장음표시 사용
1쪽
XIX. De fiduciaria rureia. Is t XX. De Attiliano tutore, oe eo, qui ex lege Iulia, O' Titia dabatur. I st ' XXI. De auctoritate tutorum . . Isa XXII. Quibus modis tutela finitur. Is 8XXIII. De curatoribus. Ios XXIV. De satisdatione tutorum, mi cu- ,
XXV. De excusationibus tutorum, vel curatorum . 17s
XXVI. De suspectis muribus. I8 I
2쪽
DE COLLECTIONE ROMANI IURIS.. EIUSQUE VICIBUS.
Ovh xςmpςst te imperium accepit Iustinia.
nus, jurisprudentia inter Orbis Romani concussi motus incertissima evaserat. Iuris quidem incertitudini partim Antejustinianei Principes, partim ipsi privati homines diversis temporibus obviam iverant. Id sane factum fuit edicto perpetuo sub Hadriano, cindicibus Gregoriano,& Hermogeniano, oice Theodosiano quoque. Verum post tot Principum, ac privatorum hominum curas in jure ordinando Imstiniani aevo duo potissimum desectus in. jurisprudentia erant. Primo enim veterum jurisconsultorum scripta propter sectarum dissidia saepe inter se contraria incertitudinem longe maximam in judiciis afferebant. Deinde constitutiones Principum Theodosio Iuniore posteriores collectae non erant,& in paucissimis bibliothecis reperiebantur. Proinde non semel prolixae controversiae in judiciis instituendae erant, ut de ipsarum veritate constaret. Ea potissimum incommoda Iustinianum impule Tom.I. A runt.
3쪽
α Exercitat. Historio. Cap. I. orunt, ut universi juris collectionem susciperet. Id uidem consilium & nominis immortalitatem Iu.iniano peperit, & saluberrimum fuit ; in eo tamen jurisprudentiae conditio miserrima videri debet , quod per ea tempora ab Imperatore susceptum id fuerit, unde ob saeculi barbariem vix magnum aliquod expectari poterat. Id unum fortuna scilicet Iustiniano negavit. Collectionem autem Romani juris, ejusque vices exposituri ordinis . & memoriae gratia rem totam trifariam partiemur. Primo enim de ipsa Ius linianei juris colleElione videbimus: deinde ejus fatum in Oriente scrutabimur: denique ejusdem vices in Occidente, ac praesertim i a Regni Neapolitani Provinciis ex.
4쪽
De collemone Iustiniamei iuris. 3
De collectione Iustinianei iuris . JUs Romanum commune appellari solet , quia non solum in Regno Neapolitano, sed in aliis quoque Europae Principatibus in desectu patriarum legum communiter observatur. Id collectum suit Iustiniani jussu. Quapropter ipsa ratio instituti postulat, ut ejus Imperatoris originem, mores, indolem breviter delibemus. Ita causa intelligetur quorumdam quoque naevorum , qui in collectione Romani juris occurrunt. Quod igitur ad Iustinianum, ejus genus obscurissimum fuit. Nam parentes habuit Illyricianum quemdam ignobilem, ac sororem Iustini Imperatoris, quem Zonaras factum narrat ex bubulco principem . Falso tamen ex loco Suidae decepti quidam Iustinianum illiteratum,& elementorum expertem fuisse traduto. Ibi enim
apud Suidam non Iustinianum , sed Iustinum legi
quidem oportet. Conf. Burcard. Struv. hisor. iuri . 3. I. Ceterum adoptatus ab avunculo Iustunianus anno Christi sa . imperium per Orientem accepit , ac per annos serme quadraginta Principatum obtinuit. De ejus moribus , indole non una est scriptorum sententia. Ex vulgo jurisconsultorum alii de Iustiniano gloriose scribunt , &sentiunt; alii in contrariam partem peccare malunt. Quod ad veteres scriptores, ii plerique omnes Iustiniani memoriam damnant. Eo autem
processit Evagrius Scholasticus, ut ob nequitiam A et suam
5쪽
4 Exercitat. Historic. Cap. I. suam aeternas apud tartara poenas eum subiisse scribat libr. s. c. I. Ex veteribus autem Procopius
de Iustiniano plurima scripsit. Is tamen in Iustiniani moribus describendis secum ipse non constat. Nimirum res ab eo Imperatore gestas novem libris Procopius est exequutus . Priores octo vivo adhuc Imperatore sunt editu nonus post ejus mortem est evulgatus, & arcanam historiam Iustiniani compleAitur: proinde is liber ανεκδοτα fuit inscriptus. Cons. Nicol. Alemann. in praefat. ad Procop. In prioribus octo libris Procopius praesentem veluti Deum Iustinianum ubique praedicat. Verum in historia arcana maledicta omnia adversus eumdem evomit. Nam passim ei stupiditatem, avaritiam , crudelitatem objicit; sub ejus autem principatu Romanos tot aerumnas pertulisse scribit, quot in superiorum salculorum memoria auditae non serent pag. 29. edit. Pariis. Quod etiam indignissimum videri debet, eum pretio corruptum leges scripsisse, abrogasse narrat pa . I 24. Ea vero in re Evagrium Scholasticum consentientem is habet Ecclesiali. histor. libr. q. c. 3O.
II. In tanto scriptorum dissidio duo potissimum contra Iustinianum me sententiam serre iubent. Primo scilicet statim post Imperatoris obitum in. firmior illa imperii Romani facies sulpectas reddit
Iustiniani laudes. Norunt enim vicissitudinum civilium periti viri, imperia non statim corruere. Nam inter florentem eorum sortunam, & super venientem infirmitatem intervallum plerumque longiusculum intercedit. Deinde , quod magis huc
pertinet, legum mutationes illae creberrimae saltem levitatem Imperatoris ollendunt. Sane per annos
strine quadraginta , quibus imperavit Iustinianus, .
6쪽
De collectione Iuseimanet iuris . s
in ejus coIlectione perpetua series mutationum ainparet . Vid. Montesqui eum grand. oe' decad. des Rom. chap. 2O. Utcumque tamen id fuerit, certe apud severiores viros numquam Imperator excusare se poterit , quod Theodoram scenicam illam mulierem uxorem duxerit, & in scribendis legibus ejus consilium adhibuerit. Id sane testatur ipsemet Iustinianus novell. 8. c. I. Theodora autem suadente sortasse , monstrosa quaedam privi Iegia mulieribus concessit Iustinianus , quae ut pote iniqua sori aequitas hodie non admittit. Enimvero inter tot Iustiniani vitia aequi rerum a stimatores eam i Ili gloriam denegare non debent, quod collectionem universi juris tamdiu frustra desideratam primus susceperit, & absolverit. Naevis quidem suis haud caret Iustiniani collectio; verum absque ea fortasse vix superessent ulla monumenta Romani juris. Nam vel ab ipso Iustiniani arvo veterum jurisconsultorum scripta rariora jam erant. Sed , his omissis, de ipsa Iustiniani collectio.
III. Primum omnium iri jure ordinando Iustinianus Principum constitutiones colligi jussit. Eam in rem viri delecti sunt decem juris civilis pro ratione temporum peritissimi ; primae totius negotii partes Triboniano datae. Principum constitutiones desumi jussit ex codice Gregoriano, Hermogeniano, Theodosiano. In novum vero codicem eas quoque constitutiones transferri mandavit, quas aut
Iustinianus ipse, aut Antejustinianei Principes post Theodosium Iuniorem scripserant. In collectione codicis colle toribus praescripsit Iustinianus, ut &longiores praefationes abscinderent , & addendo, mutando, demendo omnia ad novi juris rationem A g ac Μ
7쪽
s Exercitat. Historici Cap. I. accommodarent const. haec, quae . de noυ. cod. fac. Hinc veterum Principum constitutiones collectoressaene immutarunt. Sane in Iustiniani codice plures constitutiones occurrunt ex codice Theodosiano desumptae : eae tamen sententiam exhibent a Theodosiano codice longe diversam .
IV. Porro primus ille Iustiniani codex absolutus
suit intra spatium unius anni. Negotium enim de mandatum suit anno 328. conss. haec, quae . de uoυ. cod. fac. codex vero insequenti anno est evulgatus conss. summa Reipublicae . de is stin. cod. confirm. Proinde opus tanta sestinatione absolutum emendationem desiderabat. Eo accedebat, quod post primum hunc codicem evulgatum complures constitutiones pro more suo Iustinianus ediderat. Anno quC-que 3go. quinquaginta constitutiones ab Imperatore fuerunt editae , quibus veterum Iurisconsultorum dissensiones ex sectarum diversiitate manantes decidebantur : eae proinde decisiones sunt appellatae.
His de causis novum codicem elucubrari jussit Iu- sinianus , qui noυae praelectionis suit inscriptus. In eum & novae transcriptae sunt Iustiniani constitutiones, & quinquaginta illae decisiones sub diversis titulis digestae fuerunt. Constitutiones quoque non paucae inde sunt demptae. Eam rem tamen collectores negligenter sunt exequuti: nam in novo codice utiles etiam constitutiones frequenter desunt. Sane constitutiones quaedam in institutionibus memoratae in codice repetitae praelectionis nusquam inveniuntur. Ejusmodi vero constitutiones magno cum jurisprudentiae damno hodie nia quam extant: cum ipso enim priori codice perierunt . Sed reliquas Iustinianeae collectionis partes
8쪽
De collectione Iustinianei iuris. 7
U. Constitutionum absoluto codice, ad opus longe praestabilius providentiam suam extendit Iustinianus. Nimirum veterum jurisconsultorum scripta immensitate sua juris prudentiam praegravabant. Si enim Iustiniano fides, librorum duo serme millia complectebantur i. g. β. I. C. de vet. iur. enucl. Eorum exempla quoque rariora erant, &Iustiniani aevo in unius fortasse Triboniani biblio. theca reperiebantur cons. dedit nobis. q. II. de confirm digest. His serme de causis Triboniano, ejusque sociis mandavit Iustinianus, ut opportuniora jurisconsultorum fragmenta excerperent ,& ad temporum rationem accommodarent l. r.3. s. C. de vet.
jur. enucl. Exemplum veterum jurisconsultorum sequutus Iustinianus opus illud digesta, seu pandectas appellari jussit. Nam ejusmodi titulos scriptis suis frequenter imposuerunt jurisconsulti veteres. Alii enim libros suos digesta inscripserunt, quia in iis de jure quaestiones digestae forent. Titulum pandectarum elegerunt alii, quia in ipsis quaestiones ferme omnes continerentur. Ita intra triennium pandectae sunt absolutae , easque evulgavit Ius linianus septimo kalendas Ianuar. ann. 333. coust. dodit Deus. de confirm. di est. At vero ut veteri juris prudentiae confusioni occasio porro praecideretur, duo opportune praecepit Iustinianus. Primo enim pandectas per notas describi vetuit l. 3. q. 22. C. de Uer. iur. enucl. Perperam igitur cen suere quidam , pandectas Florentinas ipsius Iustiniani aetate suisse conscriptas. In eis enim notas haud paucas observavit Henricus Brenkm annus oculatu Stestis histor. pandect. libr. a. c. g. Deinde idem Justinianus nullos ad pandectas commentarios scribi voluit ; ad eas tantum panaritia, quae Vocat, A 4 .elum
9쪽
g Eκercitat. Historic. Cap. I. elucubrari concessit I. I. I 2. C. eod. Id saluisberrimum Iustiniani consilium post renatam juri L prudentiam neglectum juris civilis incertitudinem rursus induxit. Ceterum quid sibi paratilla velint, ne ipse quidem Cujacius intellexit. Neque enim ipsae explicationes titulorum paratilla sunt, sed veluti indices legum, quae ex aliis titulis ad titulum aliquem rectius intelligendum adduci solent. Cons. Menag. amaen. iur. c. I S.
VI. Absoluto codicis, ac pandectarum ingentiori opere, ipsi jurisprudentiae quidem sat consuluerat Iustinianus; adolescentum tamen commodis prospectum non fuerat. Ii enim prima juris elementa ex immenso .codicis, pandectarumve volumine haurire vix poterant. Proinde, ut adolescentes prima juris elementa facilius ediscerent, Triboniano , Theophilo, & Dorotheo mandavit Iustinianus, ut libros institutionum quatuor ex veterum potissimum jurisconsultorum compendiis excerperent. Institutiones autem cum pandectis ipsis non minus in scholis praesegi, quam in foro obtinere coeperunt a decimo septimo kalendas Ianuar. ann. 533. Duae in eam rem in pandectis constitutiones extant altera ad Senatum, & populos, altera ad juris antecessores. In postrema hac constututione Imperator secundum veterum institutum
ipsum quinquennium tironibus juri addiscendo praescribit. Uerum contra Iustiniani praescriptum adolescentes hodie post institutiones leviter delibatas statim se propellunt in sorum: qui id agunt, lu- ιcri potius, quam juris studiosi videri debent. VII. Post promulgationem universi juris perplures adhuc annos Imperium Iustinianus obtinuit. ita diversi temporibus novas constitutiones scripsit, quae
10쪽
De collectione Iu stinianei iuris. '
quae proinde novellae sunt appellatae. Eae Graece sunt scriptae. Quaedam tamen & Latine primum sunt evulgatae , quia ad Occidentis negotia pertinebant . Id apprime constat ex novell. 66. c. I. In numero autem novellarum definiendo interpretes non conVeniunt. Earum numerum ad centum , & sexaginta quinque redegit Haloander . Haloandrum sequutus est Dionysius Gothoi redus; is tamen Haloandri numero tres alias ex Cu-jacio addidit. Ita in Gothos redi codice novellae occurrunt centum , & sexaginta omi. Eum-dem numerum agnovisse Graecos iuris interpretes observat Iosephus M. Suares ius in notiri jur. At Julianus antecessor Constantinopolitanus, qui Latine edidit novellarum epitomen, novellas exhibet tantum centum , & viginti quinque. Verum ne
eas quidem Omnes veteres glossatores agnoscunt. Ii enim novellas tantum nonaginta octo commentariis suis illustrant. Pragmatici autem, apud quos magna est glossatorum auctoritas , iis dumtaxant juris auctoritatem accommodare solent. ConfBurcard. Struvium histor. iur. c. g. 9. ρο θρμ. In novellis Latine reddendis post Haloandrum desudavere sat multi; verum in foro obtinet vulgata illa versio, vetus ea quidem , sed serme barbara ex ξjudicio Antonii Contii in praefat. ad libr. noUeli. Falluntur tamen, qui ejus versonis auctorem aut Bulgarum, aut Berguntionem Pisanum pronunciarunt. Illa enim vetustissima est, eamque ipse sortasse Iustinianus in Latinorum commodum fieri curavit. Sane Gregorius Magnus, qui parum abfuit 'ab Iustiniani temporibus, haud semel vulgatae illius versionis ipsa verba recitat : in leges etiam