Titi Lucretii Cari De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati accedit varietas lectionis cum indice rarioris et obsoletae Latinitatis studiis Societatis Bipontinae

발행: 1782년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

LIBER QUINTUS. I9 I

lple suos igneis certo fert impete labens. Nam modice suere atque uno posse AEthera nisu , Significat ponti Mare, certo quod fuit aestu ,

Unum labendi conservans usque tenorem. Motibus Astrorum nunc quae sit causa, canamUS. II Oprincipio , magnus Coeli si vertitur orbis , Ex utraque polum parti premere Aera nobis Dicendum 'a , extraque tenere, A claudere utrinque ;Inde Alium supera suere , atque intendere eodem , Quo volvenda micant aeterni Sidera mundi: sis Ast alium subter , contra qui subvehat orbem: Ut fluvios versare Rotas atque Haustra videmus. Est: et lana quoque , uti possit Coelum omne manere In statione, tamen cum lucida signa ferantur: Sive quod inclusi rapidi sunt AEtheris aestus, Fas, Quaerentesque viam circumversantur, Ignes passim per Coeli volvunt se immania templa rSive aliunde fluens alicunde extrinsecus AerVersat agens igneis: sive ipsi ierpere possunt, Quo cuius hae cibus vocat atque invitat eunteis, as Flammea per coelum pascenteis corpora passim Nam quid tu hoc Mundo sit eorum, ponere certum

Dissicile 'st i sed quid possit, satque per Omne

In variis Mundis, varia ratione creati S,

Id doceo : plureis life sequor disponere causas Motibus astrorum , quae possint esse per omne. E quibus una tamen sit & haec quoque causa hecesse 'st , Quae vegeat motum signis: sed , qMe sit earum , praecipere , haud quaquam 'st pedetentim progredientis Terraque ut in media Mundi regione quiescat, , ssiva uescere paulatim, & decreicere pondus

232쪽

T. LUCRETII

I92 Convenit; atque aliam naturam subter habere , Ex ineunte aevo conjunctam , atque uniter aptam

partibus Aeriis Mundi, quibus insita sidit.

propterea non est oneri, neque deprimit auras :Et sua cuique Homini nullo sunt pondere Membra: ec Caput est oneri Collo , nec denique totum Corporis in pedibus pondus sentimus inesse. At quaecunque foris veniunt, impostaque nobis pondera sunt, laedunt permulto saepe minora : Usque adeo magni refert, cui quae adjaceat res. Sic igitur Tellus non est aliena repente Adlata , atque auris aliunde objecta alienis; Sed pariter prima concepta ab origine Mundi,

Certaque pars ejus, quasi nobis Membra, V Metur praeterea grandi tonitru concussa repente Terra, supra se quae sunt concutit omnia motu: Quod facere haud ulla posset ratione, nisi esset partibus aeriis mundi coeloque revincta :Nam communibus inter se radicibus haerent Ex ineunte aevo conjuncta , atque uniter apta. Nonne vides etiam , quam magno pondere nobis Si istineat corpus tenuissima vis Animai, Propterea quia tam conjuncta , atque uniter apta 'st 'Denique jam saltu pernici tollere Corpus 16o Quis potis est , nisi vis Animae, quae membra gubernati

Jam ne vides, quantum tenuis natura valere

possit, ubi est conjuncta gravi cum corpore, ut Aer Conjunctus terris. & nobis est Animi vis t ec nimio Solis major rota, nec minor ardor 6 Esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.

233쪽

A ljicere , A calidum membris adstare vaporem , illa ipsa intervalla nihil de corpore limant Flammarum , nihilo ad speciem 'it contractior Ignis. 1 7o proinde calor quoniam Solis, lumenque profusum , perveniunt ii ostros ad senius, & loca tingunt

Forma quoque hinc Solis debet filumque videri, Nil adeo ut postis plus, aut minus addere vere. 1 unaque , sive notho fertur loca lumine lustrans, i sSive suam proprio jactat de corpore lucem ,

Quidquid id est , nihilo fertur majore figura ,

Quam, nostris oculis quam cernimus, esse videtur. Nam prius omnia, quae longe rem mota tuemur

Aera per multum specie consilia videntur , s 8a Quam minimum filum : quapropter Luna necesse 'i , Quandoquidem claram speciem certamque figuram praeest, ut est oris extremis cunque notata , Quanta haec cunque fuat, tanta hinc videatur in alto. postremo , quotcunque vides hinc aetheris Igneis, 38 s Quandoquidem, quoscunque in terris cernimus igneis. Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum; perparvum quiddam interdum mutare videntur

Alterutram in partem filum, cum longius absint, Scire licet, perquam pauxillo posse minores 9OEsse, vel exigua majores parte, breVt Ue. Illud item non est mirandum, qua ratione Tantulus ille queat tantum Sol mittere lumen , Quod maria ac terras omne is coeli itaque rigando

Compleat, A calido perfundat cuncta vapore. S93Nam licet hiuc Mundi patefactum totius unum Largi suum fontem scatere, atque erumpere sumen Ex omni Mundo, quo uc LJemesta vaporis

Lucretius, N

234쪽

Undique conveniunt sic conjectus eorum Confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor. Nonne vides etiam, quam late parvus aqualfrata riget Fons interdum , campisque redundet 8

Est etiam quoque, uti non magno Solis ab igni

Aera percipiat calidis fervoribus ardor. Opportunus ita 'st si forte ' idoneus Aer, Ut queat accendi parvis ardoribus ictus:

Quod genus interdum segetes stipulamque videmus Accipere ex una scintilla incendia passim. Forsitati & rosea Sol alte lampade lucens possideat multum caecis fervoribus ignem Circum se, nullo qui sit fulgore notatus,

Ustiferum ut tantum radiorum exaugeat ictum. Nec ratio Solta simplex , nec certa patescit, Quo pacto aestivis e partibus iugo cerotis Brumaleis adeat sexus, atque inde revertens Canceris ut vertat metas se ad Solstitiale is Lunaque mensibus id spati iam videatur obire , Annua Sol in quo consumit tempora cursu:

Non , inquam, simplex his rebus reddita causa 'st. Nam fieri vel cum primis id posse videtur, Democriti quod sancta viri sententia ponit: Quanto quaeque magis sint terram Sidera propter, Tanto posse minus cum coeli turbine ferri. Evanescere enim rapidas illius, & acre is Imminui subter vi reis, ideoque relinquiΡadlatim Solem cum posterioribu' Signis, inferior multo quod fit, quam servida Signa :Εt magis hoc Lunam: & quanto demissior ejus Cursus abest procul a Coelo , terrisque propinqllat,

235쪽

LIBER QUINTUS

Tanto posse miniis cum Signis tendere citrium Flaccidiore etiam quanto jam turbine fertur Inferior quam Sol, tanto magis omnia Signa Hanc adipiscuntur, circum , praeterque ferunt tr. Propterea fit, ut Haec ad Signum quodque reverti Mobilius videatur, ad Hanc quia Signa revisunt. Fri quoque , ut e mundi transversis partibus Aer Alternis certo quere alter tempore possit,

ui queat aestivis Solem detrudere Signis Brumale s usque ad sexus, gelidiim qiae rigorem ;Et qui rejiciat gelidis a Frigoris umbris Est feras usque in parteis, & fervida Signa. Et ratione pari Lunam Stellasque putandum 'li

Quae volvunt magnos in magnis Orbibus annos,

Aeribus posse alternis a partibus ire. Nonne vides etiam diversis nubila ventis Diversas ire in parteis, inserna supernis t ui minus illa queant per magnos aetheris orbe is Τ stibus inter se diversis Sidera ferri λAt nox obruit ingenti caligine terras, Aut ubi de to ago cursu Sol extima coeli Impulit, atque suos e savit languidus igneis Concussos itere , & labefactos aere multo :Aut quia sub terras cursum convertere cogit Vis eadem , supera terras quae pertulit orbem. Tempore item certo roseam Matuta per oras

Etheris Auroram defert, & lumina pandit, Aut oui a Sol idem sub terras ille revertens

Ariticipat coelum radiis accendere tentans: Aut quia conveniunt ignes semina multa Conquere ardoris consuerunt tempore certo,

236쪽

Quae faciunt Solis nova sena per lumina gigni Quod genus lilaeis fama e montibus altis Dispersos igneis orienti lumine cerni: Inde coire globum quas in unum, S conficere orbem. Nec tamen illud in his rebus mirabile debet Esse, quod haec ignis tam certo tempore possint

Semina consuere , A Solis reparare nitorem. Multa videmus enim, Certo quae tempore illini omnibus in rebus: fore sciant tempore certo

Arbusta , & certo dimittunt tempore storem. Nec minus in certo denteis cadere imperat artas Tempore, Ν impubem molli pubescere veste, Et pariter Dollem malis demittere harham. Fulmina postremo, Nix , Imbres, Nubila , Venti,

Non nimis incertis sunt In partibus anni.

Namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima , Atque uti res mundi cecidere ab origine prima, Consequa natura 'st jam rerum ex ordine certo. Crescere item lite Dies licet, & tabescere Ν09cis, Et minui Luces, cum sumant augmina Noctes: 68o Aut quia Sol idem sub terras, atque silperne ,

Imparibus currens anfractibiis aetheris oras

partit, & in parteis non aequas dividit orbem :Εt quod ab alterutra detraxit parte, reponit Εjus in adversa tanto plus parte relatus, 68s Donicum ad id signit in caeli pervenit, ubi anni Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras. Nam medio cursu satus Aquilonis & Alistri Distinet aequato coequm discrimine metas, Propter Signiferi posituram totius orbis; 69o Annua Sol in quo contundit tempora serpens,

237쪽

LIBER QUINT TA.

obliquo terras & coelum lumine lustrans: Ut ratio declarat eorum , qui loca coeli Omnia dispositis signis ornata notarunt: Aut quia crassior eli certis in partibus Aer, Sub terris ideo tremulum jubar haesitat ignis, Nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus. propterea noctes hiberno tempore longae Cessant, dum veniat radiatum insigne liei: Aut etiam , quia sic alternis partibus anni Tardius & citius consuerunt confidere ignes, Qui faciant Solem certa de surgere parte. Luna potest Solis radiis perchisa nitere , Inque dies majus lumen convertere nobis Ad speciem , quantum Solis secedit ab orbe , Donicum eum contra pleno bene lumine fulsit, Atque oriens obitus ejus super edita vidit: Inde minutatim retro quasi condere lumen

Debet item, quanto propius jam Solis ad ignem Labitur ex alia Signorum parte per orbem Ut faciunt, Lunam qui fingunt esse pilai Consimilem cursusque viam sub Sole tenere :propterea fit, uti videantur dicere verum. Est etiam quoque uti proprio cum lumine possit Volvier,& varias splendoris reddere formas. Corpus enim licet esse aliud quod fertur, & una Labitur omnimodis occursans ossiciensque , Nec potis est cerni, quia casthim lumine fertur. Versarique potest, globus ut si forte pilai D: midia ex parti candenti lumine tinctus: Versando si te globum varianteis edere formas, Donicum eam partem, quaecunque est ignibias aucta,

238쪽

Ad speciem vertit nobis, oculosque patenteis:

in te minutatim retro contorquet, & aufert

Luciferam partem glomeraminis atque pilai: Ut sabylonica Chaldaeum doctrina refutans

Astrologorum artem contra convincere tendit:

Ρroinde quasi fieri nequeat, quod pugnat uterque, Aut minus hoc illo sit cur ampleti ter ausis. Deniqne , cur nequeat semper nova Luna creari ordine formarum certo, certisque figuris, inque dies privos abolescere filiae lde creata , Atque alia illius reparari in parte . locoque, Dissicile 'li ratione docere, & vincere verbis;

Ordine cum videas tam certo multa creari.

t Ver, A Venus, & Veneris praenuntius ante pinnatus graditur Zephyrus vestigia propter: Flora quibus mater prae pergens ante Ulai Cuncta coloribus egregiis & odoribus opplet. Inde loci sequitur Calor aridus, & comes una pulverulenta Ceres, & Etesia flabra Aquilonum. Inde Autumnus adit: graditur siniit Evius Euan :Inde aliae tempestates ventique se illuntur, Altitonans Vulturnus, Auster fulmine pollens 1 Tandem Bruma niveis adfert, pigrumque rigorem Reddit: Hiems sequitur, crepitans ac dentibus Αlgus. Quo minus est mirum s certo tempore Luna Gignitur, k certo deletur tempore rurstis: Cum fieri possint tam certo tempore indita.

Solis item quoque defectus, Lunaeque latebras, pluribus e causis fieri tibi pos e putandum 'st. Nam cur Luna queat Terram secludere Solis Lumine, es a terris altum caput obstrii ere ei j , 73o

239쪽

Obiic: ens caecum radiis ardentibus orbem :Tempore eodem aliud facere id non posse putetur Corpus, quod castum labatur lumine semper i Sol ire se os etiam di in itere languidus igneis

Tempore cur certo ne ideat, recreareque ilimen,

Cum loca praeteriit staminis infesta per auras, Piae faciunt igneis interstingui atque perire t Et cur Terra queat Lunam spoliare vicissim Lumine , Sc oppresum Solem super ipsa tenere , Menstrua dum rigidas Coni perlabitur umbras: Tempore eodem aliud nequeat succurrere Lunae Corpus, vel supera Solis perlabier orbem , Quod radios interrumpat, lumenque profusum PEt tamen ipsa suo si fulgit Luna nitore, Cur nequeat certa mundi languescere parte , Dum loca luminibus propriis inimica pererrat ξQuod superest, quoniam magni per caerilla Plus Qua fieri quidquid posset ratione, resolvi Solis uti vario; curius , Lunaeque meatus oscere possemus, quae vis A causa cieret: uove modo soleant offecto lumine obire Et nec opinanteis tenebris ob icere terras: 773Cum quas connivent, & aperto lumine rursum Omnia convisunt clara loca candida luce. Nunc redeo ad Mundi novitatem, L mollia terrae Arva novo foetu quid primum in luminis oras Tollere , & incertis tentarit credere ventis. 78o Principio , genus Herbarum, viridem ille nitorem Terra dedit circum colleis; camposque per omne is Florida fulserunt viridanti prata colore :Arb0ribusque datum 'st variis exinde per auras

240쪽

r. LUCRETII

Cresccsidi magmim immissis certamen habenis. Ut pluma atque Ρili primum Setaeque creantur Quadrupedum in membris, A corpore pennipotentum Sic nova tum Tellus herbas virgultaque primum Sustulit: inde loci Mortalia saecla creavit

Multa modis multis varia ratione coorta.

Nam neque de Coelo cecidisse Animalia possunt, Nec terrestria de salsis exisse lacunis.

Linquitur, ut merito maternum nomen adepta Terra sit, e terra quoniam sunt cuni a creata. Multa lite nune etiam exsistunt animalia Terris Imbribus L calido Solis concreta vapore. Quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta , Et majora , nova Tellure atqsse 2Ethere adulto. Principio , genus Alituum, variae siue Volucres ova relinquebant exclusae tempore verno :i Folliculos ut nunc teretes aestate Cicadae

Linquunt, sponte sua vi illum vitainque petentes. Tum tibi Terra dedit primum Mortalia saecla :Multus enim Calor, atque Humor superabat in arvis. Hinc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, Crescebant Uteri terrae radicibus apti: Quos ubi tempore maturo patefecerat aetaς Infantum , fugiens humorem, aurasque petissens, Convertebat ibi Natura foramina terrae , Et succum venis cogebat fundere apertis Consimilem Lactis: siciit nunc Femina quaeque Cum peperit, dulci repletur Lacte , quod omnis Impetus in mammas convertitur ille alimenti. Terra cibum pueris, vestem Vapor, Herba cubile

SEARCH

MENU NAVIGATION