Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

ao Exercitat. Historio. Cap. III. Inde aperte liquet, ineunte saeculo decimo secundo , celeberrimam fuisse scholam juris Bononiensem. Ejus igitur natales saltem ad undecimum saeculum sunt reserendi. V. Porro, qualis erat iaculi ruditas, ab initio fortasse tantum institutiones, & codicem Bononiae exponebant antecessores. Nam Sc dissicultatem pandectarum fortasse horrebant, & in tanta raritate

librorum vix usquam aderant earum exempla . Saeculo decimo secundo literarum facies suit aliquanto melior, & veterum libri conquiri coeperunt. Ita fortasse primum in Pisano territorio inventa sunt pandectarum volumina, quae tamen vix ab aliquo intelligebantur . In eo Iurisprudentiae statu Bonoeniam venit Irnerius, quem Constantinopoli jus civile didicisse tradit Cironiux obserυat. 'uν. cauora. s. s. Forte evenit, ut, eo praesente , disceptaretur de vocabulo assis, cujus frequens in pandectis mentio: in disceptatione victor Irnerius. Ita primum Latinae pandectae fortasse sunt agnitae, earumque interpretatio in Bononiensi Lycaeo Irnerio demandata fuit. Sane narrat Hostiensis, sibi traditum ab AZone praeceptore suo , propter Voce assis studium juris civilis venisse Bononiam ad c I. x de restam. n. 2. Id Amni ignotum esse non poterat. Is enim auditor Ioannis Bosani suit: Ioannes vero BOsianus Bulgarum audivit; Bulg, rus ipsum Irnerium. Cons Lindenbrog. in proteg. in cod. leg. barb. & Sigon. histor. Bonon. ινω. 4. Haec si vera suerint, potius sortuna saeculi, quam

Lotharii edictum Justinianei juris observantiam in Oecidente restituit : ipsae vero pandectae in ipso

Pisano territorio sunt vel repertar, vel agnitae.

VI. Quae hactenus de Pilanis pandectis dixi-

22쪽

De fui. Justiniam iur. in inrid. et I

mus, earum antiquitati nil detrahunt. Quin umrismilem ego putavi semper Antonii Augustini

sententiam existimantis, pandectas Pisanas exemplum fuisse unicum , ex quo omnes earum editiones descriptae fuerint emend. libr. I. c. I. Fal. so tamen pronunciavit Antonius Politianus, Pan.

dectas Pisanas sub ipso Iustiniano fuisse conscri.

pias Libr. Io. c. 4. In iis scilicet fglae, ac notae passim occurrunt : atqui earum usum ad ju.ris incertitudinem evitandam omnino prohibuit Iustinianus; eos etiam, qui sigiis, aut notis libros juris conscriberent, poenae salsi subesse jussit l. a. 22. C. de vet. iur. enucl. Ceterum hoc vetustis. simum pandectarum exemplum amisere Pisani. Pisis enim in potestatem Florentinorum redactis anno I 4O6. eae veluti in subjectionis ostenta. mentum Florentiam sunt translatae : ibi vero in musaeo Magni Ducis adhuc asservantur . Cons. Taureli. in praefat. pandect. Florent. Ita promiscua esse coepit apud interpretes appellatio pandectarum Florentinarum, Pisanarumve. Eas dubiis lectioni. bos confirmandis saepissime conssidebant doctores, antequam Cosmus Mediceus eas typis edi permitteret Hotman. in Antitribon. c. I s. Quanta autem religione pandectar Florentinae inspicerentur olim, ex eodem Politiano discimus in epist. ad Mar-quai d. Breviata ibi enim is narrat, in pandectis inspiciendis summum Florentiae magistratum ad. fuisse detecto capite monachos Vero , quorum custodiar ab initio commissae suerant, accensis ce reis venerabundos circumstitisse . Nunc , quod superest, de reliquis juris Iustinianei vicibus in Oc. cidente sermonem instituamus. VII. Romanae juri lprudentiae renatae satum in

B a tres

23쪽

-- Faeereitat. Historie. Cap. . . ' .m Oartiti soleo. insantiam sci

legibuς apposuerunt. Scholiaris c Graeco VO L

. & ipsis legibus serme malor. Cons. Rapnae

tamen glossae omnino contemni non debent.

24쪽

- De fat. Iustinian. iuri A Occid. 23 magis mirum videri debet, quia is quadragenarior jor ad juris studia se contulisse traditur. Vide

Panci rol. de clar. leg. interpret. 2. 29.

VIII. Atque is serme status jurisprudentiae per infantiam suit. Verum , ineunte saeculo decimo. quarto, aliam faciem induit. Ea autem jurisprudentiae artas ipsius adolescentia dici potest. Ejus enim aetatis jurisconsulti adolescentum exemplo in legibus

interpretandis dicenda, tacenda glomerant,& con. susam rerum farraginem cumulant. Nullus enim apud eos rerum est ordo, & nihil non alienissimo loco tractatum. Accensi etiam contradicendi stu. dio sexcentas distinctiones pro lubitu excogitant.. Subtilitatibus vero suis eo rem frequentissime per. ducunt , ut potius novas leges condere , quam conditas interpretari videantur. Cons. Anton. Muret. orat. II. In jure ita interpretando, ineunte saeculo decimo quarto, primus signum extulit Bar-tolus ille de Saxoserrato, &, qui ab eo profecit, Baldus Perusinus . Eorum vestigia sequuti sunt Α-Iexander Tartagnus, Salicetus, Paulus de Castro, Iason, Fulgosus, Riminaldus, aliique plures, de

quibus latius Panci rotus de cur. Ieg. interpret. In ea vero aetate maxima Barioli suit auctoritas.

In Hispania enim , Scinusitania id ei privilegium

datum est olim , ut in dubia juris interpretatione ipsius sententia praeserretur. Cons Struv. his M. C. q. q. I . IX. Porro per totum saecultam decimum qui intum , & ultra is serme status juris prudentiae sue. rat . Uerum sub sarculi insequentis initia longe diversa suit jurisprudentiae facies , & ad virilem veluti aetatem pervenit. Sane per id temporis ad uigoris sui maturitatem deducta interpretes illu-

25쪽

24 Exercitat. Historici Cap. Iustres antiquitatibus, historia, mox philosophia e

iam experiri coepit. Eorum igitur laboribus con- . tractam per Accursum , ac Bariolum rubiginem deposuit, veteremque suam venustatem explicuit .Ejus beatioris aetatis primus fundamenta posuit Andreas Alciatus . Eum ducem sequuti complures squalenti juris prudentiae novum splendorem circumfuderunt . In ea schola celebrioris sunt famae Antonius Augustinus , Petrus, & Antonius Faber, Hot manus, Connanus, Donellus,&, qui aliorum gloriam obscurarunt, uterque Iacobus Cujacius,

R Gothostedus . Proinde qui ad solidiorem jori L

prudentiam contendunt, nocturna, diurna manalios quidem interpretes versare debent. Sed videamus , quibus initiis Romana juris prudentia in

tota ferme Europa, ac Regno Neapolitano potissimum juris communis locum obtinuerit , R in

litibus definiendis in desectu patriarum legum subsidiarum usum habere coeperit. X. Supra quidem ostendimus, nulla olim Principum lege jus Romanum Bononiae doceri coepi L se. Ubi tamen perspecta est ejus aequitas, intra scholarum ambitum se non continuit, ac per ipsos auditores Irnerii statim in tribunalia suit illatum. Eorum opera brevi factum, ut ubique fere GentiumUin Europa causae serme omnes ex regulis Romani juris definirentur. Ipse Fridericus aeno. barbus paulo post renatam juris prudentiam lites Romanis legibus diremisse traditur. Narrat enim Radevicus libr. a. c. s. eum, assesseribus sibi aD sumptis quatuor illis celeberrimis Irnerii auditoribus, Martino scilicet, Bulgaro, Hugone a Porta, Hugolino , controversias ad se delatas definivisse. Gentes tamen in Europa non deluerunt adversus

26쪽

Romanas leges iniquae. Memorare hic lubet, quod eam ob rem apud Hungaros contigisse narrat Hot- manus in Antirriboman. e. 17. Apud eos ad Leculum serme decimum quintum Romanae leges ignotae . Per id temporis Regi Hungarorum nupsit filia Ferdinandi Neapolitanorum Regis . Ad virum igitur virgo deducta fuit , in comitatum assia mptis jurisconsultis haud paucis. Hi ingentioribus juris Romani laudibus Regem Hungarum Perpulerunt, ut in suas Provincias illud reciperet. Verum contra expectationem accidit, ut, eo recepto , litibus, Sc calumniis complerentur omnia. Ita summo odio Hungari jus Romanum sunt prosequuti. Privilegium etiam impetrarunt, ne umquam apud ipsos Romanae leges restituerentur. XI. Quod ad Regnum Neapolitanum , in eo aliquanto serius Iustiniani collectio juris communis locum habere coepit. Sub Norim annici Prin. cipatus initia pro personarum diversitate diversum in Regno jus commune fuerat. Nam, ut cuique diversa erat origo, alii Romanorum jure vivebant; alii legibus Francorum , Norimannorumve suberant, alii Longobardicas sequebantur . VideissNe n. exercit. histor. c. g. q. Q. Eam apud nos juris incertitudinem primus coercuit Gulielmus II. Const. puritatem. de praest. sacrandi baiia. Ibi enim in nostris Provinciis jus dici jussit secundum Regni constitutiones scriptas per Norim annos Principes : si secundum constitutiones controversia definiri non posset, pro diversa litigantium qualitate jus Romanum , aut Longobardicum commune censeri voluit. Ea igitur Guilelmi lege Iustiniani collectio in Regno neutiquam jus commune generatim eUasit. Nam pro diversitate hominum alios jus Ro

27쪽

26 Exercitat. Historic. Cap. III. manum, alios jus Longobardicum sequi oportebat. Cons ius Regn. exercit. iustor. e. 3. q. Ia. Ob diuturnum Longobardorum in nostris regionibus principatum Neapolitanae provinciae legibus Longobar- dicis se accommodaverant. Ita post eam Gui-lelmi legem in omnibus serme Regni regionibus ius Longobardicum commune erat. In paucissimis fortasse Civitatibus jus Romanum commune sult. His initiis res eo devenit , ut in toto Regno solum jus Longobardicum commune foret, eique lus Romanum cederet. Igitur secundum leges Longobardicas apud nos jus dictum suit non lotum luti Suevis, Andegavensibus, Aragoniis , sed sub ipsis etiam Austriacis , & ad Caroli V. Principatum

usque. Eo me deducit, quod narrat Iulius Fer rettus ad Andr. de Baruι. in disser. iuri civit. V Longob. addit. I. pag. 3. Nimirum in Regno auditor is suit sub Carolo V. Ad ejus auditorium lite delata, intentionem suam ex regulis Roman Ijuris adeo confirmarat actor , ut pro eo judices pronunciaturi jam viderentur . Statim tamen reus excepit, in ea saltem provincia non Romanas quIdem , sed Longobardicas leges juris communis lincum habere . Ita de exceptione quaesitum , ac re' vera constitit, in ea Provincia jus Longobardicum commune esse. Proinde post Carolum V. tandem jus Romanum apud nos commune generatim evasit, eique Longobardicum ferme cessit. Hodie igitur in desectu legum patriarum jure Romano utimur non tantum moribus ita receptis, sed & nouissima optimi Ferdinandi lege: ei nos perpetuI

tatem cum bonis Omnibus adprecamur.

28쪽

PRAELECTIONES

LIBER L

mnium finem esse. Uerum quid ipsa justitia si, quae ejus dignoscendae sit regula , quod ejus principium e nostrimum, quod vocant, philosophi neque pristi, ne. que recentiores conveniunt. Alii enim principium illud consensum Gentium omnium statue- runt esse ; socialitatem , quam appellant , alii . Complures id quaerendum censuerunt in ipis naturali ordine, quem Deus optimus Maximus in rebus creandis respexerit. Haud pauci etiam si cris literis sortasse convenientius in .amore cum adilersus Deum , cum adversus homines illus inveniendum pronunciarunt. Ex iis autem, qui hisce studiis inclaruerunt, aeternam illam legem, ac promanantem inde justitiam professi sunt fera

29쪽

me omnes . Verum superiori sinito Hobesiux profanus homo in opere suo de cive vetus Epicuri commentum rursus produxit in scenam . Ibi enim totus in eo fuit, ut naturalem justitiam prorsus everteret , ac rem inter mortales sanctissimam profligaret. Coecum autem oportet esse, qui naturalem justitiam non admittit. Nimirum quaedam sunt actiones, quibus ex convenientia cum natura rationali necessitas moralis inest:

ejusmodi est religio erga Deum, pietas erga parentes . Necessario igitur admitti debet justitia quaedam naturalis, aeterna lex illa scilicet, unde sine Civitatum pactis , aut legibus de bonitate, aut malitia actionum sit judicandum. Ea, quia

bona, necessario lata fuit a Deo & ante procreatos homines ejus regulae praeclare stabant. Qui vero ante hominum pacta , & Civitatum leges justitiam nullam agnoscit, ab eo non differt, qui ante circulorum delineationes ejusdem circuli radios inter se aequales negasset esse. Cons Montesqu. Vpr. des loix livr. I. chap. i. Sed haec alii

viderint. Nos justitiae theoriam eam hic exhibe. bimus , quae rectae legum intelligentiae intervire

queat.

II. Primum omnium justitiam Aristoteles recte partitur in uniυersalem, & particularem et hic.

libris. c. I. O 2. Perperam enim eum calumniantur , quasi rem eamdem in totum , ac partes

inepte diviserit. Nam divisio isthaec justitiam non re vera dividit, sed pro hominum potius diverso flatu diversos ejus aspectus exhibet. Nimirum ab hominibus justitia praestari debet, vel quatenus extra civilem societatem sunt positi, vel quatenus in certa Civitate vivunt. Iustitia , quae extra civilem

30쪽

societatem praestari debet, universalis vocatur ab Aristotele, quia de ea judicandum est secundum uni. versalis justitiae regulas. Iustitia in statu civili prae. standa particularis ab Aristotele dicitur, quia eam praestare speciatim debent certae Reipublicae cives secundum jura Civitatis suae. Cujusque autem Civitatis jura ob civium utilitatem justitiae illi universali alibi addunt, alibi demunt. Res tota facilius intelligetur, sit advertatur , praestandam a civibus in Civitate justitiam non semper convenire cum universalis justitiae regulis. Frequenter enim contingit, ut publicae utilitatis causa legislatores jus in Civitate statuant justitiae universali contrarium. Ita quidem lege Voconia cautum Romae fuit, ne ad sceminas hereditates redirent ; si vero masculus

scriptus heres rogatus esset hereditatem restituere foeminae, eam restituere non cogeretur. Vide libr. a. tit. 23. h. 2. Ea sane in specie particularis Romae justitia universali justitiae adversabatur. Iustus tamen in Civitate erat , qui ita rogatus mulieri non restituisset hereditatem, licet respectu justitiae universalis idem injustus esset. Ejusmodi exempla Passim occurrunt in jure Romano. Inde autem aperte constat, divisionem justitiae Aristotelicam iamagni usus esse in jure civili , & a jurisconsulto

ignorari non oportere.

III. Porro universalis iustitia definitur ab Ari-

notele Uus omnis virtutis erga alterum ex hic. s.

s. Inde autem apprime liquet, justitiam non ipsius iusti, sed aliorum potissimum utilitatem spectare . Recte enim stripsit Seneca epist. ς i. iustista res farra est, alienum bonum spectans , niflii ex. sepexens, nisi usum fui. Indidem quoque constat,

inter justitiam , & virtutem universalem nullum

SEARCH

MENU NAVIGATION