum res Igni scibant tractare, nec uti pellibus, & Spoliis corpus vestire ferarum :Sed Nemora, atque cavos Monteis, Silvasque colebant, Et frutices inter condebant squalida membra, Verbera ventorum vitare imbreisque coacti. sNec commune bonum poterant spectare , nec ullis

Moribus inter se scibant, nec legibus uti. Quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat, Sponte sua sibi quisque valere A vivere doctus. Et Venus in silvis lungehat corpora amantium : 96 Conciliabat enim vel mutua quamque clipido , Vel violenta Viri vis, atque impensa libido , Vel pretium , Glandes, atque Arbuta , vel pira lecta. Et manuum mira freti virtute , pedumque , Consectabantur si vestria tacta Ferarum 9ώ sMissilibus saxis, & magno pondere clavae: Multaque vincebant, vitabant pauca latebris; Setigerisque pares Suibus silvestria membra

246쪽

T LUCRETII

Circum se soliis ac frondibus involventes. Fec plangore diem magno , Solemque per agros Quaerebalit pavidi, palantes noctis in umbris: Sed taciti respectabant, somnoque sepulti ,

Dum rosea face Sol inferret lumina caelo. A parvis quod enim consuerant cernere semper, Alterno tenebras, & lucem tempore gigni, Non erat, ut fieri posset, mirarier unquam, Nec dissidere, ne Terras aeterna teneret

Nox , in perpetuum detracto lumine Solis. Sed magis illud erat curae, quod Saecla Ferarum Infestam miseris faciebant lape quietem: Ejectique domo fugiebant saxea tecta

Setigeri Suis adventu validique Leonis, Atque intempesta cedebant nocte paventes Hospitibus saevis instrata cubilia fronde. Nec nimio tum plus, quam nunc , mortalia saecla Dulcia linquebant labentis lumina vitae Unus enim inna quisque magis deprensus eorum fabula viva feris praebebat dentibus haustiis ;Εt nemora ac monteis gemitu silvasque replebat, Viva videns vivo sepeliri viscera busto

At c uos effugium servarat, corpore adeso, Posterius tremulas super ulcera taetra tenentes Ρalmas, horriferis accibant vocibus Orcum, Donicum eos vita privarunt Vermina saeva ,

Experteis opis, ignaros quid volnera vellent. At non multa Virum sub signis millia ducta Una dies dabat exitio: nec turbida ponti Hquora laedebant naves ad saxa , virosque. Sed temere , incassum Maxe fluctibu' saepe coortis 97

247쪽

LIBER QUINTVS.

Saevibat, leviterque minas ponebat inaneis; Nec poterat quem qila in placidi pellacia ponti Subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. improba navigii ratio tum caeca jacebat. Tum penuria dei de cibi languentia letho

Membra dabat: contra nunc rerum Copia mersat.

Illi imprudentes ipsi sibi tape Venenum

Vergebant: nunc dant aliis sollertius ipsi. Inde Casas postquam , ac pelleis, Ignem ille pararunt, Et Mulier conjuncta Viro concessit in unum ; Io IOCallaque privatae Veneris connubia laeta

Cognita sunt, prolem l e ex se videre creatam :Tum genus Humanum primum molle icere coepit. Ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus

Non ita jam possent coeli sub tegmine ferre : Io II Et Venus imminuit vire is, puerique parent linflanditiis facile ingenium fregere superhil m. Tunc & amicitiam coeperunt jungere habentes

Finitima inter se, nec laedere , nec Violare Et puero, commendarunt muliebreque saeclum Ioeto

Vocibus, & gella, cum balbe significarent,

imbecillorum esse aequum misererier omnium. Non tamen omnimodis poterat concordia gigni: Sed bona magnaque pars servabant foedera calli: Aut genus Humanum jam tum foret omne peremtlim , Ioas Nec potuisset Adhuc perducere tacta propago At varios linguar Sonitus Natura subegit Mittere, & Utilitas expressit nomina rerum: Non alia longe ratione, atque ipsa videtur protrahere ad gellum pueros infantia linguae: io 3 o Cum facit, ut digito , quae sint praesentia , monstrent. ΣογIGo s

248쪽

Zo8 Sentit enim vim quisque tuam, quam possit abuti: Cornua nata prius vitulo quam frontibus exstent, Illis iratus petit, atque infensus inurget. At catuli pantherarum, scymni ille Leonum , Unguibus, ac pedibus jam tum, morsuque repugnant Vixdum cum ipsis sunt dentes unguesque creati. Alituum porro genus alis omne videmus Fidere, & a pennis tremulum petere auxiliatum. proinde putare, Aliquem tum nomina distribuisse Bebus inde Homines didicisse vocabula prima, Desipere 'il: nam cur Hic posset cuncta notare Vocibus, A varios sonitus emittere linguae, Tempore eodem Alii iacere id non quisse putentur Zpraeterea, si non Alii quoque vocibus risi inter se fuerant; unde insita notities est Utilitatis, & unde data 'st Huic prima potestas, Quid vellet facere ut scirent, animoque viderent tCogere item plureis Unus, victosque domare Non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent: Nec ratione docere ulla , suadereque surdis Quid facto esset opus ; faciles neque enim paterentur Nec ratione ulla sibi ferrent amplius aureis Vocis inauditos sonitus obtundere frustra. postremo , quid in hac mirabile tantopere est re , Si genus Humanum, cui vox & lingua vigeret,

pro vario sensu varias res Voce notaret,

Cum pecudes mutae, cum denique tacta Ferarum Dii simile is soleant Yoces variasque ciere ,

Cum Metus, aut Dolor est, & cum jam Gaudia gliscunt:

Quippe etenim id licet e rebus cognoscere apertis. inritata canum cum primum magna Molosium Io 33

249쪽

LISER QUINTVS.

Mollia ricta fremunt duros nudantia denteis ;Longe alio sonitu rabie distracta minantur: Et cum jam latrant, & vocibus omnia complent. At catulos blande cum lingua lambere tentant, Aut ubi eos jaitant pedibus, morsuque petentes, Suspensis teneros imitantur dentibus haustus :Longe alio pacto gannitu vocis adulant; Et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum plorantes fugiunt summisio corpore plagas Denique non Hinnitus item differre videtur, Inter equas ubi Equus florenti aetate juvencus pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris, Et fremitum patulis sub naribus edit ad arma , Ac cum fis alias concussis artubus hinnit postremo, genus Alituum, variaeque vollieres, Accipitres, atque ossifragae , Mergi pie marinis Fluctibu, in falsis victum vitamque petentes, Longe alias alio jactunt in tempore vosses, Et cum de victu certant, praedaque replignant :Et partim mutant cum tempestatibus una Baucisonos cantus, Cornicum ut saecla vetula, Corvorumque greges, ubi aquam dicuntur & imbreis

poscere , Ν interdum ventos auras ille vocare.

Er si varii sensus Animalia cogunt,

multa tamen cum fiat, varias emittere voces

uanto mortaleis magis aequum 'st tum potuisse Diis mile is alia atque alia res voce notare ρlllud in his rebus tacitus ne forte requiras: pulmen detulit in terras mortalibus ignem primitus: inde omnis Flammarum diditur ardor Multa videmus enim coelestibus incita flammis

250쪽

T. LUCRETII

Filigere, cum coeli donavit plaga vapores Et Famosa tamen cum ventis pulsa vacillans Ist stuat in ramos incumbens arboris Arbor , Exprimitur validis extritus viribus ignis: Et micat interdum flammai fervidus ardor, Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur: Quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem. I Io Otia de Cibum coquere, ac flammae mollire vapore Sol docuit, quoniam mitescere multa videbant Verberibus radiorum, atque aestu victa per agros.liaque dies magis hi victum vitamque priorem Commutare novis monstrabant rebus, & igni, rios

In gehio qui praeliabant, & corde vigebant.

Condere coeperunt Urbeis, arcemque locare

praesidium Reges ipsi sibi , perfugiumque :Et pecudes, & agros divisere, atque dedere pro Facie cujusque , ti Viribus, ingenioque. et I IONam Facies multum valuit, vi reique vigebant: pollerius Bes inventa 'st , Aurumque repertum,

Quod facile A Validis & pulchris demst honorem.

Divitioris enim sectam plerumque sequuntur Quamlibet S fortes, S pulchro corpore creti. I I I FQuod si quis vera vitam ratione gubernet, Divitiae grandes homini sunt Vivere parce Hquo animo ; neque enim 'st unquam penuria parvi. At claros se homi nes voluere esse , at ille potenteis, Ut fundamento stabili fortuna maneret, II 2

Et placidam possent opulenti degere vitam ;Ne quidquam : Quoniam ad summum succedere honorem Certantes, iter infestum fecere viai. Ut tamen e semius quasi Fulmen dejicit ictos

SEARCH

MENU NAVIGATION